Annus
2 0 0 4

DISTICHA CAECILIANA

DISTICHA CAECILIANA


Disticha decembria 2004.

Novus rex Iudaeorum natus?
Magi orientales dicunt se signum in caelo vidisse - Herodes timet
aemulum (vide nuntios fasciculi 27).

Iudaea in terra rex natus dicitur esse
nunc novus: Herodem tres adiere magi
narrantes signum monstratum caelitus esse.
Iam timet Herodes: "Ecce modo genitum
nec generis nostri puerum nec sanguinis", inquit,
"qui Iudaeus rex dicitur esse novus!
Quandoque ergo me gnatumve occidet, ut ipse
usurpet regnum? Interimendus erit!"
Stultus es, Herodes: tibi nil feret ille pericli.
Mule, nihil sentis? Rex habet ille novus
regnum, in quo tibi non umquam fuit ulla potestas,
rex grandis, nec erit. Non cupit id solium,
quod tibi Romani domini domuique dederunt.
Regna tuum regnum, regule, iam placidus!


Disticha novembria 2004.

De senatoribus insulae Formosae (Taiwan) catinis inter se pugnantibus (cf. Nuntios fasciculi XIX):

O mores, o tempora ! Formosissima longe
remota a nobis insula quos genuit,
summi quique viri (forsan et femina?) eorum
pugnant nunc aula ut pueri in media.

Collegam collega, senatoremque senator
furata a cena ecce ferit patera.
Nostris in terris tam clementes perhibentur,
mites et placidi illi Asiae populi!

Nil tamen hi fecere novi, nam cineris olim
pocula iactabant alter in alterum ibi,
vasibus et florum decore ornantibus aulam
pugnabant idem tempore praeterito.

O mores, o tempora! Certe multa relata
Gracchi ex tempore sunt, Caesaris et Bibuli;
nemo autem flores iactavit, sordida numquam
Tulli, crede, toga cinere aquave fuit.

Desunt nunc flores, desunt et vasa cinisque
in Formosae aula, ut maneat pietas.
O venerande senator, fecisti sapienter;
attulisti illud, quod tibi adhuc licuit.

Nunc tamen et pateras praeses afferre vetabat ;
forsan permittet nec telephonula mox ?
Qualia abhinc ergo arma, senatores, capiatis ?
Pugnetis baculis, esca quibus capitur!


Disticha octobria 2004.

De vi electrica ope venti facienda
(cf. Nuntios Breves fasciculi 16):


Nocte super maris undas ventus saevit hibernus;
aestuat inque altum turgida surgit aqua.
Fallitur usque oculus lucisque umbraeque fugacis
vicibus alternis; saevus enim Boreas
obscuris lunae fulgentem nubibus orbem
nunc celat, nunc aperit, nunc tegit nocte nova.
Caeca tamen cum nox de caelo forte recedit
scintillae et similis spumea gutta micat,
effulget radiis ingens celsusque colossus,
firmus qui in saevis fluctibus et rapidis
stans vim frangit aquarum; strident vertice summo
alae, quas celeri turbine ventus agit,
pernicies infesta, errans si forte volucris
dira vi Boreae rapta erit inter eas.

Interea cives tutis in moenibus urbis,
litore quae distat milia multa maris,
dicunt: "Iam, pueri, nox est; accendite lucem",
ad mensamque sedent dapibus et calidis
ferventique fruuntur potu perque fenestram
spectant, saeviat ut dira procella foris.
Clausa crepat venti quassata furore fenestra,
franguntur veteres ante domum salices.
Gaudent et pueri pavidi, gaudentque parentes
exclusum Boream seque sedere domi
tutos ad mensam placide candente lucerna.
At tamen is Boreas, quem metuunt pueri,
is procul hinc alas fulgentum versat molarum,
quae ventorum vi vim faciunt aliam.
Huius vi Boreae lucent hac nocte lucernae,
huius vi Boreae potus et esca calent.
Huius vim Boreae, pueri, nolite timere;
si sapitis, vobis gratus amicus erit!


Disticha septembria 2004.

De signis radiophonicis ab observatorio Arecibo in Portu Diviti ("Puerto Rico") accepto, quae propter frequentiam radiorum (1420 MHz) ab "extraterrestribus" missa esse posse putantur (cf. nuntios fasciculi 11):

Summo in monte Arecibo, nocte ubi saepe serena
pervigilant homines, noscere qui cupiunt
stellarum occultos motus arcanaque caeli,
ars nova quae nuper terrigenis aperit,
stant commoti animis vehementer multa loquentes
pauci; parvus enim his fere temporibus
stellicolarum fit numerus, vulgoque putatur
hoc caeli studium omne supervacuum.
Quid plebi, cuius casulae totum fere montem
spargunt, cum stellis? Nil remanet liberi
inter spem curamque, timores inter et iras
illis atque famem; sidera ament alii!
Hic tamen, hic noster grex parvus stellicolarum
commotis animis disputat atque avidis;
rarus namque hodie tam mane nuntius illos
eripuit somno: "Signa recepta nova!"
"Signa" inquit virgo, noctu quae resque locumque
sola tuebatur, "signa novi generis
ignoto prolata loco e tenebris vigilanti
advenere mihi..." Iam cupide socii:
"Dic, quibus ex radiis? Quae signa? Frequentia quanta?"
Estne novum sidus, luna reperta nova?
"Mille quadringentis megahertzibus addite dena
bis, et habebitis..." ait. Obstipuere alii.
Mille quadringentis ... bis dena ... frequentia talis
non ullis stellis sideribusve quadrat.
Stantque tacentque diu, parvo dein murmure primus
"Nuntius est", inquit. Nuntius! Iamque alii
audent hanc vocem profari: "Nuntius!" Estne
vere aliquod signum alterius populi
sidere viventis longinquo? Forsitan illis
nec noster patrius lacteus orbis erit?
Ignoti, salvete, sodales! Laeta per omnem
vox volat haec mundum: "Signa recepta nova!"


Disticha sextilia 2004

De inventis consilii, qui a parlamento Americano institutus est, ut perscrutaretur, num CIA et FBI ante cladem turrium Novi Eboraci quicquam in tromocratarum consiliis detegendis neglexissent:

O qui tutores patriae pacisque cluetis,
quid tutela suo profuit haec populo?
Innocuos cives nimio scrutamini zelo,
suspectus vobis iam fere quisquis erit;
quam vestrum est defendere prudenterque tueri,
libertatem illam tollitis ex patria.
At sicarius et sceleratus quisque periclum
cui vult ferre homini perniciemque potest.
Aeris in portu septennis ecce puella,
quam custos retinet, flet misera atque timet;
ire vetat custos, septennis forte puella
ne globo mortifero dilaceret comites.
Ipsius autem Attae licuit transire sodali,
armatus cultro aethera cum peteret.
O qui tutores patriae pacisque cluetis,
tali praesidio vos eritis populo?


Disticha Quintilia 2004

Parthorum in terris quae nostra aetate geruntur,
quae Daciae populus hisce diebus agit,
accipimus prisco Tulli sermone relata.
Macte animo vos, qui tale creastis opus!
Varsoviae Fennis facundis aemula nata est;
di coeptis faveant multaque saecula dent!
Arte nova mundum transcurrat prisca loquela;
omnes per gentes floreat et vigeat!


Scripsit Caecilia Koch.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae