HOMO HEBDOMADIS:
HOMO HEBDOMADIS:
PRAESES IN SEMPITERNUM!
Altero quinque annorum munere praesidi Rutheniae Albae mox finem appropinquante, quod lege maximum tempus est hoc munere fungendi, praeses Alexander Lucassenka apud populum benigne petit ut plebiscitu det sui potestatem plus terram regendi. Tam fragilis est Ruthenia nostra Alba, num vultis eam in manus cuidam incerto imperitoque tradere? – rogavit nationem 7 Septembri in programmate, omnibus stationibus televisificis radiophonicisque eodem tempore transmisso. Postero die Consilium Summum Comitiis Instituendis, cui munus est curare ut suffragia ad tempus et iuste comparentur, nuntiavit nihil ob esse ut plebiscitum die 17 Octobri fiat, una scilicet cum comitiis legatis ad parlamentum eligendis.
Rerum albaruthenarum periti timent Lucassenka effectum suffragi, si ei non idoneus esset, clam mutaturum, nam in perpaucis tantum consiliis comitiis instituendis per regiones terrae sparsis factionibus partis adversae suos habere licet. Multi tamen et id timent: Albaruthenos magna ex parte suffragium ei sua sponte daturos. Nam, dicunt, decem per proximos annos Lucassenka dedit spem quandam pauperibus: spem scilicet vitam quodam modo vivendi sub tutela civitatis. Eodem spe melius aut recte vivendi privavit omnes qui ita vellent, praeter certe proximos sui. Alii, si nimis actuose contra praesidem moliuntur, etiam vitam amisere possunt, sicut pristinus administer rerum internarum Iuri Zacharenka necnon pristinus moderator vicarius parlamenti Victor Hantsar, ambo qui possent aemules Lucassenka in comitiis praesidialibus esse, anno 1999 sine vestigio ullo e terra evanuerunt.
Terrae occidentales condemnunt dictatorem Lucassenka, sed videlicet non satis. Sub tutela Russiae monstrum regnare terram pergit, nunc iam verisimiliter in sempiternum.
|