Annus
2 0 0 4

Cantor Grabaż (Phossor), qui pro grege „Pidżama porno” carmina fili punkrock scribit et cantat, a redactore „Lampadis”percontatur, qui sese imo in corde fautorem factionum politicarum sinistrarum pronuntiat, dicit tamen

Summarium

Mundus vult decipi ergo decipiatur – dicit (Latine!!!) Stanislaus Lem, fantasiae scientificae scriptor ille praeclarus, cum a Paulo Dunin-Wąsowicz interrogatus quid de deliratione tam multorum Harrius Potter causa censeat. Cur tamen ipse libros ad res fictas spectantes scribere cesserit, clare respondere evadit. Res mirificas de auctore Lem hodierno discimus: ille nempe, praeco interretis (quod ‘extelopoedia’ apud eum nominabatur; specta Wielkość urojona seu Magnitudo false imaginata), a computatri usu quidem nunc abhorret! Acta diurna Polona omnino non legit, ne nimis irascetur, fidem suam ephemeridi „International Herald Tribune" programmatibusque televisificis Theodiscis dat. Ad acta hebdomadalia „Tygodnik Powszechny" foliola scribit, cavens ne aliquid contra virtutes catholicas dicat, ut antea – fatetur - contra communisticas.

Cantor Grabaż (Phossor), qui pro grege „Pidżama porno” carmina fili punkrock scribit eaque cantat, cum a redactore „Lampadis" percontaretur, sese imo in corde fautorem factionum politicarum sinistrarum nuntians dicit tamen se in mundo nostro tali ut sit vivere debere, res novas studere ergo consilium non capit, suffragium suum factioni Platforma Obywatelska dat. Quod per imaginem pulchram explanat: Potes tibi somnia fingere te Nigritam quandam fututurum, habitare tamen debes una cum uxore tua, quae Nigritae illae nullo modo similis est. Memoria secundi belli mundani et praecipue cladis Iudaeorum ei maximi momenti esse profitetur, quamvis ipse multo post bellum finitum natus est. Inspice – dicit – orchestras quae decennio 1980-89, eius ergo aevis pueritiae, cantabant: iis bellum mundanum propius erat quam iuventutis hodiernae tempus communismi! Pelliculae cinematographicae, ludi puerorum – bellum agebatur ubique!

Percontationem sequitur analysis scientifica linguae carminum „Pidżama porno” ab Anna Fechner haud indocte scripta.

Nequissimus ille Stanislaus Tekieli hodoeporicon montium Varsoviae lectoribus praebet, qui montes, ut bene scimus, urbi capitali nostrae prorsus desunt!

Et multa alia scitu digna in fasciculo hoc quarto „Lampadis" invenies, de quibus tamen nobis narrare non licet, quia Petrus ille Bratkowski foliolum suum de taeniis musicis, quocum eadem in pagina "habitamus", nimis longum hoc mense scripserit...


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae