Annus
2 0 0 4

ATHENAE MMIV

POST PRIMAM HEBDOMADAM...

Die Mercurii 18-08-04, Olympiae, in antiquissima sede pristinorum ludorum, certamen jactùs ponderis institutus est. Exitus certaminis hic fuit:

Victor certaminis virorum fuit Ucrainius athleta Yuriy Bilonog, jactu 21 metrorum et 16 centimetrorum, qui aureo numismate honoratus est. Secundum locum atque argenteum numisma attigit athleta Americanus Septentrionalis Adam Nelson, jactu ejusdem longitudinis 21.16 metrorum. Tertium denique locum obtinuit, atque numisma aeneum, athleta Danus Joachim Olsen, jactu 21.07 metrorum.
In certamine feminarum, victrix fuit Russa Irina Korzhanenco, jactu 21.06 metrorum, quae aureum numisma accepit. Secundum locum atque argenteum numisma adepta est Cubana Yumileidi Cumba, jactu 19.59 metrorum. Tertium denique locum atque numisma aeneum merita est Germana Nadine Kleinert, jactu 19.55 metrorum.

Die Veneris 20 augusti celebratum est certamen finale cursorum 10.000 metrorum, in quo, ut solet, athletae Africani ceteros facile superaverunt, imprimis Aethiopes, Kenenisa Bekele, qui fecit 27 minutas, 05 secundas et 10 secundi decimas ad metam attingendam et numismate aureo honoratus est; atque Sileshi Sihine, qui secundum obtinuit locum et numisma argenteum. Tertio autem loco metam transivit athleta Erythreus Zersenay Tadesse, qui numisma aeneum meritus est.
Illustris autem cursor Haile Gebreselassie, qui multos annos primus omnium fuit, hac tamen occasione, talo Achillei affecto, non valuit ne tertium quidem locum attingere. Laudanda tamen est fortis hujus cursoris voluntas!Victor, Kenenisa Bekele, viribus longe praestitit ceteros, qui ultimum circuitum fecit celeritate mirabili, 53 tantum secundis consumptis, postquam 9.600 metra citato gradu cucurrerat. Pulchrum enim fuit, ut fieri solet, certamen hoc 10.000 metrorum.

Ad tempus, mane diei Saturni 21-08-04, ordo generalis numismatum sic se habet:

ordo

Civitas

Numisma aureum

Numisma argenteum

Numisma aeneum

summa

1

U.S.A.

17

12

12

41

2

Sinae

15

11

9

35

3

Japonia

12

4

3

19

4

Australia

9

5

8

22

5

Germania

7

6

9

22


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae