Annus
2 0 0 4

EPHEMERIS: Hodie ad res gestas praeteritorum centum et aliquid plus annorum cum spectes, nonne putas zionismum “errorem historicum” fuisse PERCONTATIO

ERRAVERUNTNE PATRES ZIONISMI?

Ephemeris: Hodie, ad res gestas praeteritorum centum et plus annorum cum spectes, nonne putas zionismum "errorem historicum" fuisse? De tot milibus mortuorum dico qui in pugnis inter Palaestinenses et Iudaeos ceciderunt, de hominibus e domo expulsis, de terrorismo tandem, suicidis pyrobolos dirumptentibus... Nonne exitus talis iam tunc manifestus patribus zionismi videri debuit?

Konstanty Gebert (diurnarius, rerum politicarum interpres, Iudaeus Polonus): Non ita credo. E contrario, zionismum puto solam utopiam XIX saeculi esse, quae bene provenit. Cum Theodorus Herzl anno 1897 conventui primo zionistico Basileae praefuit, in Palaestina quattuor centena milia hominum habitaverunt, quorum non plus quam decima pars Iudaei erant. Arabes tamen (nondum Palaestinenses!) tunc immigrationi huic minime opposuerunt, et quod consilia civitatem Iudaeorum ibi tunc initiare effici non potuerunt culpa est sultani Turcici, terrarumque occidentalium – nam ambo huic rei non favebant, sed praecipue maximae partis Iudaeorum in Europa habitantium quibus "in Africam quandam" migrare non vere placebat. Demum in quarto decennio XX saeculi Arabes opponere coeperunt motui Iudaeorum in Palaestinam migrantium, sed tunc res alia iam motum hunc propellebat: internecivus antisemitismus in Europa saeviens – tunc terram ad habitandum aptam quam celerrime invenire maximi Iudaeis momenti erat. Certe, cum hodie ad res has spectemus, sicut peccatum originale zionysmi perspicitur ignorantia quomodo cum flagitationibus Arabum sit agendum. Civitas Israhel tamen interim facta est.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae