Propter alterum bellum mundanum vis ac potentia etiam populorum, qui victores evaserant, adeo imminuta est, ut haud facile dici possit utrum eorum condiciones populis victis meliores an peiores fuerint. Itaque accidit ut Francogalli, quorum in dicione ex anno 1883 gentes paeninsulam Indosinensem incolentes tenebantur, suam illis in regionibus potestatem varias ob illius belli causas debilitatam firmare contenderint. . Eam enim paeninsulam anno 1940 Iapones occupaverant, qui per insequens lustrum gentibus Indosinensibus libertatis adipiscendae appetentibus magnopere faverunt. Nam decennio vigesimo et trigesimo praeteriti saeculi apud illas gentes crebriora in dies praeconia vulgabantur ad animos incendendos adversus colonialem Francogallorum dicionem aptiora. Cui praecipue refragabatur vir quidam doctus et callidus, nomine Nguyen Tat Tan, qui postea cognominatus est Ho Chi Minh (1890-1969), id est 'vir illuminans'. Hic anno 1930 factionem communistarum Indosinensium constituerat et anno 1941 quandam 'consociationem pro libertate' sive 'Vietminh'. Mense Martio a. 1946 illum virum sicut praesidem Rei publicae septentrionalis Vietnamiensis agnoverunt Francogalli, quorum Civitati illa Res publica adaeque ut Regna Laosianorum et Cambosianorum iuncta est vinculo quodam "Unione Francogallica" appellato. Quo ex vinculo sequebatur ne ulla harum Civitatum alteri noceret. Sed die 19 Dec. 1946, praetextu cuiusdam controversiae ad suffragia ferenda spectantis, Ho Chi Minh contra militum Francogallorum praesidium, quod in urbe Hanoio erat, impetum repentinum fieri iussit; quo impetu propulsato, bellum inter Francogallos et eam populi Vietnamiensis partem, quae illius viri praecepta et promissa sequebatur, ortum est atque alternis vicibus gestum usque ad annum 1953. Mense huius anni Novembri ducibus Francogallis consilium fuit oppiduli capessendi, quod prope regiones Laosii septentrionales est situm quodque sermone Vietnamiensi "Dien Bien Phu" vocatur et significat 'locum rei administrandae principem', quem ob ingentes imbres 'matulam' Francogalli appellarunt. Postquam horum circiter duo milia umbellis descensoriis instructorum, qui corpori militari "Legioni exterae" vocitato erant adgregati, planitiem 'Dienbienphuensem' occupaverant, alii milites Francogalli, Vietnamienses, Algerienses, nec non aliqui Germani, Poloni, Itali etc. eiusdem quam supra dixi legionis, huic praesidio se adiunxerunt. Mense Ianuario a. 1954 ibi adnumerabantur circiter 13.000 milites, qui, duce Christiano Maria de Castries, novem propugnaculis campum munierunt, aeriportum bitumine texerunt, alia multa fecerunt ut non solum Vietnamiensium impulsus propulsarentur, sed etiam ut horum firma pugnandi voluntas frustraretur. Sed Francogallis multa nocebant:
A) locus, quia circumcirca illum campum sunt montes, quorum in silvis hostis facile se occultare atque e quibus missilia propugnaculis melius collineare poterat;
B) commeatuum transportandorum difficultas, quia Hanoium, qua in urbe erat non parvum Francogallorum praesidium, ab illo oppidulo circiter 320 chiliometra distat;
C) hostes Vietnamienses, etsi sordidati et male pasti, erant tamen ad difficultates vel gravissimas ferendas optime exercitati: "ferrea apud eos militiae disciplina, qui alacritate animi adeo egregia pollebant, ut furore fanatico incensos ipsos diceres" (AA. VV: "De bellis, quae a dimidio saeculo XVIII usque ad annum 1975 gesta sunt", Edipem, Novara, 1983, vol. Xmum, p. 168). Putabat autem Henricus Navarre, exercitus Francogallici imperator, numquam milites Vietnamienses, quorum dux erat iuvenis quidam artis bellicae peritissimus, nomine Vo Nguyen, cui cognomentum 'Giap', id est 'lorica', campum Dien Bien Phu invadere ausuros. Revera deerant in montibus collibusque illam planitiem circumdantibus semitae ad impetum necessariae. "Haud minus quam duobus annis opus est, ut qualescumque semitas isti Vietnamienses effodiant!", olim dixisse fertur Navarre. Quam tamen stultum sit adversarios et hostes despicere ac spernere demonstrarunt ipsi 50.000 milites Vietnamienses et alii regionis illius circiter 30.000 agricolae _ hi aut sponte aut minis impulsi _, qui omnes, dum etiam noctu ac manibus laborant, non "duobus annis", sed solum octoginta quinque diebus latam semitam effoderunt. Interim viri politici Francogalli maximeque Georgius Bidault, rerum exterarum primus administer, spem non deponebant fore ut omnes controversiae, e quibus bellum illud ortum erat, quodam conventu internationali pacifice componerentur fidebantque praesidium Francogallorum Dienbienphuense saltem usque ad aestatem illius anni resisturum. At illi viri politici sero intellexerunt magna auxilia a Russis praecipueque a Seribus data esse et continuo dari exercitui Vietnamiensium; eadem Georgio Bidault et Francogallis petentibus recusarunt Antonius Eden et Ioannes Foster Dulles, hic rebus Americanorum exteris, ille Anglorum praepositus. Vesperi diei 13 Mart. 1954 e tormentis bellicis Vietnamiensibus crebriores ictus verberari coepti sunt in campum Dienbienphuensem. Die insequenti duo propugnacula, id est Beatrix et Gabriela (mos erat praenominibus femininis munitiones appellare, sed sunt qui dicant ea praenomina ab ipso de Castries electa esse, ut ipse hoc modo quasdam eius amatrices honoraret) deletae sunt: caesi fere omnes defensores. Die 27 eiusdem mensis aeroplanum quoddam, dum circumcirca missilibus aeriportum feritur, non sine difficultate avolare potuit: diri futuri indicium, quia omnibus militibus patuit se ex illa muscipula, quam undique hostes iam saepserant, numquam evasuros. Quos Francogallos eorumque munitiones mense Aprili tormenta bellica hostium adeo verberarunt, ut aeroplana, quae cibos aliaque necessaria apportabant, solum noctu terram contingere possent: quod cum aerinavium gubernatoribus vel peritioribus facile minime esset, accidebat ut saepe illa auxilia non in campum, sed in locos a Giap(i) militibus occupatos caderent. Qui quidem milites Vietnamienses in campi propugnacula incurrebant ita: ante quemlibet manipulum procedebat miles, qui baculum quoddam, cuius in cuspide alligata erat olla displodens, in campi saepta iactabat: hunc per hiatum irrumpebant innumeri commilitones. Alii, qui variis de causis prima in acie non pugnabant, megaphonicis instrumentis usi clamabant nullam iam victoriae spem relictam eis, qui obsidebantur, idcircoque his melius fore, si arma telaque deponerent optimumque si pro populi Vietnamiensis libertate pugnarent. Cibus insuper aliaque promittebantur militibus, qui illud praesidium deseruissent ac maxima praemia iis, qui ad Giapianum exercitum transfugissent. Si paucissimos tamen excipias, qui noctu e campo aufugerunt, maxima defensorum pars officium servavit suum, etiam quod omnibus militibus exemplo erant legionarii 'exteri', quorum legioni est insigne hoc: "Legio patria nostra"; in horum enim militum animis ea virtus, qua corpus illud centies vi atque honore usus erat, neque ea in obsidione in dies graviore umquam defecit. Quarundam rerum, quae eis in proeliis acciderunt, testis est Angelus Ferrari, qui in provincia Regii Lepidi (It.: Reggio Emilia) habita(ba)t, quocum decem abhinc annos colloquium percontativum habuit diurnarius Dominicus Lombezzi (fons: acta diurna Mediolanensia, quae "La Voce" inscribebantur, die 8 Mai. 1994 edita, p. 17); Ferrari chartam pergamenaceam, in quo verba illius legionis "Honor et fides" leguntur, et nomisma aeneum, quo honestatus est, monstravit ac rettulit haec: "Capite vulneratus, ultimis septimanis pugnare nequivi". Diurnarius: "Quid magis erat vobis timendum, antequam campus obsideretur?"; Ferrari: "Maxime foveas timebamus arundinibus Indicis venenatis repletas et levi foliorum ordine tectas; qui in eas cecidisset, mortem nullo modo effugisset". Diurnarius: "Quid tristius recordaris?"; Ferrari: "Illum diem, quo aliquas bananarum sationes destruere iussi sumus: quoddam in oppidulum ingressi, capita duorum commilitonum in arundinibus infixa vidimus; quod fletum cuique movit" (Italice: <Ci siamo messi tutti a piangere>)". Alia Ferrari de illo bello seu potius de "inferno" Dienbienphuensi explanavit; ex. gr. valetudinarium subterraneum, in quo operabantur quattuor medici, quibus sponte se adiunxerat femina quaedam nosocomiaria, nomine Genovefa de Galard, quam 'Angelum' non immerito appellarunt milites, vulneratorum magis magisque in dies plenum erat; horum lecticulae saepe in lutulentos rivulos demergebantur. Quae omnia nuper firmavit alius redux, nomine Marius Di Gregorio (ex actis diurnis Romanis q. i. "Il Messaggero", die 5 Mai. 2004 editis, p. 30-31 fasciculi ad regionem 'Marche' spectantis). "Qui vir paene octogenarius vitam degit periculorum plenissimam", scripsit diurnarius Maurus Montali (It.: "La vita di Mario Di Gregorio, quasi ottantenne, è leggendaria"). En Marii verba quaedam: "Vietnamienses erant milites strenuissimi; sane communistae, sed cives acerrimi" (It.: "Erano grandi combattenti; comunisti sì, ma veri patrioti"). Diurnarius: "Mihi quaedam nomismata Marius monstrat, quibus pugnando prima in acie dignus fuit. Multarum rerum memoriam renovat: silvae tropicae [Anglice "jungle"], serpentium, bombarum, meretricum Saigonensium, amicorum caesorum. A concivibus amicisque suis ille, qui mortuus esse iam credebatur, gaudio ac laetitia plenis est salutatus postquam decem circiter annos, quos in 'legione extera' transegerat, tandem Anconam revertit". Primis mensis Maii diebus Giapus eiusque milites acriorem contra Francogallos impetum erant apparaturi. Vespere igitur diei sexti e tormentis bellicis Vietnamiensium, quae 'Organa Stalianiana' vocitabantur, quia horum unumquodque erat viginti quinque tubis chalybeiis instructum uno eodemque tempore missilia iactantibus, totus campus Dienbienphuensis, cuius circuitio sive perimetros non iam 45 chiliometrorum, sed tantum ad tria fere chiliometra restringebatur, indesinenter percuti coeptus est. Attamen qui obsidebantur nondum cedebant: vulneratorum quoque non pauci ad pugnandum erant parati. Diluculo autem insequentis diei, qui fuit septimus Maii a. 1954, quadraginta milia Vietnamiensium undique in campum irrumpunt; unum tormentum bellicum 105 millimetrorum restat militibus Francogallis; hi sunt minus quam octo milia, iis quoque inclusis, qui non graviter vulnerati erant: omnes tamen intrepidi atque ad moriendum parati. Multas horas comminus acriterque pugnatum est (Francogallice, ex actis diurnis q. i. "Le Figaro", die 10 Mai. 1954 editis, p. 1: "Des terribles corps à corps se déroulèrent pendant plusieurs heures"). Caeno miscetur cruor, telorum fragor displodentium ultimos morientium gemitus comitatur. Hora 17,30 de Castries, qui, cum nobili genere natus esset atque animo praeditus impavido, etiam mane illius diei solita corpori curando exsecutus erat, ducibus exercitus Francogallici nuntiavit haec: "In eo sumus, ut ab hostibus submergamur: eos iam ad tabernaculum appropinquantes video. Valete". Paucis post temporis punctis vexillum Vietnamiense in altiore palo attollitur, dum Francogallicum contrahitur. Sunt autem qui arma nondum deposuerunt: in propugnaculo 'Isabella' vocato restant circiter mille legionarii, quorum dux, nomine Lalande, in proeliis 'Alameinicis' (Oct. Nov. 1942) pugnaverat; una cum illis eruptionem temptat ille; frustra: innumeri glandibus plumbeis confossi cadunt; solum trecenti superstites. Ita finem habuit illud praesidium Dienbienphuense, quo in defendendo plerique viri politici Francogalli incaute spem posuerant; itaque Ho Chi Minh et Giap(us) ille, cui proxima aestate tertium supra nonagesimum annum expleturo longam vitam ego exopto, nec non milites Vietnamienses ingentem sunt adepti victoriam, e qua fundamenta imperii Francogallorum colonialis irreparabiliter quassata sunt. At illa Francogallorum clades _ si quid nostra hac quoque aetate egregiis facinoribus tribuere licet! _ etiam ob multorum virtutem militum obliviscenda non est, quia "milites illius praesidii, qui viginti et amplius dies atrocium proeliorum participes fuerunt, maxima sunt laude digni", ut in actis diurnis Neapolitanis q. i. "Il Mattino", die 8 Mai. 1954 editis, p. 1, scripsit Bonaventura Caloro (Italice: "In più di venti giorni di furiosa battaglia..., il presidio di de Castries si è coperto di gloria"). Fortasse minus rhetorice, servata nihilominus rerum substantia, in actis diurnis Parisiacis supra memoratis Petrus Brisson cum alia tum scripsit haec: "Laus praestat verbis" (Francogallice, in symbola militibus dicata, qui pro Patria se devoverant: "L'éloge reste au-delà des mots").
Victorius Ciarrocchi
Pisauri, die septimo mensis Maii anno bismillesimo quarto.