Annus
2 0 0 4

Haud multi hodie cantilenam illam reminiscuntur, c VITAE

DE MAGDALENA DIETRICH (1901-1992)
Scripsit Victorius Ciarrocchi.

Haud multi hodie cantilenam illam reminiscuntur, c. t. erat "Lili Marleen", quae altero bello mundano furente aures mulcebat militum praesertim Germanorum variis in Europae regionibus pugnantium atque eorum animos Patriae revisendae desiderio tenebat flebilissimo. En versus quidam illius cantiunculae, quos Latine vertit Franciscus Kopmeier: "Ad castra urbana/ ad portam maximam/ erat tunc lanterna./ Si est nunc etiam,/ conveniamus eodem,/ apud lanternam eandem,/ ut tunc, Lili Marleen...". Nec minus suaves hi versus mihi puerulo eorum sensus inscio videbantur, dum illas strophas a militibus voce maesta pronuntiatas audio, quarum verba Theodisca sunt haec: "Vor der Kaserne,/ vor dem grossem Tor/ stand eine Laterne. Und steht sie noch davor,/ so wolln wir uns da wieder sehn,/ bei der Laterne wolln wir stehn/ wie einst, Lili Marleen...". Quam quidem cantiunculam Anglice translatam ex anno 1944 saepius cecinit etiam Maria Magdalena von Losch, notior ut Marlene Dietrich, quae die 27 Dec. 1901 Berolini nata est. Primis Rei publicae Vimarianae temporibus (annis vigesimis praeteriti saeculi), haec femina partes aliquas egit spectaculorum in deverticulis nocturnis exhibitorum usque dum, posteaquam anno 1924 nupserat Rudolfo Sieber, anno 1930 primas ei tribuit Iosephus von Sternberg in pellicula cinematographica, cui titulus "Der Blaue Engel" ("Angelus caeruleus"), in qua vicissitudines narrantur exhibenturque cuiusdam professoris, nomine Unrath, qui frustra ab illo "angelo" amari conatur. Tam vividiores sunt quaedam huiusce spectaculi scenae, ut harum imagines photographicae etiamnunc indolem Magdalenae mirum in modum repraesentent, quia haec artifex scaenica _ si fides tribuenda est Mariae filiae, quae de matre librum tenui amore filiali praeditum scripsit _ "optime partes suas etiam in vita cottidiana sustinuit, quare erga viros ita se gessit, ut amatorum unicuique illa eum in modum se praeberet, quem is praetulisset", sicut in actis diurnis, quae "Corriere della Sera" inscribuntur (die 13 Nov. 2001 editis, p.25), rettulit diurnarius Paulus Valentino. Et re vera, praeter Iosephum von Sternberg, cuius supra mentionem feci, alios viros amavit Magdalena, quorum nomina sunt: Gerardus Cooper, quocum partes egit in pellicula "Morocco"; Franciscus Sinatra; Ernestus Hemingway; Ioannes Gilbert, qui, dum quodam in conclavi est cum Magdalena, cordis infarctu afficitur; Ioannes Gabin et Henricus Maria Remarque, scriptor Theodiscus, quocum illa commercium epistularum habuit, quas publici iuris nuperrime fecit domus editoria "Kipenheuer-Witsch". Quare non mirum est si quodam in spectaculo, quod anno 1993 apparatum est ad Magdalenam commemorandam _ quae die 6 Mai. 1992 Parisiis mortua erat _ actor quidam scaenicus de eius amoribus diceret haec: "Nimis multos viros amavisti, Magdalena et, quod peius, feminas quoque", sicut in actis diurnis Bononiensibus "il Resto del Carlino" inscriptis (die 16 Dec. 2001 editis, p. 37) rettulit Robertus Giardina. Ipsa enim Magdalena se amore allectam coniunctamque esse quibusdam cum feminis agnoscere numquam verita est, quarum clariores fuerunt Greta Garbo et Editha Piaf nec non Mercedes de Acosta. Nonne haec sunt referenda? Nonne de C. Iulio Caesare apud Suetonium (cap.49) illa verba leguntur vulgatissima, quae sunt: "Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem..." quaeque milites "currum prosequentes" canere solebant? Neque enim de cuiusvis hominis vita solum res narrandae sunt, quae quis recte, probe, honeste egerit, verum etiam ea facinora, quae vix aut nihilum probanda sunt. Ceterum Magdalena Dietrich laudanda est ob eam praecipue causam, quod indolem novi nazistarum qui dicuntur regiminis sceleratam statim intellexit et anno 1937 e Germania in Americam Septentrionalem immigravit, neque Iosephus Goebbels, *propagandae* quae vocatur administer, Magdalenae persuadere valuit ut ea in Patriam rediret. Immo haec femina tam illi regimini est adversata, ut, bello mundano saeviente, multa egerit spectacula et cantiunculas pro militibus Britannis et Americanis cecinerit, qui contra Germanos erant profecturi et pugnaturi. His igitur de causis assentiendum esse videtur diurnariae Irenae Bignardi, quippe quae in actis diurnis, q.i. "la Repubblica" (die 23 Dec.2001 editis, p.34), aperte scripsit haec: "Natura paulo acriore atque magno ingenio praedita fuit Magdalena, cuius animus constans est maxime laudandus". Atque admiranda forsitan sit haec femina, de qua non modo Berolinenses, verum etiam permulti alii cives recordabuntur sive quasdam pelliculas spectaverint, quas Magdalena pulchriores reddidit sive eius cantiunculas audiverint, sicut illa, cuius titulus est: "In amorem sum proclivior a capite usque ad pedes", si recte Latine transtuli verba Theodisca haec: "Ich bin von Kopf bis Fuss auf Liebe eingestellt".


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae