Annus
2 0 0 4

THEMA HEBDOMADIS:

THEMA HEBDOMADIS:

DE AQUA ERIT PROXIMA PUGNA NOSTRA?

Quintus quisque aquam non necesse salubrem cottidie bibit. 80% morborum qui terras meridionales afflictant causa aquae non potabilis epotae incipiuntur. Quinque miliones hos ob morbos uno quoque anno moriuntur – nuntiat “Le Figaro”.

Tertia pars hominum proximos post viginti annos non satis aquae habebit, minus scilicet quod consumere volet. Hoc praesertim effectus erit incrementi celerrimi consumptionis: quod satis erat homini centum ante annos nunc dimidia pars aquae ei necessae est. Proximis tamen duobus decennis consumptio crescet… quater vel quinquies!!! Maxime utuntur aqua Americani, quorum quisque medius 600 litris cottidie fruitur. In Unione Europaea 250-300 litrae homini unoquoque die praebentur, in Africa tantum 30.

Altero solum dimidio saeculi vicesimi 37 bella aquae causa eruperunt, 27 eorum inter Israhelem et Syriam, qui inter se uter flumina Iordanum et Iarmucum potiri posset pugnaverunt. Ripa Occidentalis Iordani etiam hanc ob rem non facile Palestinensibus reddi potest. Item montes Golan reddendi Syriae.

Non multo melius habent se fines communes Sudani, Aethiopiae et Aegypti, quae tres quam latissimum aditum in Nilum fluminaque in eum influentia petunt. Qui potiatur flumine limitali causa est rixae inter Senegaliam et Mauretaniam. Similem ob rem USA suos in finibus montuosibus Argentinae, Brasiliae et Paraguaiae tenent (officialiter praesidii contra tromocratas causa); hic enim fontes sunt aquarum quibus 360 miliones Americanorum Meridionalium utuntur. Flumina Syr-Daria et Amu-Daria relationes inter Uzbekistaniam et Kirgisiam valde deteriores faciunt, cum enim illis copiae aquae maximi momenti sunt aestate ut xylinam colent, hi, qui ambos flumines in cursu eorum superiori tenent, tunc aquam in lacubus artificiose factis retinere malunt, ut hieme vim electrificam iis praebeat.

Sinae autem proximis annis devertere amnem Iangtse ita conabuntur, uti per regiones vix fertiles ad septentrionem terrae spectantes currat alatque 300 miliones hominum nunc aqua egentium. Res iam incepta 59 miliardis dollariorum Americanorum perficietur.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae