Fasti:
Nuntii hebdomadae (8 - 14.08.2004):
Studiosis Britannis Universitatis Novi Castelli (Newcastle University) licebit, permissione a regimine modo data, fetum humanum "duplicatum" (quod Anglice clone nominatur) creare, non tamen ut puer puellave ex eo gigni possit, sed ad usus medicinales. Cellae talibus ex fetibus expromptae morbis variis mederi posse creduntur, maxime exempli gratia prodesse cordi post infarctum reconvalescendo necnon cerebro morbo Alzheimer aut Parkinson corporive diabete laborantibus. Maximi momenti hic est quod corpus aegroti cellas tales ei iniectas reicere non poterit, nam quasi ipsius cellae sunt.
Theodisci brevissime omnium Europaeorum in labore (muneris scilicet, studiorum vel curae domus causa) cottidie manent: in medio 6:57 (viri) et 7:03 (mulieres) per horas - patet ex novissima perscrutatione opinionum ab istituto Eurostat mandata. Maxime autem laborant Sloveni, qui iis supradictis 8:47 (viri) et 7:44 (mulieres) horas operis unoquoque die donant. Cibis parandis edendisque, rebus sexualibus curaeque corporis quam gentem censetis maxime studere? Certe Francogallos, quibus res haec tres fere horas cottidie eripiunt (divisio in sexus pro dolor hic non datur). Quod fortasse explicat cur otium minimum in Europa immo Francogallis praebeatur - 3:08 horas mulieribus, 3:51 viris. Maxime autem otio fruuntur Norvegi (5:22 mulieres; 5:37 viri). Omnes Europaei otium saepissime programmata televisifica spectando terent, Norvegis (mulieribus) solis exceptis, quae plus temporis (34% otii iis dati) cum amicis colloquendo agunt.
Ultimo die Martis pretium petrolei "maximum historicum" attigit, 45 scilicet dollariis Americanis dolium venum tunc ibat. Postero die, cum plus petrolei extracturam se Arabia Saudica promitteret, pretium paululum diminuit. Quod tamen non longe sufficiet - monent rerum petrolearum periti. Ultimo enim in decennio usus petrolei in orbe terrarum plus quam duplicatus est et nunc, oeconomia Sinarum tam rapide crescente, usus hic etiam citius augescere posse videtur. In super inflant pretium: incertus status legalis societatis Russicae IUKOS necnon bellum civile Iraquiense.
Plerique scriptores diurnariique Theodisci contra mutationem orthographiae, quae proximo anno in Germania, Austria et Helvetia adoptanda sit, se esse pronuntiaverunt. Mutatio haec inter alia in eo intendit ut verba extranea Theodiscius scribantur, spaghetti exempli gratia spagetti fieret. Omnia fere acta diurna hebdomadaliave Theodisca nuntiaverunt se novis scribendi regulis non subiectura.
Birmingamiae, ubi maxima pars 1,8 milionis mahometanorum Britannorum habitat, prima in Europa officina argentaria iure coranico (saria) ministrabitur. Ita Islamic Bank of Britain pecuniam tibi in fidem non dabit, si "rebus inhonestis" (sicut mercatui tabacci, alcoholis, pornographiae) eam attribuere vis. Item usura more coranico prohibitur, quod prohibitum tamen Arabes iam longe "circumvenire" didicerunt. Ita si, exempli gratia, autocinetum more coranico emere vis at pecunia praestans tibi deest, taberna bancaria currum hunc pro te emet tibique eum in usum dabit pro solutionibus aequas in partes divisis, usura de facto calculata. Subsidia novae officinae argentariae creandae donare pollicetur familia regalis civitatis Qatar necnon Qatar International Islamic Bank.
Omnes 12 urinatores, qui in Mare Rubro prope ad oppidum Aegyptiense Quseir in aquam submerserant, vitam ignotam ob rem amiserunt. Inter mortuos quinque sunt Britanni, quinqueque Lusitani et duo Belgae. In scopulis corallineis Maris Rubri urinatores interdum a pistricibus conturbantur, nunc tamen imperitia citius urinandi causam mortis esse creditur.
Dilatare altioremque reddere vult regimen Ucrainiense fossam Bystroie, quae brachium septentrionale ostii Danubii cum Mari Nigro (Ponto Euxino) iungit. Quibus consiliis Dacoromani ecologique variarum nationum maxime dissentiunt, timent enim ne canale altiore aquae e delta Danubiae nimis extrahantur. Ostium Danubianum, quo tres per eius brachia aquae lentissime in mare aguntur, paradisus verus avium est: hic 280 genera volantium nidificant, plus ergo quam alicubi in Europa. Tota fere delta in terra Dacoromanorum manet, praeter brachium supradictum septentrionale, quo limes Ucrainiensis fert.
Frumenti cultus vetustior est quam adhuc credebatur - nuntiat Doris Peperino cui apud Smithsonian Tropical Research Institute in civitate Panama munus est, cuiusque inventa actis "Nature" novissimis describuntur. Adhuc enim credebamus frumentum a hominibus ante 13 milia annorum in terris hodiernae Turciae Syriaeque, in regione scilicet, quae apud anthropologos "semiluna fertilis" nominatur, primum coli fuisse. Nunc tamen dicit Peperino se in ora lacus Genezareth lapidem molarem ante 23 saltem milia annorum factum invenisse.
Dictum hebdomadisDictum hebdomadis. TACITE LONGIUS VEHERIS… Plures et plures merces nostrae in pantopoliis Europae Occidentalis inveniuntur, nemo tamen scit eas nostras esse – Victor Legowicz dixit in colloquio de mercatu Unionis Europeae in programmate tertio Stationis Radiophonicae Publicae Polonae habito. Quod tamen bonum esse nos putamus, nam facilius ita venum ibunt...
Fasti hebdomadae: Dies 15 Augusti festum est Assumptionis Virginis Mariae . Christiani credunt eam vivam a Deo in caelum arreptam esse. Poloni credunt eam die hoc 15 Augusti anni 1920 victoriam suorum super copias Sovieticas Varsoviam petituras paravisse. Itali credunt eam ipsos incolumes servaturam cum omnes fere hoc die necnon vigilia eius autocinetis in itinera proficiscantur. Quod et editor "Ephemeridis" credere debet, nam die proximo Assumptionis Virginis Mariae, fasciculo octavo actorum modo in lucem dato, a media septentrionem Italiae autoraeda petiturus est.
|