Josephus Borrell, socialista Catalunus, novus praeses Parlamenti Europaei die 20 Iulii factus est
Homo hebdomadis:
Chamaeleo Barroso
Die 22 Iulii pristinus minister primarius Lusitaniae Iosephus Manuel Durao Barroso a legatis Parlamenti Europaei ut novus praeses Consilii Europaei confirmatus est. Munere potietur Kalendiis Novembris. ‘Anceps’ vel ‘chamaeleo’ cognomen ei fortasse apud diurnarios erit, nam re vera lingua, ut dicunt, communi loqui scit cum fautoribus et dextrae et sinistrae partis. Est amicus bonus eodem tempore et Georgii W. Bush et Hiacynthi Chirac. Ipsius factio Lusitana – Factio Socialistica et Democratica (PSD) – Argentorati (Strasbourg) in grege remanet popularium christianorum, singula inter eos cum nomine ‘socialismi’. Item varias inter linguas Europaeas, quas loqui scit (Lusitanicam, Anglicam, Francogallicam, Hispanicam), eodem in conventu facile Barroso versari potest, quod levamen maximum auditoribus erit postquam antecessor eius, Italus Romanus Prodi, non semper docte extraneis in linguis quod in mente tenebat verbis exprimere conatus sit. Ipsa electio Barroso mense Iunii a moderatoribus 25 terrarum Unionis Europaeae (UE) plane effectus compromissi, ut dicunt, erat: nullus alius petitor ‘terris magnis’ UE, i.e. Germaniae, Magnae Britanniae aut Francogalliae, simul placere videbatur. Barroso, quamvis candidatus nullius harum trium erat, nemini multo nociturum ab iis putatus est.
|