Annus
2 0 0 4

Volfgangus (sive Lycobates) Lovaniensis Suenoni Sueto

CULTUS


SUMER, CUNABULA SCRIPTURAE
Scripsit Volfgangus Jenniges Lovaniensis

prima scriptura pictographicaPrima omnium quae innotuerit humani generis scriptura Sumeris adiudicatur qui Mesopotamiae partes quae ad meridiem vergunt inde saltem a quarto mille annorum spatio quod Christum natum proxime antecedit incolebant. Nam prima omnium scripturae vestigia (annorum c. 3500/3200 a.Chr.n.) illic (a Germanis) inventa - in vetere oppido Uruk (nunc: Warka) - paulo videntur antiquiora quam primae Aegyptiorum litterae quae Graeco vocabulo (non tam apto) "hieroglyphicae" dicuntur.
Gilgamus leonem venans[Uruk autem oppidum est ubi Gilgamus regnavit et moenia exstruxit (quae adhuc exstant), et unde mirificum prodiit illud vas quod mense Aprili anni 2003, legitimo qui fuerat in Mesopotamia ordine diruto, e museo Baghdadensi nefarie evanuit et fractum denuo est inventum.]
Cum autem omnium prima illic reperta scripturae vestigia sint in modum picturae ficta, quo scilicet mens et sensus non syllabis, ut postea cuneatis illis litteris fieri solebat, neque simplicibus litteris ad singulos tantum (vel fere) sonos adhibitis, ut nobis est mos, sed imagine quadam exprimuntur: quae reapse fuerit lingua incertum est.
Similiter enim apud nos, cum, puta, in quodam pittacio canis depingitur linea rubra Uruk (Warka), prope fanum Eanna dictum (sive 'Domus coeli') et deae Inannae dicatum, ubi vestigia primae scripturae inventa suntobliteratus, statim intellegimus "canibus aditum prohiberi", neque opus est lingua, cum quivis nostrum suo quisque proprio et intellegat sermone, et, si opus foret, claris verbis edicere valeret : "hic prohibetur aditus canibus"; posteris vero qui talem picturam, quinque milibus annorum elapsis, invenerint, sensus plerumque quidem, sed non statim patebit quanam lingua sit conscripta.
Cum autem hae primae picturae Urukenses mox (inde ab annis fere 3200/3000 a.Chr.n.) in cunei formam redactae - dum et pingentibus vel potius exarantibus simpliciores et legentibus interpretantibusque fiunt difficiliores - linguam prodant quae Sumerica innotuit, etiam ad priores picturas eandem esse linguam adhibitam non absonum videtur neque coniecturast nimis improbabilis.
[plura:
http://www.utexas.edu/cola/depts/lrc/numerals/dsb/dsb1.html

si quis librum praefert evolvat: "The World's Writing Systems" (edd. P.T. Daniels - W. Bright, Oxonii, U.P., 1996), pp. 33-37, ubi alia permulta "de totius orbis scripturis"]

Viri docti diu cogitaverunt illos Sumerios in extrema Mesopotamia, nullo cum Semitis illius regionis vinculo coniunctos, necessario advenas fuisse, qui ex longinquis terris et alienis (ex Indis?) per sinum, quem Persicum nunc dicimus, aut trans montes ex Perside, aliquando in illam regionem migraverunt.
Neque desunt quibus sit persuasum illos Sumerios, velut Vascones in Hispania et Gallia meridiana, non nisi vestigia esse et reliquias et superstites gentium quorundam multo antiquiorum qui ante Semitarum adventum in illis regionibus vivebant. Sed haec sunt in coniectura posita.
Kudurru 'Lapis Michaux' dictumHisce in adiunctis monendum est non multum proficere, neque per se licere, ceteris adiunctis neglectis, ipsam linguae Sumericae proprietatem cum aliis similibus comparare, velut cum Vasconum lingua (cuius fontes antiquissimi plus quam tria milia annorum et annos quingentos post Sumerios emortuos innotuerunt !!), vel cum linguis Caucasiis quae nunc sunt (quae similiter multo serius primum innotuerunt), vel cum aliis quibusdam in vetere Anatolia (velut Hattica et Hurritica), vel in Perside linguis (velut Elamitica), quae eodem modo non flexu, quem grammatici dicunt, velut Semitarum mos est et noster (ut videlicet in casus vocabula declinentur), sed syllabis potius quibusdam verborum radicibus additis (sive infixis, sive adfixis, sive praefixis), varios in sententiis notant casus et modos, quaeque ea ratione, quam "ergativam" glottologi nuncupaverunt, verbum temporale eiusque subiectum (quod grammatici vocant) insigniunt et rem obiectam.
Est enim mos ille syllabarum "glutinandarum" (quapropter "glutinantes" simplicius hae linguae non raro dicuntur) latissime in orbe diffusus [multo rariores sunt linguae quae flexu utuntur]; et varii sunt valdeque diversi in orbe sermones quos quoad genus (vel "typologice" ut Graece dicam) "ergativos" termino glottologico dicere licebit. Quibus igitur argumentis uti et difficile est et futtile: nil enim probat qui nimium probat.
["Ergativus" autem - vel Latine melius "ergaticus": plane Graeco vocabulo - qui dicitur modus, a Semitarum et nostro (quibus - ut grammatice dicam - inter verborum temporalium "subiectum" et "obiectum" differentia est et sueta et nota) plane diversus, hic est, quo peculiari quadam nota verbi, sed transitivi tantum, subiectum distinguitur, dum intransitivi verbi subiectum et transitivi verbi obiectum eadem (sine nota) insigniuntur forma. Simplicius: non distinguitur (ut apud nos et in linguis Semiticis et nonnullis aliis) casus nominativus a casu accusativo; sed distinguitur casus "ergaticus" (pro subiecto verbi transitivi) a casu "anergatico" (pro subiecto verbi intransitivi et obiecto verbi transitivi); de hac intricata quaestione - nam varia sunt ergatici (quem dixi) modi genera - quoad linguam Sumericam utilia legi possunt apud: Petrum [Piotr] Michalowski, "Sumerian as an ergative language", in: "Journal of Cuneiform Studies" 32 (1980) 86-103]

De ipsa autem lingua si quis plura scire cupit, artem grammaticam commendo quam scite conscripsit mulier docta Maria Ludovica (Marie-Louise) Thomsen, "The Sumerian language" (Hafniae, Akademisk Forlag, 1984, 2001); breviorem et tironibus destinatam Fr. Lucianus Ioannes (Lucien-Jean) Bord OSB, "Petite grammaire du sumérien à l'usage des débutants" (Lutetiae, Geuthner, 2001). Flores autem litterarum Sumericarum apte collegit Conradus Volk, "A Sumerian reader" (Studia Pohl Series Maior 18, Romae, apud Pontificium Institutum Biblicum, 1997).
De rebus gestis et cultu civili Tibi indicaverim Italice libentius legenti:
Ioannis (Giovanni) Pettinato, "I Sumeri" (Mediolani 1992) et Marii (Mario) Liverani, "Uruk: la prima città" (apud Laterza 1998).
Generatim evolvendum: Villelmi Roemer, "Einfuehrung in die Sumerologie" (Noviomagi 1982, iterum Monasterii 1999).
In interrete: http://www.etana.org/abzu/
http://www.geocities.com/juliobou/sumer.htm

Vas apud fanum Eanna in Uruk repertum, ereptum, fractumque in direptione musei BaghdadensisQuo autem clarius pateant et singularis linguae sonus, et mirabiles formae, et structurae a nostris perquam alienae, exemplo sint haec quae vobis (simplicius quidem quam scientia postularet) ex statua principis Gudeae (c. 2100 a.Chr.n.: cum iam ad finem vergebant Sumeriorum cultus atque humanitas) quae "statua D" dicitur (ed. P. Maurus Witzel OFM, Romae 1932; recentius edd. L.-J. Bord - Remus Mugnaioni, Lutetiae 2002) exscripsi.
[signa cuneata, quibus syllabae notantur, cum Latinis redduntur litteris et ad idem vocabulum pertinent, punctis distinguuntur]

Adservatur haec maxima statua (AO 1), quam anno 1881 Ernestus de Sarzec (1832-1901), qui pro Gallis consulari munere fungebatur in Mesopotomiae meridianae oppido Basra, cum aliis multis in vicino vico Tell-Luh (antiquitus Girsu) repperit, in Musei Parisini [Musée du Louvre] antiquitatum Mesopotamicarum aula secunda.
Antiquitus stabat haec statua ante templum "Eninnu" vocatum, "quod ab ave divino 'Anzu' splendorem duxit"
[fortasse de avis imagine aurea agitur], quodque Ningirsu, deo principis custodi, dicatum erat, ut illic perpetuum esset Gudeae principis monumentum.

In statuae humero dextro nomen est cum epiclesi inscriptum sic:
Gu.de.a
pa.te.si [legendum = ensi]
shir.bur.la(.ki) [legendum = lagash(.ki)]
= "Gudea princeps (oppidi) Lagash"
"Shirburla" vel "Lagash" oppidum nunc vocatur
Al-Hibah, et similiter in meridiana Mesopotamiae parte
situm est.

Statua principis Gudeae stantis, in museo Parisino Luparense (Louvre)Deinde sequitur prima columna:
1-4: (dingir.)nin.gir.su / ur.sag kalag.ga /
(dingir.)en.lil.la(k) lugal.a.ni
= "(deo) Ningirsu / heroi potenti / (dei) Enlil regis
sui"
5-10: Gu.de.a / pa.te.si / shir.bur.la(.ki) / mu gi.sa
/ ma.gid / (dingir.)en.lil.la(k)
= "GUDEA princeps (oppidi) Lagash, nominis aeterni,
gubernator (dei) Enlil"
11-12: sipa sha.ge pad.da / (dingir.)nin.gir.su.ka.ke
= "pastor in corde electus (dei) Ningirsu"
13-14: agrig kalag.ga / (dingir.)Nanshe.ke
= "praefectus potens (deae) Nanshe"
15-16: lu inim.ma se.ga / (dingir.)ba.u.ke
= "vir in ore positus (deae) Bau"
17-18: dumu tu.da / (dingir.)ga.tum.du.ke
= "filius proprius (deae) Gatumdu"
19: nam.nir.gal ugula.makh sum.ma [incipit secunda
columna:] 1: (dingir.)ig.alim.ka.ke
= "virtute sceptro<que> praeditus (a deo) Igalim"
2-3: zi.sha.gal.la shu.dagal du.ga /
(dingir).shul.sha.ga.na.ke
= "vitâ in corde ample praeditus (a deo) Shulshagana"
4-5: lu si.sa / uru.ni ki.ag.e
= "vir iustus, civitatis suae amator"
6: nig.ul.e pa.mu.na.e
= "qui decus splendens effecit"
7-8: e.ninnu (dingir.)anzu(.mushen) babbar.ra.ni /
mu.na.du
= "ENINNU, <cui> a (deo) (ave) Anzu splendor eius,
EXSTRUXIT"

et quae sequuntur [quinque columnis] ...

"Ubinam est", infelix ille cecinit Iacobus Leopardi, "vox populorum antiquorum? ubinam avorum nostrorum audiuntur clamores?" : "or dov'è il suono di que' popoli antichi?" ...

Statua principis GudeaeNunc silet princeps Gudea, viatoribus autem et periegetibus et veri nominis humanitatis cultoribus, qui post quattuor milia annorum nigras eius et nitidas, non iam ante templa ab ipso exstructa, sed in museis admirantur statuas - Lutetiae praesertim, Hafniae, Londinii, Baghdadi [?], Constantinopoli, Novi Eboraci, alibi - et mirabilia evolvunt scripta, et rebus student gestis, quique quae vetus nobis avia dederit Mesopotamia grato pioque revolvunt animo: illis perpetuo subridet.

http://www.uoregon.edu/~arthist/arthist_204/monumentimages/gudea.gif

http://www.iraqcd.com/fotos/history/gudea.jpg


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae