Stadium Olympicum urbis Hispalis, capitis Baeticae modernae sive Andalusiae, in Hispania, sedes erit contentionum finalium cer
TENILUDIUM:
DAVIS CRATERA DECERTABITUR HISPALI
Stadium Olympicum urbis Hispalis, capitis Baeticae modernae sive Andalusiae, in Hispania, sedes erit contentionum finalium certaminis teniludici quod vulgo nuncupatur "Davis cratera", celebrandi a die tertio usque ad quintum proximi mensis decembris. Aestimantur circiter quindecim milia spectatorum interfuturi esse in stadio adaptato illi ludo reticulae manubriatae. Stadium illud eodem in vico est apud quem sunt parietinae urbis antiquae quae vocabatur Italica.
Hoc enim praemium offeretur gregi e gentibus selecto tenilusorum qui minimum ter vicerint in quinis contentionibus.
Greges teniludicae selectae ad hoc certamen finale participandum sunt grex Americanorum Septentrionalium et grex Hispanorum, qui in ultima contentione ante finalem pugnam, vicerant gregem Francogallicum.
scripsit Jarcius Gaditanus
|