Annus
2 0 0 4

DICTUM:

NUNTII HEBDOMADIS (12-18.09.2004):


Turcia legem de adulterio, qua scilicet adulterium carcere puniretur, primum consilio regiminis detulerat at uno die postea inopinate rem in posterum solvendam protulit. Lex ergo in parlamento disputanda est, cui rei tamen permulti Turci (praesertim mulieres) atque moderatores terrarum Unionis Europaeae maxime obsistunt. Pro adulterio puniendo factiones autem islamicae stant. Mense Octobri ineunte Consilium Supremum Europaeum aestimationem status rerum Turcicarum officialiter pronuntiabit ut postea Bruxellis consilia capiantur utrum possit UE cum Turcia in negotiationes inire quibus peractis haec terra membrum UE fiat. Lege de adulterio approbata Turcia numquam verisimiliter Europam intrare poterit.


Samil Basaev, dux bellatorum Tsetsenensium contra dicionem Moscoviae pugnantium, reum se pronuntiavit occupationis scholae in oppido Beslan modo peractae qua occasione circa 350 homines (dimidia pars eorum pueri) perierant. Isdem dixit se ictus suicidarum in duas aeronaves Russicas perficere iussisse.


Perurbane ventus ille turbineus Ivanus nobiscum egit – Fidelis Castro dictator Cubanus dixit cum Ivanus terram eius petens, ultimis in horis aliquo percurrisset, oras maritimas civitatum meridionalium USA (Louisianae, Alabamae, Mississipi, Floridae) libentius quam Cubam vexans. Antea insulas Carribicas Grenadam, Iamaicam Dominicanamque afflictavit, quam ob rem 67 homines vitam amiserunt; in civitatibus Americanis autem saltem 33. Ivanus ventus maximae celeritatis (plus quam 200 chilometris per horam) est omnium qui ultimis 35 annis Mare Carribicum vexabant; in portum Mobile civitatis Alabamae undae 17 metrorum altae tutuderunt. Maxima tamen pars hominum qui oras Sinus Mexicanensis inhabitant iam ante adventum venti domos suas reliquerunt in aliasque regiones USA se contulerunt.


Id naturae solvere debemus quia in paradiso habitamus – Jeb Bush, gubernator civitatis Floridae, de duobus ventis turbineis, Ivano scilicet et priore Francisco, Floridam modo vexantibus a diurnariis rogatus dixit.


Comitiis ultimo die Solis Honcongi habitis factiones collaborationem cum Pechino faventes victores quasi evaserunt. Haec maiorem partem sellarum Consilii Supremi Honcongensis nunc obtinebunt, modo voluntate civium (12 sellae per 30), modo pactionis veteri inter Britannos et Sinenses factae causa qua 30 ceterae sellae directe fere a regimine Pechinensi suis attribuuntur. Ut dicunt interpretatores, nunc oeconomia plus quam ratio coloniam pristinam Britannorum regit.


Incursio in Iraquiam anno praeterito ab Americanis peracta contra legem est – declaraverat subito praeses Societatis Nationum Unitarum Kofi Annan, cui secretarius regiminis USA Colin Powell statim respondit incursionem iuxta legem factam fuisse. Item se sentire pronuntiaverunt moderatores Angli, Australienses et Poloni, socii scilicet Americanorum qui contra Iraquienses pugnaverunt.


Plus quam 2,5 miliones Hungarorum qui extra Hungariam habitant mox cives Hungarienses fient. Res enim plebis scitu soluta erit, quo omnes fere hodierni cives Hungariae pro honore tali suis in diaspora viventibus praebendo suffragias daturi putantur. Nonnulli timent ne turbae Hungarorum in terris vicinis nunc habitantium licentia data statim in Hungariam aliasve terras Unionis Europaeae migrent. In Dacoromania 1,7 milionis Hungarorum habitant (omnes fere in Transilvania), in Slovaquia quinque centena milia, in Serbiae provincia Voivodina 120 milia, in Transcarpathia autem Ucrainiensi 160 milia. Omnes haec regiones usque ad annum 1920 partes regni Hungariae erant.


Vigiles tutelae praesidis Israheliae Ariel Sharon praepositi obliti sunt eum secum in parlamentum adportare. Credentes praesidem iam in autoraeda sedere agmine curruum aedes Knesset petiverant et tunc demum invenerunt Sharon ipsum iis deesse. Quod eo facilius fieri potuerit quia securitatis causa praeses Israheliae sequentibus itineribus alium semper currum in agmine eligit.



BREVES

BREVES:


Centum milliones sclopetorum AK-47 a Russo Michaele Kalasnikov invento fabricata sunt adhuc variis in terris mundi. 195 homines cottidie glandibus a talibus sclopetis missis moriuntur. A die 13 Septembri huius anni AK-47 aliaque similia sclopeta (Uzi Israheliense, M-14 Americanum) denuo, 13 post annos prohibitionis, libere venum eunt. (Die Weltwoche)

Res tota sicut in amore erat: dormis cum quadam puella sed in balneo de alia iam cogitas – haec Franciscus Gyurcsany, moderator modo electus regiminis Hungariae, dixit rogatus a diurnariis quomodo mercator in rem politicam tam cito se convertere potuisset. Quae ob verba maxime vapulat nunc manibus feministarum. (BudapestInfo)

Centies et nonagies sive 19000% plus constat eadem litra petrolei postquam e Cuvaito nave fistulisque in Germaniam transvecta est. Quod enim sexta decima parte eurocenti a „fonte" prope oppidum Burgan emere potes, in statione petrolearia oppidis Wesseling prope Coloniam Agrippinam (Köln) 1,14 eoronis venum it. (Die Zeit)

1,25 bilionis euronum ab anno 1990 provincis orientalibus Germaniae a parte occidentali incrementi celeriis oeconomiae causa datae sunt, altera 156 miliarda sequentur. Auxilia regiminis regionibus pristinae Democraticae Rei Publicae Germaniae (DDR) quae a communistis annis 1949-1989 regebatur usque ad annum 2019 solventur. (DPA)

20 miliones doliorum petrolei cotidie consumunt Americani, 5,6 milionis Sinenses, 5,4 Iapones, 2,6 Theodisci, idem Russi. (Forum)

Bibuli maximi Europae cives Luxemburgiae sunt, quorum medius quisque per annum 17,1 litrae spiritus puri, variis scilicet sub specibus potionis alcoholicae, ebibunt. Sequentur Lusitani (16,6 litrae), Hiberni (15,8) et Bohemi (14,9 – hi tamen palmam in Europa necnon in toto mundo in parte cerevisiae tenent: 160 litras per caput annuatim). Minime, quinque scilicet litras spiritus puri, bibunt Norvegi – ita saltem ab indagatione a Societate Mundana Sanitatis (WHO) mandata patet. (PAP)

255 iam per horas in parlamento Britanniae de prohibitione venationis vulpium agebatur. Qua venatione vulpes crudelissime a canibus lacerantur. Permulti sunt tamen Britanni qui ad hanc rem sicut ad sacrum a maioribus traditum spectant. (PAP)

Inter 35 et 54 annum vitae Americani obsonitum ire amant. Postea aeria aliena solvunt. (The Wilson Quarterly)

 Cur locustae bellum non indicatis, cum illa necare possit plures homines quam bellum atrocissimum? – Abdoulaye Wade, praeses Senegaliae ultimis diebus rogavit (Focus).

Duo miliarda avium unoquoque autumno Europam relinquunt et totidem unoquoque vere in Europam advolant. (Forum)

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae