Annus
2 0 0 4

(nuntii Ephemeridis 6

Nuntii Hebdomadis (25 - 31.07.2004)


Pygmaei Africani, quorum circa 600 milia habitant in silvis australibus Democraticae Rei Publicae Congo (antea ut Zaire notae) saepissime ab aliis gentibus Africanis occiduntur et interdum eduntur – aestimat Grex Internationalis Gentibus Minoritariis Servandis (MRGI). Sola in regione Zairensi Ituria proximis nonnullis annis 16 milia Pygmaeorum necati sunt. Accedit ut propter bella civilia quibus ultimis decennis largiter afflictitur Congo auxilia a societatibus internationalibus Pygmaeis non facile dari possint. Nullas copias paramilitares Pygmaei habent, eoque facilius victimae fiunt vicinorum. Multi autem gentes Congo potius simias quam homines Pygmaeos habent – putant periti MRGI, accusantes e.g. hodiernum vicarium praesidem D. R. P. Congo Iohannem-Paulum Bemba, ut ipse annis 2002-2003 internecioni Pygmaeorum interfuerit. Anthropophagia, quae saepe necem sequitur, rebus magicis nititur – qui edunt credunt se ingeniis eorum qui eduntur (e.g. optimam scientiam silvae) potiri posse. Eadem insana ratione mulieres Pygmaeorum stuprantur – stupratores credunt se hoc acto morbis venereis amoliri posse. Casus Pygmaeorum apud Hagense Pro Omnibus Nationibus Tribunal nunc, MRGI auctore, scrutari coepitur.


Hoc solum anno 180 naves captatae et 30 nautae occisi sunt a praedonibus maritimis, qui numerus victimarum maximus per annum decennio praeterito est, quamquam dimidia solum pars huius anni modo explevit – nuntiat Internationale Officium Maritimum, cui sedes Londini est. Sicut apud antiquos Rhodos insula, ita nunc Malaccae fretum, quod Indonesianam insulam Sumatram a Malaesia Singapuraque dividit et quo quinta pars mercatu internationali vehitur, piratarium verum mundi hodierni est – hic dimidia pars supradictorum impetuum accidet. Sequntur in indice litora Nigeriae, Vietnamiae, Bangladesae et insularum Philippinarum.


In parte Cubana Sinus Mexicani verisimiliter magnae copiae petrolei servantur – putat societas petrolei extrahendi Hispana Repsol YPF, quae fundum maris terebrare coepit 30 in chiliometris procul a Havana. Si ita vere res se habent, regimen Fidelis Castro proximis in annis valde a societatibus occidentalibus pecunia adiuvari poterit. Officina argentaria Dresdner Kleinwort Wasserstein, cuius iudicia maximi momenti sint in mercatu internationali, suadet ut syngraphae Repsol ab his, qui lucrum petant, nunc emantur.


Multo peius hominibus nocet vitam otiosam agere quam e.g. hispanicas fumare – patet ex indagatione in Honcongi modo facta, cuius inventa monstrant acta diurna "South China Morning Post". Investigatores caute sententias familiarium auscultaverunt de ultimis decem annis vitae consanguineorum sui, qui iam mortui sunt. Ex quibus patet 24.079 Honcongienses plus quam 30 annos natos mortuos esse ob vitam otiosam (corpore non exercitato) peractam et solum 5.700 ob fumificandum. Quod nullo modo significat fumificare salubritati faveat – monet Lam Tai-hing, unus investigatorum.


Femina Norvega 31 annos nata e vita discedit postquam alcoholem cum methanole immixto ebiberat. Est haec 17 victima bibendi ‘alcoholem domo factum’, quae omnes victimae mortui sunt in Norvegia post mensem Septembrem 2002 anni. Non multo melius res ad alcoholem clandestinum epotum spectantes se habent apud vicinos Norvegorum, in Suetia scilicet, Finnia et Dania – pretium maximum alcoholis in tabernis cauponisque eorum cogit multos ad potiones ultra mercatum officialem factas emere vel etiam ipsos temetum tale facere.


Undae marinae plus quam 25 metrorum altitudinis non tam rarae sunt, quam adhuc nautibus videbatur - docet investigatio ab Europaea Societate Cosmica (ESA) facta. Tres inter septimanas anni 2001 ineunte satelles ESA numeraverunt plus quam decem undas immanes in maribus orbis terrarum oriundas. His inventis creduntur nunc circa 200 naves mercatoriae, de quibus clade parum scimus, verisimiliter undarum talium causa demersari ultimis in 20 annis.


Tertia iam aestate Lutetiae, altera autem Bruxellis, mediis in urbibus litora harenosa ficticia in ripis munitis fluminumSequanae scilicet Lutetiae et fossae Peniches Bruxellis - structa sunt. Lutetiae hoc anno piscina facie 220 metrorum quadratorum sub sole requiescentes maxime alliciet, Bruxellis hortus tropici in harena crescentes. Actae ficticiae usque fere ad mensem Augusti exeuntem in ripis ambarum urbium manebunt.


Saddam Husain, pristinus praeses Iraquiae, nunc captivus iudicium exspectans, tempus agit sanctum librum musulmanorum al-Quran legens, carmina scribens, de plantis curans et pastilla dulcia edens – nuntiant acta diurna Britannica "The Guardian". Unum carminum de praeside USA Georgio W. Bush Arabice scripsit, nescimus tamen versus ipsos.


Utrum sint animantes extra terram an non in 20 proximos annos sciemus – putat Seth Shostak ex Instituto Ingeniis Extraterrestribus Investigandis (SETI). Id aestimans Shostak ratione doctoris Francisci Drake nititur, qui anno 1961 praedicavit quod necessum esset ad quaestionem de animantibus extraterrestribus respondendam: inquisitio scilicet undarum quae emitti possent de circa 180 miliardis stellarum. Quod munus computatra mox perficere poterunt – credit Shostak. Etiamsi inventa erint signa vitae cuiusdam ultra terram, nullo modo poterimus cum illis commercium epistularum habere, propter distantiam 200-1000 annorum luminis per universum currentis. Responsa ad rogationes nostras per saecula essent exspectanda.



Putant Francogallos xenophobos

Putant Francogallos xenophobos...

Bis per septimanam coire solet medius Francogallus, Francogalla tamen semel et dimidies – nuntiant acta hebdomadalia Polona "Forum", ephemeridem "Le Point" citantes.

Nos rogare audemus, quocum dormiat dimidies per septimanam medius Gallus?


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae