Annus
2 0 0 4

Regimen Europaeum in periculo NUNTII HEBDOMADIS (10 - 16.10.2004.):

REGIMEN EUROPAEUM IN PERICULO
Viros homosexuales peccare credit Rochus Buttiglione, qui munus curatoris rerum internarum in regimine (Supremo Consilio) novo Unionis Europaeae petit. Quae ob verba maxime ultima septimana castigatus est a legatis factionum partis sinistrae Parlamenti Europaei. Quod et "finem ante ortum" regiminis Iosephi Barroso efficere potest, nam parlamentarii cunctum tantum regimen mox approbare aut repellere debebunt, nullis scilicet administris exclusis sive separatim aestimatis. Barroso tamen se Buttiglione numquam depositurum pronuntiavit, dicens iudicia moralia privata curatoris futuri nullo modo muneri eius nocere posse, ad alias res enim spectant quam hae, quae ab eo tractandae essent. Multis tamen legatis alias et ob causas Buttiglione, philosophus catholicus Italus, qui antea res ad Europam spectantes in regimine Silvii Berlusconi tutatus est, parum bonus candidatus esse videtur, exempli gratia campos in Africa Septentrionali struere cum cupiat, quibus in campis qui in Europam immigrare vellent per tempus quoddam primum manere deberent – huic consilio factiones ut dicuntur liberales maxime obsistunt, at immigratio hominum in Unionem Europaeam directe a Buttiglione curanda esset. Alter candidatus regiminis novi, Ladislaus Kovacs Hungarus parlamentariis Argentorati (hodie Strasbourg) considentibus non placet, nam de rebus ad vim electricam et similibus, quarum tutela ei esset, non multa scire se monstratum est.


FUMIFICATORES MISERI
Nec bacillos nicotiarios (sive cigarulos aut hispanicae, sicut a nonnullis nuncupantur), nec pipam (infumibulum) sigareve (volumen tabacinum) post ultimum diem huius anni in cauponis deversoriisque urbis Sydney fumificare licebit. Ab anno tamen 2007 omnibus in locis publicis Australiae nullis fabricatis herbae nicotianae frui plus poteris. Hoc modo Australia Norvegiae et Hiberniae se adiungi vult, quibus in terris eaedem leges iam valent. Insuper in Batavia fumificare vetitum est in stationibus viae ferreae necnon in latrinis publicis. In California autem in grapheis, cauponis et in oris maritimis ubi natetur. Multantur fumificatores etiam in tabernis potoriis Neoeboracensibus necnon in aedibus Nationum Unitarum hac in urbe sitis, cui rei legatus Russiae, qui "bacillum a bacillo" incendere dicitur, maxima voce reclamare conatus est. Tamen frustra – mundus futurus fumificare non vult.


POST BELLUM HAUD TUTIOR MUNDUS
Bellum Iraquiense ab Americanis sociisque eorum anno 2003 inceptum non comminuit, sed immo auxit numerum tromocratarum scelera in mundo nostro molientium – dixit Iohannes Blix Suecicus, qui ante bellum ortum laboribus peritorum Nationum Unitarum, a quibus arma interneciva (nuclearia scilicet, chemica bacteriologicave) dictatoris Saddam Husein quaerebantur, praeditus erat. Nullo quoque modo bellum hoc peractum atque occasus Husein effecit ut aliae terrae sicut Irania et Corea Septentrionalis consilia desisterent arma nuclearia sibi parare. In Iraquia interim agmina islamistarum ducis Muqtada al-Sadr, qui tribum magnum Irenopolis (Arabice Baghdad) a shiitis inhabitatum suis in manibus tenent, inopinate arma ipsorum deponere regiminique pro pecunia tradere consenserunt. Aliis tamen in regionibus Iraquiae res non tam bene evolvere videntur, praecipue in urbe Faludzsa vehementer ab Americanis ex aere nuper petenti. Nec capita obsidium caedi desinunt - nunc non solum peregrinos sed suos quoque, in collaboratione cum Americanis suspectos, islamistae ducis al-Zarkavi caedunt. Hac morte praeterita septimana e vita deciderunt duo tribuni militum Iraquiensi, qui cum clam munitiones islamistarum explorarent, ab istis capti sunt.


SINAE NIMIS CALEFACTAE
Gradu 21% crescunt collocationes pecuniae peregrinorum in oeconomia Sinarum positae, quae primis nonis mensibus huius anni 49 fere miliarda dollariorum attinxisse dicuntur. Etiamnum celerius (gradu 35,6%, ad 108 miliarda) collocationes crescunt peregrinae promisae. Rebus sic stantibus difficillime fore videtur "frigatio oeconomiae", ad quam efficiendam regimen maxime intendit. Ultimis tribus mensibus contigit tamen regimini incrementum nationale e 9,9% ad 9,7% comminuere, quod tamen non satis est ut periculum oeconomiae "nimis calefactae" evanescat. Anno praeterito Sinae primum plus pecuniae peregrinae acceperunt, quam Civitates Unitae Americanorum (USA), adhuc semper hac in re palmam tenentes. Sinis tam vehementer crescentibus pretium petrolei quoque sine dubio crescet – ultimis diebus in foro Neoeboracensi dolia iam 55 fere dollaris venum ibant.


INTER ARMA ET OLYMPIADEN
Sinae non credunt Formosam (magis hodie nomine Sinico Taiwan notam) re vera de pace inter amborum negotiari velle, novissimum ergo condicionem regiminis Taipeiense de pace pangendi respuerunt. Praeterito die Solis praeses Formosae Chen Shuibian proposuit negotiationes quam celerrime incipi, quarum exitus esset, ut dixit, apertus, flagitavit tamen ut ambae partes ut pares aestimantur. Id tamen regimini Pechinensi omnino non placet, quia insulam Formosam provinciam tantum rebelliosam sui esse putat. Item in Formosa ante regimen Chen – tunc potestatem tenens factio nationalistarum (Guomindang) Sinas sub dicione communistarum sicut provincias rebellione captas videbantur, ambo partes tamen Sinas terram unam esse officialiter credebant. Praeside Chen autem saepius et saepius flagitationes audiuntur de sui iure regendam Formosam pronuntiandam, quae res utrum efficiatur an non plebiscito decernendum esset. Cui rei, si fiat, Sinae bello minantur, etiamsi usu armorum nuclearium; nonnulli tamen credunt et Formosam talia arma possidere. Optimum tempus Formosam sui iuris terram pronuntiandam creditur dies primum Olympiadis anno 2008 Pechini habendae – tunc Sinis paci inter nationes officialiter se deditis difficilime sit bellum inferre.



BREVES: BREVES:

Non multo plus ambobus candidatis munus praesidis Civitatum Unitarum Americae (USA) petentibus faciendum est – post tertiam et ultimam disceptationem televisificam ultimo die Mercurii peractam Americani, sicut patet ex indagationibus opinionum, aeque favent Georgio W. Bush qui munere praesidis per ultimos quattuor annos fungebatur et Iohanni Kerry, candidato factionis democratarum. Adhuc 6-8% Americanorum nesciunt cui suffragium daturi sint – horum iudicium ut dicitur ultimum erit, praecipue in civitatibus Florida, Pensylvania et Michigan, ubi eventus comitiarum nullo modo praedici potest.

Praemium Nobelianum pacis huius anni obtinuit mulier Keniana, Wangari Muta Maathai, pro muneribus quibus statum feminarum, liberorum necnon silvarum Africae meliorem reddere conata est. Praemium autem Nobelianum oeconomiae tributum est Eduardo C. Prescott (Americano) necnon Finn E. Kydland (Norvego) quia ambobus intellegere melius contigit quomodo atque quando tempus ut dicitur mercaturae aptum eveniat.

Plus et plus vini bibunt Europaei. Praeterito anno continens nostra vetus ebibit 18 miliarda lagoenarum meri. Palmam tenent Francogalli (48,5 litrae vini per caput annuatim), quos sequuntur Italiani (47,5 litrae), Hispani (29 litrae) et Theodisci (27,4 litrae). Ad quos citissime Britanni appropinqunt (16,6 litrae per caput), qui ter plus nunc vini bibunt quam ante quattuor annos. Si ita res se porro habebunt, mox cauponae publicae Anglorum, nisi vinum praeter cerevisiam praebere caupones consilia capient, moriturae creduntur.

Nomen nummi Europaei declinari potest, dummodo radix verbi litteras "eur" continet – iudicavit Consilium Summum Legatorum terrarum Unionis Europaeae. Quod iudicium placet Lithuanis, qui in usu habent nomen naturae linguae suae plus conveniens (euras). Minime gaudent tamen Livoni, quorum in lingua iam diu "eiro" adest.

Britanni adulti maxime timent araneas – patet ex indagatione novissimo opinionum. Areneas sequuntur: tromocratae, angues, timor altitudinis, mors, medici dentarii, iniectiones in venas, ad publicum loqui, aere alieno laborare, aeronavi vehi.

Attractio virorum ad viros transmitti potest natura sive genetice, a matre scilicet in puerum – nuntiat professor Universitatis Pataviensis Andreas Camperio-Ciani. Antea credebatur attractio talis non tam a natura quam a voluntate ipsius viri regi, nam quia homosexuales rarissime pueros habent, si a patre filiis traderetur, mox omnes misogyni morerentur. Quod tamen transmissione effici potest matrilineari – matribus eadem ut pueri condicione ad viros amandos attractis. Saepe etiam evenit ut matres cinaedorum mulieres valde libidinosae sint – putat Camperio-Ciani.

E tabulato decimo aedium quorundam Hongkongiae testudo excidit, testa tectum taxiraedae prorupit at de tota re vivus, licet saucius, evasit. Taxiraedae tamen gubernator queritur: praeter tectum transfixum eodem die passus est furtum telephoni gestabilis a viatore quodam perpetrato.

Tres per horas machina vaporaria traminis ferriviarii celeritate 100 chiliometrorum per horam per vias ferreas Calabriae illae regionis Italicae sine gubernatore currebat. Gubernator enim ignotam ob rem e machina subito eiectus est. Machinam opificibus ferriviae contigit in crepidinem ut dicitur caecam dirigere, ubi sistitit.

Calva quae Francisci Petrarca, poetae illustrissimi Italorum tempore renascentiae ineuntis viventis, collum ornasse putabatur, non eius est! Anthropologi duce Vito Terribile Viel Martin, qui nuper calvam examinarent, inveniunt eam feminae cuidam adfuisse, quae mulier longe ante ortum Petrarca mortua est. Saeculo XVII, cum sepulcrum Petrarca diriperetur, calva a sceleto disiuncta et a furibus ablata est, postea tamen credebatur reperta.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae