Annus
2 0 0 4

Summarium

SUMMARIUM

Elphrida Jelinek, scriptor, ut putant multi, impudica, praemium Nobelianum litterarum modo accepit, de stylo eius ergo, id est de modo scribendi, Agnes Drotkiewicz, scriptor iuvenis Polona, narrat. Terram vehementer pede pulsans invadit Jelinek viscera hominis hodierni, intestina linguae hodiernae - putat Drotkiewicz, atque una cum Jelinek de statu inferiori feminarum queritur (Scire mulier debet se sicut cibum variis in modis ad mensam praebere).

Insuper in "Lampade" mensis Novembris summaria fabularum maximi momenti Arnoni Grunberg, Iudaei illi praeclari Bataviensis, qui ante omnia de lupanaribus magnitudineque penum etc. scribere amat.

Catherina Nosowska, cantatrix, a redactoribus "Lampadis" percontata, contra opinionem multa haud inepte de vita significationeque eius dicit, sicut e.g. Norvegiam terram bonam ei esse videri, nam pisces capere amat at hi sunt ibi permulti. Tempore "interbelli" (1918-39 scilicet) ei placeret vivere, nam tunc et unus propius alteri vitam agebat, puellae vestimentis bonis indutae pulchreque tonsae per vias urbium ambulabant, tabernis in cafeariis sapienter disputabatur. Quem scriptorum aliis Nosowska nostra anteponit? Aemilium illum Cioran, qui totam aetatem, ut scimus, acerbissime, quasi in sepulchro natus esset, peregit!

De opere suo tripartito sive trilogio novissimo "Narrenturm" (Turris dementium) inscripto narrat scriptor praeclarus litterarum fictarum Andreas Sapkowski. De societate scriptorum rerum fictarum dum loquitur, sententia Latina Sapkowski utitur: Senatores boni viri, senatus autem bestia mala. Aliis in locis utitur talibus: modus operandi, keine Angst, selbst ist der Mann, ni pri cziom necnon certe ipso Narrenturm. In paucos annos se rude donatum futurum profitetur. Dramata scribere non vult, nec diaria interretialia nomine blog nota.

Hodoeporicon Kazakhiense lectoribus praebet Marcus Wlodarski, qui nuper, amore ductus, iter in urbem principalem huius terrae, Almaty scilicet, fecit. Multum de rebus quas oculis ipsius viderit atque quod de aliis Polonis, qui antea varias ob causas illuc pervenerant, in libris invenerit, nobis narrat. Quoad intellego, non semper optime se res Kazakhienses hodiernae habent, imperator tamen terrae Nursultan Nazarbaev caute curat ut omnia meliora fiant.

Alterum hodoeporicon, Neoeboracense [nam quod hodie New York City apud Romanos Novum Eboracum vocabatur], paravit nobis Premislaus Gulda. Noctu pura est urbs! - nuntiat inter alia.

Quando laptopiis sive computatris gestabilibus mammae increscent? - Agnes Siwczyk rogat, putans mulieres automatis adhuc praestare. Monica Szwabowicz autem de feminis daemonicis sive perniciosis (femmes fatales), quibus scripta Stanislai Ignatii Witkiewicz abundant, loquitur. Mulieres puellaeque haec, mirabile dictu!, saepissime rufae atque... Iudaeae sunt!

Insuper percontatio Isabellae Sowa, scriptoris cuius libri cum fructibus in titulis apud domum editoriam Proszynski in lucem dantur, necnon fabula Marci Sieprawski, carmina Gregorii Olszanski et Thaddaei Dabrowski. Est etiam edictum quoddam Laurentii Rymkiewicz "Conamini denuo, Poloni!" intitulatum, nimis tamen erudite scriptum ut aliquid capiam.

Legite, lectores, atque valete!


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae