Annus
2 0 0 4

(fasti hebdomadis:)

Homo hebdomadis:

SATRAPA FESSUS

65 annum nunc agens praeses Turcmeniae Saparmurat Niazov seu, sicut magis placet ei a suis nominari, Turcmenbasi (pater Turcmenorum), ultimo die Lunae legatum Societatis Securitati Collaborationique in Europa Fovendae (OSCE, abbreviatione Anglica notae) dominam Parascheviam Badescu e terra eiecit, nam illa litteris ab OSCE publice in lucem datis eum in apprehensionis cruciatusque accusaverat multorum civium qui partibus adversis clancule studuissent.

Regit Turcmeniam Niazov ab anno 1985 - tunc, tempore Unionis Sovieticae ut secretarius primarius factionis communisticae et postea ut praeses sui iuris terrae. Comitiis anno 1992 habitis 99,5% civium eum in hoc munus elegisse nuntiatum est. Anno 1999 Medslis seu senatus Turcmeniae, cuius omnes 50 sellae a legatis factionis Turcmenbasi, i.e. Democraticae Factionis Turcmeniae, tenentur, nominavit Niazov praesidem sempiternum, qui scilicet ante mortem munere non privaretur.

Turcmenia, terra Asiae Mediae maxime harenosa hominibusque non vere idonea, opulentissima tamen est petroleo liquido atque volabili, multaeque societates occidentales iisque extrahendis a Niazov ut amici boni haberi assidue moliuntur. Aedes novae grapheis societatum praebendae in urbe capitali Aschabad struuntur, multaque totam per terram monumenta ipsius Turcmenbasi crescunt, sicut illud, imago cuius in symbola nostra datur, super "arcam neutralitatis" in Aschabad ita positum, ut facies patris Turcmenorum semper motum solis sequatur.

Ultimo mense Aprilis contra opinionem Niazov fessum se esse cultus reverentiaeque sui subito pronuntiavit. Vos oro ne ultra meritum me laudetis (...). Non facile est mihi in aula concentus sedere carminaque panegyrica me solum laudantia auscultare - confessus est in oratione ad populum quam occasione 14 anni in munere expleti in programmate televisifico habuit.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae