Mane diei Veneris 27 mensis augusti, athleta Polonus Robertus Korzeniowski tertium triumphavit in ludis Olympicis, in athleticae genere 50 chiliometrorum "incessus pedestris".
Robertus primus metam transivit post 3 horas 38 minutas et 46 secundas, et aureum numisma meritus est.
Alter metam valde defessus transivit Russus Denis Nizhegorodov, qui argenteum numisma adeptus est. Tertius etiam fuit alter athleta Russus, Aleksey Voyevodin.
Ceterum, athleta Americanus Septentrionalis, Justin Gatlin, in certamine 200 metrorum ; atque Aethiops Kenenisa Bekele, et Marocianus Hicham El Guerrouj, in certamine 5.000 metrorum, pergent quaerendo alterum numisma aureum ut principes deveniant ludorum.
Gatlin, qui mirum in modum, vicit in certamine finali hecatometri, selectus est nocte diei mercurii ad certamen participandum ducentorum metrorum.
Praeterea, Aethiops Kenenisa Bekele participaturus est certamen finale 5.000 metrorum postquam primus facile metam transierat in certamine praevio ad athletas seligendos.
El Guerrouj victor evasit certaminis 1.500 metrorum, post optimum excursum, tempore 3 minutarum, 34 secundarum et 18 centesimarum ; postquam mirificam procursionem citatam ante metam, quae fecit fortiter contendens cum athleta keniata Bernard Lagat.
Sed ad tempus, ad meridiem diei Veneris 27-08-04, ordo generalis numismatum sic se habet: