COMMENTARIUM
LAMPAS - summaria fasciculorum
Aprilis 2004
Hoc in fasciculo primo “Lampadis” invenies, lector care, inter alia et Dorotheam Masłowska de vita sua recenti, scilicet postquam in tribum varsoviensem Powiśle migraverit, narrantem, querentem de incursionibus diurnariorum ( Quo colore crinis tuus vere est? Quae dulcia comedere amas?) atque de translatoribus libri eius incluti “De bello polono-ruthenico sub albo-et-rubro vexillo”, nam liber in francogallicam et theodiscam iam transversus est. Quas translationes Masłowska non probat, quomodo enim – rogat – ‘fricatus mentalis’ (mentalne ocieractwo) aut ‘crura permingere’ (zejszczać się) aliis in linguis reddi possunt?
An sit scriptura librum novum respondere nolit. Quinque confitetur se scribere coepisse sed non multo ultra inscriptiones rem peregisse. Sequitur tamen hoc in fasciculo fabula auctricis huius iuvenis "Pantopolium Diable Tory" intitulata, quae pars prima operis longioris esse videtur. Quae fabula talibus verbis pulchris incipitur: "Illa nocte denuo somniavi dentes ore meo elabi. Somnium hoc persaepe me invadit – unaquaque saltem altera septimana gingivis dentes effundiuntur, ut imber, ut ptisana, ut confetti desursum vigilia novi anni sparsi".
Osor illius postmodernismi, quis esse nonnullis videor, esse re vera non possum, nam nescio quid postmoder nismus ipse sit – narrat in colloquio cum editore “Lampadis” Petrus Wojciechowski, praeses Associationis Scriptorum Polonorum, libros huius alii filo postmodernismi, alii realismi, ut dicunt, magici adscribere iudicant. Editor, seu Paulus Dunin-Wąsowicz, queritur quod in libro nuper edito “Conamen Novembre” Wojciechowski de modo eius veteri scribendi (quem modum ‘superrealismum’ Dunin-Wąsowicz appellat) in ‘realismum’ convertit. Respondet scriptor sese nunc plus et plus in radicibus sui versari velle, quae radices multa ex parte in terris orientalibus Poloniae veteris (etiam hodiernae – exempli gratia Lublini) manent, quibus in terris olim gentes variae uno in loco miscebantur. Admiratur Wojciechowski plus vitam singuli hominis quam res magnas gestas. "Homines – dicit – habitabant in parvulo orbi terrae, inter coemeterium, ecclesiam aulamque principis versantes, dum illae magnae pestes, partitiones civitatis, bella omnia quasi alicubi in alto, super capitibus eorum transvolvebant. Omnia ista peracta, e sulcis, ubi ab ictu conquiniscentes latuerunt, consurgunt nunc et denuo avenam fabamque serunt, pecora in agros pellunt, filias in matrimonium dant, non re vera curantes de rebus quae ultra finem vici aguntur".
Multa etiam alia invenies, ut exempli gratia fabulam nubeculatam Adalberti Jedynek "Nox Polona" de insurrectione Polonorum contra Russos anno 2044 infeliciter perducta. Aut colloqium cum cantore carminum scansilium (vulgo rap) nomine F.I.S.Z. Historiam quoque amoris primi ("Interversum") a Hiacyntho Dukaj scriptam.
Poeta praeclarus Martinus Świetlicki quinque carmina nova lectoribus praebet, Maciej Kaczka autem narrat de vita sua triplici: negotiatoris, poetae et cantoris cauponalis (cui genus carminum slam maxime cordi est), meacenatisque poetarum cr acoviensium cerevisiam in cauponis poscentium.
|
|
|