De insigni viro Italo, qui Italis parum fuit similis
Biographiae
De insigni viro Italo, qui Italis parum fuit similis.
ALCIDES DE GASPERI
(1881-1954).
"Omnia, si urbanitas erga me Vestra excipiatur, heic mihi adversa esse probe scio!". His ferme verbis die 10 Aug. 1946 magna in aula Parisiaca et coram mille quingentis legatis, qui plus quam viginti e Civitatibus ut de pacis foedere decerneretur eam in urbem convenerant, Alcides De Gasperi orationem suam habere coepit. Erat is tunc temporis primus Italorum administer, cui onus incumbebat ut pacis condiciones, quas legati quidam gravissimas Italis erant imposituri _ nam anno 1940 rerum Italicarum praepositi adaeque Germanorum et ex anno 1941 Iaponum quoque illud bellum mundanum primi moverant _, aliquantum tenuarentur. Oratione illa sine ampullis at gravi sermone Italico habita, aliqui legati viro Italo gratulati sunt. At pacis condiciones in Italos impositae parum aut nihil tenuatae sunt.
----------------------------------------------------------------
Anno 1881 natus erat Alcides De Gasperi parvo in oppido regionis Tridentinae, quae ad legitimam Austrorum dicionem spectabat; quare is studia sua primum in universitate Aenipontana (urbis 'Innsbruck') deinde in Vindobonensi perfecit. Ex anno 1905 commentarios periodicos "Vox Catholicorum" moderari coepit et post sex annos popularis legumlator electus est in Austro-Hungarorum coetu legumlatorum. Quo in munere explendo illud potissimum adsequi contendit, ut regionis Tridentinae incolis maior libertas tribueretur. Priore bello mundano confecto, De Gasperi civis Italus fieri voluit et una cum Aloisio Sturzo (1871-1959), alacri sacerdote Siculo, factionem politicam condidit quae <popularis> vocabatur; cuius factionis participibus id erat in animo, ut omnibus fere in rebus publicis administrandis consilia, monita, instituta ecclesiae Catholicae potissimum valerent. Postquam Iacobus Matteòtti, socialisticae factionis legumlator ac strenuus fascalium gubernationi adversarius, die 10 Iun. 1924 a quinque huius fascalis partis hominibus sceleratis abreptus est atque trucidatus, etiam ii, qui fidem aliquam novo illi regimini tribuerant, quid Italorum populo immineret intellexerunt. Alcides, qui factioni populari tunc praeerat, una cum aliarum factionum legumlatoribus (nam et is anno 1921 legumlator electus erat), ab ipsorum coetu discessit: <secessio Aventiniana> dicitur quod illi stulte fecerunt; "stulte", quia illa secessio, ut hodie ab omnibus rerum scriptoribus adfirmatur, ansam Benito Mussolini dedit, ut hic suum regimen firmaret. Nam ex anno 1925 haud pauci Mussoliniano regimini adversarii male mulcati sunt; quidam etiam in carceres detrusi, hos inter etiam Alcides De Gasperi. Cui post sedecim menses libertas, intercedente Caelestino Endrici, episcopo Tridentino, iterum arrisit; idemque episcopus id fecit, ut anno 1928 De Gasperi aliquod munus in bibliotheca Vaticana expleret. Quo autem in munere explendo stipendium is accipiebat minime sufficiens ad familiam sustentandam (is enim Franciscam Romani uxorem duxerat, quae quattuor filias peperat); quare sero tempore postmeridiano et saepe noctu aliquid ex lingua Italicam in Theodiscam vel ex hac in sermonem Italicum vertebat, ut pecunia augeretur. Anno 1942, labante iam fascalis regiminis fortuna, una cum aliis viris De Gasperi nomen <factionis popularis> mutandum esse decrevit in <factionem Democraticam Christianam>, et per decennia siglum <DC> hanc factionem indicavit, quam ille 'centralem' inter alias veteres et novas esse voluit, quia eum non fugiebat quam intricatior fuisset atque, etiam post alterum bellum mundanum confectum, esset Italorum vita publica. A mense Decembri a. 1945 usque ad mensem Iulium a. 1953 septies consilio administrorum Regni Italici (usque ad diem 2um Iun. 1946; quo die Itali primum, post fascale regimen deletum, libere suffragia tulerunt ad novos legumlatores eligendos atque ad novum Civitatis Statum constituendum, quod maior Italorum pars Republicanum maluit Regio) ideoque, post diem qui supra memoratus est, Rei publicae Italicae praefuit De Gasperi. Qui vir, quamquam maxima populi Italici pars fame, aegritudine hominum opere carentium, pontibus et ferriviis et fabricis omnino deletis atque pecuniae vilitate in dies augescente gravissime laborabat, fidem non deposuit: nam omni ope contendit ut ex tali omnium rerum abysso Itali sublevarentur. Necesse autem erat ut alii populi Italis subvenirent: die 2 Iun. 1946 tres factiones magnum suffragiorum numerum acceperant, nempe eae democraticorum-christianorum, socialistarum, communistarum. Cum harum factionum hominibus nec non cum aliis partium minorum Rem publicam administrare perrexit De Gasperi usque ad m. Maium 1947; mense autem eiusdem anni Ianuario is in Americam iverat ad auxilia petenda: vanum non fuit iter illud; quinquaginta milionum dollariorum a Civitatum Foederatarum administratoribus data sunt primo illi Italorum administro.
Cum autem bellum illud iam coepisset inter Americanos et Russos, quod <frigidum> vocitare mos est cumque in actis diurnis socialistarum et communistarum fere cottidie De Gasperi veluti <Americanorum servus> asperrime vituperaretur, is tandem consociationem Rei publicae cum socialistis et communistis administrandae rupit. Interea, De Gasperi iterum intercedente, ea auxilia oeconomica Italis pervenerunt, quae Georgius Marshall, rerum Americanorum externarum moderator, promiserat hoc videlicet pacto ut, Civitates talibus beneficiis fruiturae, sociae Russorum non fierent. Rebus sic stantibus, id est simultatibus in dies gliscentibus <DC> inter et socialistascommunistas, perventum est ad suffragiorum ferendorum diem 18um m. Apr. 1948. Ante hunc diem per septimanas in urbibus et magnis et parvis nec non in oppidulis oratores variarum factionum (erant etiam <liberalorum>, <republicanorum>, <socialistarum democraticarum>, <fascalium>, <regni fautorum> factiones) coram hominibus omnium ordinum locuti sunt, alii amicitiam cum Americanis instauratam laudantes, alii ex ipsa solummodo servitium in Italos redundaturum adfirmantes idcircoque hortantes ut cum Unione Russorum Sovietica Itali amicitiae vinculo se coniungerent. Breviter: socialistae et communistae, Alcidi De Gasperi magis infestiores quam is in illos, magno suffragiorum numero superati sunt a democraticorum-christianorum factione, cui suffragia tributa sunt a 48,5% Italorum. Potuit igitur De Gasperi solum cum legumlatoribus suis (qui erant 305, cum omnes in inferiore legumlatorum coetu essent 574) ad Rei publicae gubernacula accedere; at qua erat is moderatione ac prudentia, administratorum compagem coalescere voluit, cuius participes essent etiam viri quidam liberales, republicani, socialistae-democratici, ita ut et maior Italorum pars in rebus publicis administrandis repraesentaretut et maxime quod eum non fugiebat quanti momenti essent ea unitatis, probitatis, libertatis principia, quorum ob causas historicas illae tres factiones magis quam aliae erant heredes. Itaque ille in rebus internis et potissimum externis Italicis administrandis perrexit, quia pro certo semper habuit Civitatibus infirmioribus, veluti erat Italia, nihil perniciosius fore quam res internas externis anteferre. Quare asperas contentiones sustinere non dubitavit adversus communistas et socialistas, qui novo foederi <Atlantico> maxime adversabantur; sed etiam hoc ex certamine De Gasperi victor discessit et Itali, una cum aliis Europae populis, propter illud foedus, amicitiam cum Americansi corroborarunt. Periculum enim erat _ aut esse tale credebatur _ ne aliquos ob Russorum impetus et Itali libertatem amitterent, ut acciderat quibusdam Europae orientalis populis. Post multos annos Henricus Berlinguer (1922-1984), communistarum dux, illud foedus <Atlanticum> Italis, nisi necessarium, certe "opportunum" fuisse agnovit.
Dum haec geruntur, una cum Roberto Schuman (1886-1963), Francogallo, et cum Conrado Adenauer (1876-1967), perinsigni Germanorum cancellario, fundamenta Europae tandem unitae (vel minus divisae) iecit De Gasperi et ad hunc finem adsequendum operam navavit industriorem. Anno 1953 cuiusdam legis auctor fuit, qua factio quaedam vel factionum consociatio, quibus maior suffragiorum pars tribueretur, "praemio" quodam frui posse, id est maiore legumlatorum numero ipsa vel ipsae factiones victrices augerentur. Hoc ille proposuerat, ut Rei publicae administratores non obnoxii essent legumlatorum factionibus, quae saepe talem administrationem infirmiorem reddebant. Die 7 Iun. 1953 illa lex ab Italorum suffragiis recusata est; Alcides De Gasperi intellexit suam Rei publicae administrandae viam rationemque non iam probatum iri, praesertim cum etiam in ipsa democraticorum-christianorum factione multi essent, qui nihil intentatum iam dudum reliquerant, ut ille amoveretur; frustra enim is iteraverat haec: "Solum si uniti, fortes erimus; solum si fortes, etiam liberi".
Verba ad ventum prolata: novi homines, honorum et potestatis cupidi, ea in ipsa factione iam dominabantur. Etiam a non paucis eorum, qui dum ille auctoritate florebat, se ipsos Alcidis amicos esse iactati erant, hunc virum deseruerunt. Parvam igitur in domum, quam in montibus Alpium Tridentinarum habebat, ille se recepit, ut suceptis animae vulneribus mederetur utque de ingratis complurium hominum animis meditaretur.
Diluculo die undevigesimi m. Aug. a. 1954 Alcides De Gasperi mortuus est.
-----------------------------------------------------------
Mirum est quam ingens laborum pondus hic vir expleverit, quot quantaque obstacula superaverit. Adversarios inimicosque haud paucos habuit, quorum contumelias atque accusationes plerumque falsas iniustasque nec non propter invidiam ac livorem iactatas aequo semper animo retudit ac refellit. Indole fuit recondita et tristi: raro subridebat. Eloquio haud facili, vir fuit virtute ferrea atque immutabili constantia. Fide christiana inconcussa, numquam eos sprevit, qui dono fidei carerent, cum ipse non raro _ ut olim Luciae, filiolae quae cultui divino se sacrarat, fassus est _ a dubitationibus cruciaretur, ut est virorum mysterium divinum vere sentientium. Quare eum non immerito <catholicum liberalem> quidam appellarunt utpote virum, qui nullam rerum publicarum et religiosarum mixturam umquam permiserit, sicut patuit etiam a contentione quam cum pontifice Pio XII ille habuit: cui pontifici olim foedus politicum inter democraticos christianos et fascalium factionem sollicitanti, abnuit De Gasperi. At postea ille summus Christi vicarius aditum, quem Alcides ut trigesimo nuptiarum anno benedictio a pontifice impertiretur postulaverat, recusari iussit. "Veluti catholicus pareo ac patior; at sicut administrorum Italorum praeses pontificem neque urbane neque christiane se gessisse adfirmo", dixisse De Gasperi fertur. Mirum igitur non est Mariam Romanam, unam e quattuor Alcidis filiabus, librum scripsisse hoc titulo: "De Gasperi, qui solus vitam unicus degit".
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis.
Nota: A) Si quis scire velit quibus e fontibus haec excerpserim, dicat aperte. B) Menda ignoscatis, quaeso: celeriter haec scripsi, quia tempore postmeridiano (usque ad horam vigesimam et dimidiam) Pisauri conventus de viro illo a plerisque Italis tam dissimili est habitus.
|