Annus
2 0 0 4

Aestate, in arduis montibus Andinis eius regionis Americae meridionalis quae ad septentrionem vertitur, mense Augusto, cum tem

Scripsit

(originaliter Hispanice et Anglice)

Ludovicus Germanus Naranjo*

Ornithologus - pervestigator

Vertit

In linguam Latinam

Parva Avis**

Aestate, in arduis montibus Andinis illius regionis Americae meridionalis quae ad septentrionem vertitur, mense Augusto, cum tempestas maxime sicca fit, prospectus et amoenissima loca vestiuntur vivissimis coloribus florum Guayacanum (1) rubescentium et flavorum, necnon arborum caerulearum -quae Hispanice nominantur "gualandayes"- ita ut dixeris naturam celebrationem agere atque vitam ipsam impudice florescere. Caelum clarissimum fit, dum repletur cometis et ludibriis papyri discoloris volantibus in aura vespertina. Tamenetsi fumus deflagrationum haud raro sursum levantur ex silvis, die quodam mensis attoniti manebimus videntes nubes ingentes accipitrum ad meridiem volantium, subito apparere. Spatia patentia hirundinibus replentur -quae aves non videbantur a proximo mense Aprile- ut nobis ostendant mane post mane spectaculum venustum tot avium redeuntium in Americam meridionalem, post longum iter a septentrionalibus terris in quibus tempus amoris egerunt. Valles Andinae turbulentae fiunt mirabile strepitu ingentis numeri anserum qui e pratis Americae septentrionalis reveniunt.

 Vere, tot generum avium migratorum adventus, in iis regionibus Andinis, mirabile ac permovens est spectaculum, necnon mirum exemplar processuum oecologicorum ipsius naturae. Nam illae aves itinerantes, quoque anno, non tantum salutatum veniunt, immo partem agunt intimam eo in ordine actionum inter omnes species animalium, quamobrem quodque genus avium locum habet proprium in sistemate naturae, et locum quidem maximi momenti.

Periclitatio avium migratorum, ea in regione, est hodie certe discrimen maximi momenti atque conamen ad eas servandas poscit quidem concursum multorum actorum. Aliquot abhinc menses, actiones necessariae tantum assumebantur a paucis vestigatoribus eius regionis. Sed hoc anno alio modo accepimus aves, nam conamina sic coniunguntur ut, tandem, rete Andinum ad aves curandas efficere liceat, quo migrationes a monitoribus reperiantur ac securitas ea in regione offeratur avibus.

Quacumque in colle, in Americae Meridionalis regione septentrionale, inveniuntur species avium migratorum. Attamen, non omnia loca tot genera neque tantam avium copiam nobis ostendunt. Plura inveniuntur praesertim in silvis nebulosis, supra mille altitudinis metra. Etiamsi nativae tropicales silvae magnam avium copiam alunt, illae silvae quae a monitoribus coluntur, potius quam silvae pristinae, hodie plures species alere videntur.

Diversitas earum specierum, etiam in eadem regione, secundum usum humi mutari potest simul atque numerus avium migratorum secundum locum rationemque colendi. Quoniam nec agri maxime curati nec cultura cannae multum prosunt avibus, atque tempore labente loca mutantur, necesse est cogitare de iis servandis ea in Andina regione.

Consilium Nationale ad Aves Migratorias Curandas -nuperrime conformatum in Columbia et a rete monitorum convocatum- constat ex ornithologis et vestigatoribus Instituti Von Humboldt et WWF Columbiae, inter alia, et nunc curat de actione consiliorum numero augentium ea in regione. Illic, cura avium nunc florescere videtur ita ut etiam ansam det celebrationi miraculi periodici migrationum avium. Utinam illud rete crescere pergat cuncta in illa Andina regione septentrionali.

Ludovicus Germanus Naranjo

*Ludovicus Germanus Naranjo est biologus et pervestigator Columbianus, in rebus ad aves itinerantes pertinentibus doctissimus, et moderator programmatum internationalium in "ABC" -American Bird Conservancy- et institutionis "WWF Andes" -World Wildlife Fund- sive "Fundamentum Mundiale pro Natura".

http://www.wwf.org.co

http://www.wwf.org/

http://www.wwf.org.co/andes/index.php

**Translatio et illuminationes ab Olga Nicholls sive parvaavis@hotmail.com

  1. Tabebuia chrysantha ( "Lignum Vitae" )

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae