HOMO HEBDOMADIS:
HOMO HEBDOMADIS:
FILIUS DIFFICILIS
Hic nuntius clades erit matri! – clamavit Carola Thatcher cum de apprehensione fratris gemini certiorem facta est.
Eques Marcus Thatcher, filius pristinae ministri primarii Magnae Britanniae Margaritae Thatcher accusatus est parationis commutationem rerum publicarum in parva terra Africana Guinea Aequatoriali. Armis pecuniaque a Thatcher praebitis mercenarii everturi essent regimen Theodori Obianga qui manu ut dicunt dura civitatem regit ab anno 1979. Thatcher a vigilibus apprehensus est in domo sua in Urbe Promunturii (Cape Town), quae urbs principalis est Rei Publicae Africae Meridionalis, ubi ab anno 1996 cum uxore duobus filiisque Thatcher habitat.
Inquisitores animum praesertim adverterunt in negotia quae Thatcher cum Simone Mann habuerat quibusque ille duo helicoptera Mi-8 emere voluit, quae verisimiliter mercatoribus usui essent. Ipse tamen Thatcher dicit ea metallis quae possidet in Sudania destinata esse. Simon autem Mann, ad effectum haud perductus dux rebellionis, solus est 70 circa mercenariorum [photographemata monstratos], qui ultimo mense Martis cum habitu militari vestiti in aeronave oneraria Hercules manerent apprehensi sunt in aeroportu Harare, urbis scilicet capitalis Rhodesiae (Zimbabwe), unde Guineam Aequatorialem petituri essent. Solus eorum Mann in carcere diutius manebit, mercatus non legitimi armorum accusatus. Alii, argumentis delicti absentibus licet luce clarior res omnibus videretur, insimulatione rerum publicarum commutatis liberati sunt.
Guinea Aequatorialis tertia est potestas petrolei extrahendi in Africa Subsahariana; excavat 350 milia doliorum per diem.
51 annorum nunc natus Marcus, gemma ut dicunt in corona matris, semper erat ei fons molestiarum. In scholis discipulus pessimus consilium cepit gubernatorem autoraedarum currulium fieri. Anno 1982 tempore certaminis Lutetia Dacariam (Paris-Dakar) viam amisit et per sex dies in deserto vagatus est (tunc tantum in facie "dominae ferreae" mundus lacrimas videre potuit). Postea in mercatu petrolei armorumque spem suam posuit.
|