Annus
2 0 0 4

NUNTII HEBDOMADIS: NUNTII HEBDOMADIS (17 - 23.10.2004.):

DICTATOR IN SEMPITERNUM
Sicut ab omnibus exspectabatur, candidati praesidis seu potius dictatoris Rutheniae Albae, Alexandri Lukassenka, victores discesserunt e suffragio recens publico, praesidens ipse plebiscito licentia donatur usque ad mortem munus tenendi. Officialiter quinta tantum pars suffragatorum contra voluntatem Lukassenka plus terram regendi se esse monstraverunt, ex indagatione tamen suffragatorum ab instituto Gallup peracta patet minus quam dimidiam partem huic rei favisse. Ne unus quidem candidatus factionum adversarum parlamentum novum intrabit. Moderatores terrarum occidentalium necnon multi rerum civilium periti Russiae, cuius sub tutela Alba Ruthenia quasi manet, exitus comitiarum false a regimine nuntiatos putant. (Regimen tamen Moscoviense comitia sine fraude peracta esse agnovit.) Multis in locis suffragia ne quidem computabantur, nam exitus iam antea designati essent, spectatoribus peregrinis, ubi aderant, non licuit propius ad mensam scrutatorum advenire ut computationem melius inspicerent, permultis candidatis partis adversae non licuit nomina sua in indice candidatum inscribere. Regimen Civitatum Unitarum Americae (USA) minatur contra Albam Rutheniam sanctiones oeconomicas diplomaticasque imponi. In Moscovia autem secretarius Unionis Albae Rutheniae et Russiae Paulus Borodin cives Russos appelavit ut simili plebiscito licentiam ultra tempus constitutum (finitur anno 2008) regendi darent praesidi suo Vladimiro Putin.


UCRAINA TURBATA
Non multo melius quam in Ruthenia Alba res se habent in vicina Ucraina, una septimana ante primam partem electionum praesidialium ibi habendarum. Candidato partis adversae Victori Iustsenko tempus in programmate stationis televisificae urbis capitalis loquendi multo brevius quam candidato regiminis Victori Ianukovyts datur.

Ipse Iustsenko nuper morbo miro quodam laborabat, et prope ad animam efflandam multis esse videbatur - medici Austriaci, apud quos medetur, putant Iustsenko veneno quodam aut arma quidem bacteriologica imbutum esse posse. Candidato Ianukovyts maxime regimen Russiae favet, pecuniam insignem ei praebens. Non gratis tamen: suffragio victo, daturus est Ianukovyts Russis in tutela totum portum Sebastopolis, linguam Russicam sicut alterum terrae sermonem officialem pronuntiaturus. Acta diurna "Washington Post" credunt praesidem Russiae Putin inter paucos annos in manus suos Rutheniam Albam, Ucrainam et Moldaviam capturum.


SINT QUIDEM SIITAE...
USA approbabunt qualecumque regimen Iraquiense, dummodo in comitiis iuste peractis electum sit - dixit secretarius regiminis USA Colin Powell, addens id quoque regimen siitarum esse potest, quamvis melius sit si in regimine novo etiam sunni et Kurdi inveniantur.

Powell dixit se non credere Iraquienses electuros regimen quod verisimiliter res peiores reddere peteret - quod omnes interpretantur regimen solorum siitarum significare. Interim factiones variae siitarum, qui maiorem partem hominum Iraquiam inhabitantium continent, foedus comitiale inter se fecerunt. Incertum tamen est si foedus tale a patriarcha (aiatollah) siitarum supremo Ali al-Sistani approbetur. Powell dixit quoque comitia mense Ianuarii esse peragenda, etiam si tunc inter regimen et bellatores clandestinos adhuc pugnabitur. Maximi momenti Americanis nunc esse fatetur Powell apprehensio tromocratae Abu Musaba al-Zarkavi, qui obsides peregrinos tenet eosque decapitatione necat. Bellatores al-Zarkavi et similium ducum Americani inter octo et duodecim milia esse credunt, plus ergo quam antea aestimaverunt.


HISPANI ET FIDELIS

Regimen socialistarum Hispaniae moderatoribus Unionis Europaeae suasit ut sanctiones contra Cubam coercerent, amicitiamque cum dictatore Fidele Castro pangerent. Quod cum sine effectu fore pateretur, suos saltem, factionem scilicet adversam huic rei conciliare conati sunt - ita administer rerum externarum Michaelis Angelus Morantinos in parlamento sigare e sinu produxit et adversariis sicut "pipam pacis" una secum fumare proposuit. Fidelis Castro interim, quem constat sigaria permulta fumare, post orationem celebram occassione festi cultus animi Cubae habitam per scalas descendens cecidit genu laedens. Hac re nuntiata commisaria commeatus Unionis Europaeae Loyola de Palacio, quae e parte nunc in Hispania adverso, factione popularium, oritur, dixit: Spero eum quam citissime moriturum. Indagationibus tamen opinionum adhuc patebatur Hispanos regimini novo, quod foedus cum Americanis ruperit terramque foederi Francogalliae et Germaniae adiunxerit, favere. In re domestica socialistae quoque multa mutaverunt: induxerunt divortia cito obtinenda, abortum fetus, matrimonia homosexualium, nunc cogere volunt ecclesiam catholicam ne pecunia publica sustineatur.


PRAESAGIA KRUGMANENSIA
Post viginti circa annos quattuor in orbe terrarum imperia habebuntur: USA, Unio Europaea, Sinae et India - credit professor oeconomiae praeclarus Paulus Krugman Americanus. Nummi tamen qui tunc maxime valeant duo sint: dollarium et euro, alter plus minusve par alteri. Fieri potest - putat Krugman - ut multae aliae terrae sua sponte monetam ipsorum deponant et aut dollarium aut euronem eligant, sicut adhuc e.g. Equator fecit, nummo Americanorum suum substituens. Tam vehementer autem crescens oeconomia Sinarum ad crisim mercaturae mox totum mundum adducat, nam Sinae iam plus fere consumere queunt quam praebitum esse potest. Quae crisis per tres quattuorve annos permaneat, postea tamen crisis vere magna adveniat, quae geologia potius quam oeconomia nitatur - addidit mystice Krugman. Electionibus advenientibus Americanorum Georgium W. Bush victorem discessurum Krugman putat, comitia tamen "suspiciose" peractum iri.



BREVES: BREVES:

Castra nova Russorum in Tadsikistania stipendia merentium modo structa sunt, ante paucos dies praeses Russiae Vladimirus Putin una cum moderatore Tadsiko Emomali Rakhmonov solemniter ea aperuerunt. Adhuc sola castra in Asia Media Russi in Kyrgistania tenebant. Rerum militarium periti credunt Russos, castris suorum structis, cum Americanis aemulari, qui tempore belli in vicina Afghanistania anno 2002 peracti castra in Uzbekistania posuerunt, ibique adhuc manent.

Corea septentrionalis iam pyrobolum plutonicum possidet, similem huic, qui anno 1945 magnam partem urbis Nagasaki delevit - nuntiavit orator regiminis Iaponiae Hiroyuki Hosoda. Nondum possideant Coreani pyrobolos uranio utentes, hos tamen in paucos annos fabricari possint. Quos in fabricando collaborent Coreani cum Pakistanis.

Arrocreas sive pastata e iecure anserino a Francogallis facta denuo in USA venum ire potest. Cibum luxuriosum nomine foie gras toto in mundo notum a mense Februario in America vendere prohibitum erat, nam non satis hygienice faci credebantur. Revocatio prohibitionis nuntius optimus agricolis Francogallis est, nam praecipue tempore Nativitatis Domini copia magna iecorum anserinorum ab Americanis emi solebat.

Duabus in regionibus Peruviae ad occidentem et meridiem spectantibus regimen statum belli imposuit, in provincis enim San Gaban et Antaunta duo saltem homines vitam amiserunt in pugnis vigilium publicorum cum agricolis cocam (Erythroxylon coca) colentibus. Foliis cocae psychotropicum cocaina fabricatur. Regimen agros coca satos delere vult, agricolae tamen repugnant, clamantes hanc solum fontem pecuniae iis esse.

Litteras hieroglyphicas, quae in Aegypto antiqua floruerant postea tamen per multa saecula a nullo intelleguntur, Arabes ante Europaeos legere denuo didicerunt – putat Okasha El Daly cui apud London University College munus est. Hi enim invenit alchemicum saeculi IX, Abu Bakr Ahmad Ibn Wahshiyah, sententias Aegyptias citare quae nulla allia scriptura nisi hieroglyphica servatae esse creduntur. Francogallus autem Iohannes Franciscus Champolion demum in anno 1822 litteras hieroglyphicas intellegere didicit.

Non plus licet fumare nicotiana in grapheis, cauponis tabernisque potoriis Hongkongiae. Hac re Hongkongia Novo Eboraco, Sydneo, totae Hiberniae et urbi Liverpool Britannorum, quae cum fumatores pugnant, se adiunxit.

Iam ante 150 milia annorum homines corpora sua ornamentis ornare solebant – patet ex excavationibus in litore lacus Victoriae in Tanzania orientali peractis, quibus corallia crusta ovum struthionum facta inventa sunt.

49 automobilia parvula generis trabant, tempore communismi in Germania orientali facta collegit suo in hortu ingeniarius rude donatus Graham Goodall Britannus, nunc tamen iudicibus publicis coagitur ut ea in locum quemdam tectum devehat, nam vicini queruntur trabantia aspectum de fenestro iis peiorem reddere.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae