Annus
2 0 0 4

Fasciculum alterum „Lampadis” feliciter in lucem edidimus, in quo inter alia:

LAMPAS - summaria fasciculorum

Maius 2004

Fasciculum alterum „Lampadis" feliciter in lucem edidimus, in quo fasciculo inter alia:

Scriptor praeclarus Andreas Stasiuk de modo suo novo vivendi atque scribendi dicit, nam non iam fabulas ut ita dicam fictas vere scribit sed potius meditationes quibus tempore trans terras Europae Mediae (Mitteleuropa) itinerandi libenter studium dat. His in itineribus valde adiutus est inscientia linguarum gentium quae gentes, ut confirmat, usque adhuc signa iugi Turcorum monstrant. Tunc, pauca solum ad vitam agendam necessaria effari cum possit (jó napot, két pálinkát kérek!), a populo quasi separatus vitam eorum contemplari describereque suo in (privato) modo potest et non debet, ut mos est diurnariorum, nasum in res minutas ponere. In Dacoromania autem intellegit nonnulla, nam et missae Tridentinae adhuc memor est et verba Slavicae originis, quae permulta a Dacoromanis arrepta sunt, facile captat. Ceterum – addit - non sentio me cum iis ad colloquendum pressum. Quid enim alterum quam nostri dicere mihi possunt? Quod vita eorum in signo, ut dicunt, mentulae pendet? Quod olim cuncta erant meliora? Aliter tamen quam nostrates (re vera?) gentes illae otium suum totum futuunt (przepierdalają na maksa cały dzień), quod officium difficile ingratumque est. Nobis maxime placuit observatio Stasiuk in Albania facta, nempe quomodo illi de spatio terrae carent: est spatium privatum, domus familiae scilicet, pura sicut Germania, et est spatium aliud - sordes. Abest res media, res communis, res publica…

Municius Staszczyk, cantor orchestrae nobilissimae T. Love, de vita sua nova, postquam quasi propius ad Deum aggresus sit, narrat. Minus nunc bibit, omnino fere non fumat, verba pristinis urbaniora ex ore espuit, artique Veneris non tam saepe se praebet, angelum tamen esse nullo se modo sentit! Cur ergo – rogamus - haec omnia? Inde fortasse artifex peior factus sum… - confitetur. Munici care, te quem adhuc fueris malimus!

Piotr Macierzyński, solus fortasse in Polonia poeta qui versibus suis ollam implere potest, consilia dat quomodo in agone poetico vincere possis (ipse in plus quam 100 iam vicit!). Tanti – dicit – agones in terra nostra adsunt, ut graphomaniacus omnis quidem unum eligere potest, ubi vincat! Debes tamen cavere: ipse cum ad agones Catholicos carmina mittit, cavet ne verba talia ut "clitoris" appareant, nam scimus bene sacerdotes nostros a clitoribus maxime abhorrere!

Conradus T. Lewandowski finem mox advenientem artis scribendi sentit! Dicit ille in 30 circa abhinc annos libros chartaceos omnino non fore, eorum loco tamen holographia quaedam quae in computatris portabilibus inspiciantur. Ut olim prela Guttenbergiana artem fabulas e mente narrandi occiderunt, ita nunc technologiae interretiales idem libris chartaceis faciunt. Sed istis non satis: scriptores ipsi fabulas plus non scribent (nam programmata iam id melius faciunt!), sed solum personam dramatis bene excogitaverint talemque algorithmo cuidam non-lineari mandabunt, quis algorithmus ipse fabulam auribus oculisque iusundissimam atque unicam enucleabit. Morientur ergo scriptores, nascentur creatores personarum – deo gratia nos hoc tempore in terra iam venationum aeternum erimus!

Multo plus commentarium de visionibus fantasticis urbis Varsoviae, a Paulo Dunin-Wąsowicz scriptum, legendo iucundum nobis videtur. Nam nescimus tam multos auctores temporibus variis (ineunte XX saeculo, tempore communismi et annis novissimis) de rebus miris in urbe nostra quasi factis (facturis?) scripsisse! Aedes fantastissimae, tramina subterranea et aeraria ad Lunam proficiscentia, ergastula sub terra facta, templa Buddhistarum et Mahumetanorum, gentes variae loca Iudaeorum occupantes et in suburbis insurrectores anarchistae vagantur, qui contra ordinem omnem pugnant. Possumus tamen, credo, tutissime dormire, nam scribit auctor commentarii nullas visiones Varsoviae fantasticae ulla quidem in parte adhuc perfectas esse. Et super his difficultas semper novissimis in decennis recurrens: quid de Palatio Scientiae Cultus Animaeque (PKiN) faciendumst?

Insuper fabulae novae illustrissimi Andreae Stasiuk, Carinae Pielka et Stanislai Tekieli (hic morbo plane mentali laborat et non dignus nobis legendo videtur).

Poetae Martinus Cecko, Michaelis Kaczyński et Darius Suska fructus suos novissimos nobis praebent.

Tolle, lector, atque lege!

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae