PERCONTATIO HEBDOMADIS:
PERCONTATIO:
SUA VIA PUTIN AMBULARE PERGET
Excerpta percontationis Hiacynthi Cichocki, rectoris Instituti Studiorum Orientalium, quod Varsoviae Polonorum sedem habet, actis diurnis “Rzeczpospolita” monstratae.
RZECZPOSPOLITA: Quomodo nunc, clade in oppido Beslan facta, tractabit Kremlinus Tsetseniam Caucasumque?
JACEK CICHOCKI: Deberet, mea quidem sententia, rationem ibi gerendi mutare, nam luce clarius nunc videtur rationem veterem, qua adhuc utuntur, nullum effectum habere, periculosam esse iam non tantum Foederationi Russicae sed etiam Kremlino ipso. Proh dolor, nullam talem voluntatem rationem mutandi cognosco. Credo praesidem Putin hac via ambulare perrecturum, qua adhuc utitur: vi scilicet cives comprimendo.
Mutabunturne nunc relationes inter Moscoviam et Vladycaucasiam [urbem capitalem Osetiae Septentrionalis]?
Non credo, nam Osetia Septentrionalis ab hominibus regitur praesidi Putin proximis. Familiae tamen victimarum [caedis Beslanensis, ubi circa 340 homines, dimidia pars quorum pueri, vitam amiserunt], quamvis causam caedis a praeside petere conabuntur, soli in id petendo erunt. Non puto Osetiam novam rem publicam Caucasiam fore, quae contra Moscoviam aperte exsurgat.
Quid porro in Caucaso?
Bellum Tsetseniense in regiones vicinas ingreditur, in Ingussetiam scilicet, Dagestaniam, nunc Osetiam. Tromocratae novas metas petunt: non satis iis sunt stationes ferriviariae aut aeronaves, nunc scholas cum pueris eligunt – horrore afficior cogitans quae nova meta ictus esse possit.
Si nationes quae in regione Caucasia habitant in charta geographica inspicere vis, intra:
http://www.geocities.com/SouthBeach/Marina/6150/ethno.jpg.
|