Annus
2 0 0 4

NUNTII HEBDOMADIS (5-11

NUNTII HEBDOMADIS (5-11.09.2004):


Dux bellatorum Tsetsenorum contra dicionem Moscoviae pugnantium Aslan Maschadov ictus tromocratarum nuper in cives Foederationis Russicae factos condemnavit, id est ictus pyrobolis a suicidis duabus in aeronavibus Russicis necnon in statione traminis subterranei Moscoviae eruptis atque captationem scholae cum pueris parentibusque eorum in oppido Osetiensi Beslan, ubi 350 fere homines perierunt. Nullo modo probari possunt ictus in inermes cives facti, iique maxime nocent his qui ut Tsetsenia sui iuris regatur pugnant – dixit Maschadov. Addidit tamen reum cladis Beslanensis praesertim praesidem Russorum Vladimirum Putin esse, nam hi perpetrator sit cladis civium [oppugnationis scilicet Tsetseniae] maxime horribilis omnium quae post bellum alterum mundanum peractae sunt.


Quartum bellum mundanum pugnam contra tromocratas nominabat pater cardinalis Raphaelus Martino, praeses consilii papalis "Iustitia et Pax". Tertium bellum mundanum erat eius sententia quod sicut bellum frigidum vulgo nuncupatur, aemulatio scilicet inter USA et Unionem Sovieticam, anno 1989 finita. Ut quartum bellum mundanum vincamus, causam terrorismi bene cognoscere debemus – dixit Martino.


In palatinati Saraviae (Saarland) Theodiscorum ex comitiis praeterito die Solis habitis factio dextra Unio Christiana et Democratica (CDU) victorem evasit. 48,5% suffragiorum CDU datae sunt, quo effectu ipsa, sine sociis ullis, Saraviam regere poterit. Factio socialistarum et democratarum (SPD), quae regimini foedarali civitatis Germaniae praeest, 29,5% solum suffragiorum Saraviensium potita est. Omnia hoc anno adhuc habita comitia SPD perdidit, praeter Saraviam scilicet Hammaburgi, in Turingia, comitia legatis Parlamenti Europaei eligendis necnon nonnulla suffragia regionalia. Factio NPD, quae motui fascistarum pristinorum Germaniae quasi favet, adhuc nulli fere momenti, inopinate 4,2% suffragiorum Saraviensium captavit. Sicut olim NSDAP Adolphi Hitler, NPD maxime ab operariis (10%) atque opere egentibus (14%) aestimatur. Die 19 Septembri comitia habenda sunt in palatinatis Brandenburgiae et Saxoniae, ex quibus NPD immo melius evenire sperat.


Terrae modo in Unionem Europaeam acceptae, quae vectigalibus minimis negotiatores alliciunt, auxiliis monetariis UE privari debent – proposuit administer rerum fiscalium Francogalliae Nicolaus Sarkozy, in quem multi futurum praesidem terrae videant. Si tam dives sunt hae terrae ut vectigalia minima teneant, certe sine pecunia a Bruxellis allata bene vivere poterunt – dixit Sarkozy, proposito cuius tamen nec Bruxellae nec quidem Berolinum, quod adhuc maxime de unius gradus vectigaliis in UE valentibus pugnabat, minime favent. Vectigalia a societatibus mercatoriis soluta in Germania 38,3% in medium aequant, in Francogallia 35,4%, in Polonia autem solum 19%. Minimi tamen manent vectigalia Slovacorum: 19% tantum soluta sunt a societatibus, omnibus hominibus privatis (gradus salarii non refert) necnon pro omnibus mercibus venditis (quod vectigal Anglice VAT nominatur). Rebus sic stantibus efficit ut mercatores multi officinas suas de occidentalibus in novas, scilicet orientales terras UE movere cogitent. Quod tamen Sarkozy ut scelus fortasse videatur, ab aliis probatur – ultimo anno Slovaquia ab Argentaria Totius Mundi (Anglice World Bank) nomine terrae celerrime libertatem oeconomicam petentis laudata est.


Liceretne monachae christinae in syngrapha transituali photographemate sui cum capite rica tecto monstrari, cum mulieribus musulmanis licentia talis non detur? – rogant magistratus Aquilenses Italorum, ubi uni saltem monachae hanc ob rem syngrapha non data est. Pro tempus tamen solutio adopta est: et monachae et musulmanae ricis tectae in photographematibus pingantur, dummodo facies earum sint apertae.


In aeronavi licebit precari Iudaeis sedentibus, nam stantes in semitibus aliis peregrinatoribus viam obstruant – iudicium pronuntiaverunt rabbini Israhelienses. Textus pronuntiationis a societate aeria Israheliensi "El Al" omnibus viatoribus mox dabitur.

 


Non licebit tamen Suecis, peregre saltem, tabacum manducare, quod adhuc summa voluptas civibus Sueciae erat. Maxima cum difficultate Suecia cum anno 1995 Unionem Europaeam ingressura esset, legem tabacum manducando idoneum faciendi defensit, non obtinuit tamen licentiam ut tabacum tale exportaretur. Quod prohibitum denuo a Tribunale Aequalitatis Luxemburgiae confirmatum est.


Hexametra, cum magna voce legantur, saluberrimi sunt cordi – grex studiosorum Germaniae, Austriae et Helvetiae invenit, qui morbis cardialibus laborantibus carmina antiqua longum per tempus declamare iubebat. Repertum est hexametra magna voce lecta temperare respirationem, haec suo vice tensionem sanguinis eoque pulsationem cordis ad normam dirigere.


Usui navium motro propellantium thalamegarii seu gondoliarii Venetiani reclamantes aditum mari per ostium Canalis Grandis huius urbis tempore festi cinematographici internationalis obstruerunt. Officialiter gondoliariis hanc ob rem motra nocent quia undae ab his incitatae in aedes veteres irrumpunt, muros eorum consummantes. Non sine causa fortasse hic quoque sit quod tesserae itineris maritimi apud thalamegarios multo maiore pretio venduntur quam in navibus.


Eodem fere modo ut homines psittaci aliaeque "aves loquentes" loquuntur, lingua scilicet sonum modulantes, quae facultas adhuc ingenium hominum tantum putabatur – nuntiant studiosi universitatis Lugduni Batavorum

 


 


DICTUM HEBDOMADIS:

DICTUM HEBDOMADIS:

Israhelia nimis fortasse inquiete respondet ad antisemitismum - Reuven Rivlin, praeses parlamenti Isreheliani seu Knesset dixit, cum Vindobonam recens visitavit.


FASTI HEBDOMADIS:

Apud Romanos dies 11 Septembris festum erat Lectisterni, lectum scilicet sternendi atque cibos potionesque praebendi deis variis deabusque Romanis. Dicit Livius id festum ab anno 399 ante Christum natum celebrabatur, a tempore scilicet cum urbs Roma pestilentia servata esset. Amator Latinitatis cum es, ne obliviscaris hoc vespere Iovi cum consortibus aut qui tibi dii alii essent poculum vini offerre. Quod si non ad finem biberint, ipse ebibas!


NUMERI HEBDOMADIS:

Plus quam mille milites Americani iam mortui sunt in bello Iraquiensi. Ibidem 131 milites sociorum USA necnon 17-20 milia Iraquiensium, inter quorum 12-14 milia hominum privatorum, vitam amiserunt. 4-5 miliardis dollariorum Americanorum seu USD regimen Vasingthoniense uno quoque mense pro bello hoc solvit. 33 miliarda USD promissi sunt regimini Iraqiensi restitutionis terrae causa, ex quibus 14 miliarda USA, 14 aliae terrae dabunt; adhuc 3 miliarda tantum Iraquia accepit. (NYT, Gazeta Wyborcza)

Venae petrolei maximae magnitudinis (circa 54 miliarda doliorum) repertae sunt sub fundo Sinus Mexicani. Quod copias omnes petrolei in manibus Mexicanorum manentes fere duplicabit, 102 enim miliarda doliorum possidebunt. Difficultas tamen in eo est quod venae novissimae satis alte sub fundo maris manent, nihilominus nuntiis de re inventa allatis, pretium petrolei in mercatu internationali ultimis in diebus paululum decrevit. (PAP)

 

Alterum iam per sequentem annum Sinae plus quam alia ulla terra cerevisiae anno praeterito fecerunt, 25,1 scilicet milionis chiliolitras, 7% plus quam anno 2002. In indice terrarum cerevisiam braciantium Sinas sequntur USA, Germania, Brasilia et Russia. (Kirin Brewery News)

 

140 miliones autoraedarum per vias Sinarum anno 2020 volventur, cum nunc solum 20 miliones. (Gazeta Wyborcza)

Decimus quisque in Francogallia habitantium fidei musulmanae favet; 50 milia annuatim ad doctrinam mahometanam se convertunt. (Forum)

Decimus quartus quisque homo huius mundi cives Unionis Europaeae est, 456,5 milionis hominum terras UE inhabitant. Hic numerus ultimo anno, decem terris novissimis tunc nondum in UE acceptis computationi inclusis, per 1,9 milionis crevit, quorum novorum civium Europae 1,7 milionis immigrantes sunt. (Eurostat)

95% minus quam ante viginti annos acupenseris ovarum, ex quibus caviarium primi in orbe terrarum gustus faciunt, in Mari Caspio ultimis annis captantur. Causa est pollutio maris necnon captationes extra legem peractae, quibus afflicti greges piscium citissime emoriuntur. (Reuters)

Gradu 12% tribus in ultimis annis oeconomia Tibetana crescit, quod effectus est expansionis societatum mercatoriarum Sinarum, quibus antea praesertim in ora maritima terrae negotia fuerant, interioribus partibus civitatis neglectis. Fructus tam cito crescens maximum praesidium Pechino esse putatur contra Tibetanos sui iuri terram reddituram petentes. (Financial Times)


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae