Aquae ductus vitae
NUNTII HEBDOMADIS (05-11.12.2004):
FAMES IN EXCELSIS
Leroy Chiao Americanus et Salizan Saripov Russus, qui duo astronautae in statione cosmica internationali terram circumvolant, minus quam constitutum erat manducare coacti sunt. Cibos trium maxime milium caloriarum ambobus per diem comedere nunc licet. Nave enim pontitoria (Anglice space shuttle) nomine Columbia praeterito anno in terrae aditu perfracta aliis navibus Americanorum volare adhuc prohibetur omnisque annona navibus Russorum generis Progress et Soiuz astronautis adportatur. Quae tamen naves cosmicae interdum non tam saepe quam debeatur in stationem advolant, varias ob causas. Paucius consuetudine edentibus ambobus astronautis satis sit escae ut per quattuor plus septimanas vitam sustineant. Interim, die Natali Christi, navis Russica cibos ad stationem adductura est. Quod si fieri non poterit, debebunt duces classis cosmicae Americanorum, quibus apud societatem NASA munus est, cymbas suas, periculo cladis contempto, denuo in caela mittere.
IN VINO VERITAS
Praeteriti anni canicula, quae nonnulla decenia milia hominum, praesertim senium, necavit, quaeque per compluras septimanas super continente veteri saeviebat, maxima aestas in Europa nota est post annum 1523. Quod varias per vias studiosi invenerunt, inter quarum et chronicas vinicultorum Burgundiensium legendo. Hi enim vinitores, qui ex uvis generis Pinot Noir merum omnibus in mundo vini amatoribus optime notum faciunt, annuatim tria momenta temporis vitis vitae accurate calendariis inscribunt: diem scilicet cum primae vites florescunt, deinde cum uvae e viridibus rubrae factae sunt (quod Francogallice véraison nuncupatur) atque diem cum maturae iam sunt vindemiaque incipere potest. Ita faciunt Burgundienes a parte iam altera saeculi decimi sexti. His diebus per omnem annum notis, simulatione computatrali effectum est ut satis bene caloris mutatio, qualis scilicet unoquoque anno fuisset, inventum sit. Valde studiosis etiam profuerunt mensurae aeris temperiei cotidie ultimum saltem per seaclum peractae, quae mensurae cum tribus temporis momentis Burgundiensium nunc comparari potuerunt.
AQUAE DUCTUS VITAE
Fistula longitudinis trium chiliometrorum spiritus e Ruthenia Alba (Belorussia) in Lithuniam per nonnullos verisimiliter annos contra legem fluxit, antequam ultima septimana res a vigilibus Lithuaniensibus reperta est. Qui "spiritus noctigena", id est clam domo factus, multoties maiore pretio in Lithuania, terra nunc Unionis Europaeae, quam apud Ruthenos venditur. Lithuani confirmant nonnullas tales fistulas limes terrae transgredientes iam antea invenisse, hanc tamen longissimam omnium esse. Diametro duorum tantum centimetrorum fistula alveo rivuli imposita erat, postea usque ad domum quandam vici Lithuanorum nomine Eisyski ducebatur. Hic epitonio in dolia spiritus purus infundebatur, ut officinis stillaticiis, quae aquam vitae faciunt, venderetur.
QUEM ALEXANDER BASIAVIT?
Viginti quinque iuris periti Graeci Olivarium Stone dispositorem illum cinematographicum Americanum praeclarum, qui nuper pelliculam de vita Alexandri Magni fecit, reum censent mendacii. Monstrat enim Stone Alexandrem amicum suum proximum Hephaestionem aliquantulum libidinose basiare, cum constet – dicunt legulei Helleni – regem Macedonorum cum puellis mulieribusque tantum Venerem coluisse. Societas cinematographica Warner, cuius pecunia pellicula facta est, respondit ut diligentius Plutarchum Graeci legerent.
Aquae ductus vitae
BREVES:
Victor Iustsenko, candidatus factionum partis adversae in comitiis presidentialibus Ucrainensium, quorum comitiorum pars ultima die 26 mensis currentis denuo est habenda, mense Septembri ultimo sine dubio venenatus est – dixerunt medici nosocomii Vindobonensis, ubi Iustsenko post veneficium medebatur. Ignotum tamen adhuc manet genus veneni, licet nonnulla signa – sicut pustulae exanthemataque cutis – adhibitionem anthracis redoleant.
Negotia inter Unionem Europaeam et Turciam, quae terra Unionem inire cupit, magno in periculo nunc sunt, nam Cyprus, id est pars eius Graeca, quae membrum novum Unionis ipsa est, licentiam negotiandi se vetaturam minatur, nisi Turcia regimen suum officialiter agnoscet. Quod Turcis in votis non est, nam ut solum regimen Cypriotarum magistratus partis insulae septentrionalis, a suis ab anno 1974 occupatae, habent. Proximo die Veneris moderatores terrarum Unionis Europaeae sententiam supremam cum Turcis de paciscando daturi sunt.
Undecim diebus sub ruinis domus suae typhone destructae manserunt viginti circa Philippinenses, qui omnes fere vivi a servatoribus militaribus reperti sunt. Vitam sustinere potuerunt aquam guttis e lacunari parietibusque cadentem bibentes.
Sigarellas, sigara atque pipas fumificare non licet omnibus in cauponis tabernisque potoriis Novae Zelandiae. Quae terra tertia, post Norvegiam et Hiberniam (Irlandiam), iam est, ubi prohibitio fumificandi valet. Similes quoque prohibitiones nonnullis in urbibus Australiensibus necnon Americanis introductae sunt. Ab anno iam 1990 in Nova Zelandia non licet fumum ex ore producere in grapheis, tabernis aulisque publicis. A proximo autem die Solis in traminibus ferreis Italiae nusquam fumificare licebit.
Duo cum dimidio milia (2500) sunt in insula Cuba senes centum aut plus quam centum annos nati – nuntiat Henricus Vega, praeses societatis internationalis cui nomen "Grex 120 annorum". Quo numero, si verus est, redditur Cuba primum in mundo "asylum aeternitatis", nam omni in orbe terrarum Methusalahim tales non multo plures quam quinque milia adesse constat. Quomodo inter homines sigaria sugere rhomiumque bibere amantes hoc fieri potest? Modica diaeta - medici respondent.
Oves quae regulariter melodramata auscultant multo melioris qualitatis lanam habent quam alii – invenit Barry Walker, cultor ovium Australiensis. Oves eius cotidie per nonnullas horas cantum melodramatum Italicorum audire coactae sunt. Pretium lanae earum circa centies (sic!) maior est quam ovium alterum cultorum. Globum ingentem huius lanae modo emit Loro Piano, clarus muliebris ornatus creator (ut dicitur) Italus. Qui ex hoc globo quinquaginta vestes suere texereve vult, quorum omnis minus quam quindecim milibus dollariorum venum non eat.
Nihil suspiciosum in sarcinis mulieris Norvegae viginti unius annorum telonarii aeriportus Gardermoen invenerant, senserunt tamen aliquid "male olere". In bulga puellae diarium reperti sunt, quem cum perlegissent cognoverunt eam cum amica maiore natu ante quattuor annos magnam copiam substantiarum psychotropicarum Amstelodamia Novum Eboracum clam importasse. Ambae in vincula statim coniectae sunt.
Praesaepe quod tempore Nativitatis Domini in ecclesiis catholicis atque in scholis multarum terrarum Europae more vetero instruebatur, hoc anno scholis in publicis regionis Venetia deerit e, ne discipuli musulmani, numerus quorum per annos crescit, offendantur. In carminibus nataliciis eodem tempore cantatis nomen Iesus verbo virtutis est substituendum.
Monumentum Muris Ignoti exactum est in urbe Serum Wuhan. Hoc modo commemorantur honestanturque miliones animalium, sint mures, caviae, simiae, leporesve, qui occisi sunt a medicinae studiosis, ut medicamenta meliora hominibus inveniri possent.
Inventum est ab Americanis computatrum quod motu tantum mentis, sine scilicet usu digitorum, a hominibus regi potest. Pileo sexaginta quattuor electrodis imbuto capiti induto homineque motus sagittariolum per album mente imaginari instructo res tota perficitur. Maximum est gaudium omnibus mancis, debilibus atque praecipue paralysi afflictatis!
|