Annus
2 0 0 4

HOMO HEBDOMADIS:

HOMO HEBDOMADIS:

PRAESES CIVITATIS QUAE DEEST

Rauf Denktas, praeses Res Publicae Turcicae Cypri Septentrionalis, terrae scilicet a nulla civitate praeter Turciam agnitae, munus deponere vult, nam, ut dicit, "res non ita progrediuntur sicut vellem". 81 annum nunc agens Denktas, iuris peritus in Britannia educatus, praepositus est Cypro Turcico ab anno 1974, a tempore ergo, cum haec a parte Graeca separaretur. Antea unus ducum factionis clandestinae Turcorum nomine TMT erat, quae contra similem factionem Graecarum, EOKA scilicet, in insula Artemidis armis pugnabat. Maxime contra unionem novam cum Graecis se esse multoties pronuntiabat, quae tamen sententia nunc, Cypro Graeco in Unionem Europaeam admissa, non tam multos fautores apud Turcos, praesertim inter iuventutem, invenire potest.

Mense Aprilis praeterito plus quam 70% civium Res Publicae Turcicae Cypri Septentrionalis unioni cum Graecis suffragia dederunt. In parte Graeca tamen plerique contra unionem effati sunt, nam, dicunt, secundum consilia paci restituendae ab Unione Europaea parata non liceret iis domos suas, de quibus a Turcis eiecti sunt, legibus petere.

Munere absolutus Denktas arti photographemata faciendi se dedere vult, est enim huius rei maxime peritus. Protographemata ab eo facta variis in terris publice monstrabantur, ad quas spectandas tamen privatim tantum, sine honoribus praesidi debitis, peregrinare potuit.

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae