Annus
2 0 0 4

Simona omnibus sodalibus s

DE ITINERE SYRIACO (I)
Scripsit Simona Karlhuber

Fortasse quosdam inter vos relationem de itinere Syriaco legere iuvabit, quod feriis Paschalibus feci. Hoc iter in numero itinerum pulcherrimorum, quae feci, habendum est. In Syria enim vestigia omnium aetatum humanitatis inveniuntur, urbes Damascus et Aleppo diutissime continuo habitantur. Dux egregius noster iterum fuit Robertus Rollinger, qui in universitate studiorum Aenipontensi historiam antiquam et res orientales antiquas docet. Grex 24 hominum fuimus, quorum maximam partem iam cognoveram. Mirum in modum Bavarus quidam intererat, quocum Latine loqui potui! Etiam dux indigena maxime idoneus fuit, quem umquam vidi. Tempestas iucunda erat, nullas
difficultates valetudinis habui.

Haec autem sunt, quae vidimus:

Primum diem Damasci peregimus, ubi primum museum visitavimus, quod e.g. res locis Ugarit, Ebla, Mari inventas continet, inter alia textus maximi momenti scriptura cuneiforma scriptos. Tunc post alia aedificia islamica meschitam Umayyadum intravimus, quae templi Iovis loco aedificata est. Cuius templi columnae adhuc in via commerciali (suq) videntur. In valetudinario a Nur ad-Din saeculo duodecimo aedificato non solum aegri curabantur, sed etiam de medicina investigabatur, e.g. circuitus sanguinis parvus (pulmonum) ibi inventus est. Methodi sanandi quoque scitu dignae sunt, nam animo aegrotantes musica sanabantur. Architectura huius valetudinarii toto orbe Arabico postea imitabatur.

Die secundo in colle Tell an-Nuri vocato stetimus, ubi saeculo tertio decimo ante Christum natum pugna inter potentissimos populus illius temporis, Aegyptos et Hethitos, facta est (pugna apud Kadesch). Totus collis vestigiis aedificiorum antiquorum compositus est, nihil effossum est, tamen genius loci sentitur, dum Robertus Rollinger res gestas vivide narrat. Illo die atque etiam diebus sequentibus nonnulla castella expeditionum sacrarum saeculis duodecimo et tertios decimo p.Chr. aedificata spectavimus (Crac des Chevaliers et alia). Iterum iterumque stupefacti sumus, quantas impensas homines fecerint (et faciant) ad bella inter se gerenda. Illa quoque bella non religionis, sed commodi oeconomici causa gesta sunt. Postea in museo urbis Tartus vestigia Punica spectavimus. Ibi sarcophagi anthropomorphi (humaniformi??) exponuntur, id est genus Aegyptium, sed facies signa Graeca monent. Quod exemplum societatis Syriacae iam pridem ex multis nationibus mixtae est. Ultimus locus illo die visitatus fuit Amrit, fons sacer Poenorum.

Die tertio vento frigidissimo templum Iovis Hosn Suleiman petivimus. Ut fieri solet, illud quoque templum super sacrum vetustius versisimiliter deo Baal dedicatum aedificatum est. Post dua castella theatrum Graecum El Jeble visitavimus. Ibi Robertus Rollinger nobis dixit nuperrime (anno 2003o) novam (id est secundam) fabulam Menandri in palimpsesto quodam Syriaco inventam esse.

Ante meridiem diei quarti nonnullas horas iucundas in ruinis palatii Ugarit peregimus. Prima vestigia ibi inventa saeculi octogentesimi a.Chr.n. sunt. Palatium celebre ipsum quartodecimo et tertiodecimo saeculi a. Chr. n. floruit. Illo tempore principes (neque cives) totum commercium dirigebant, id quod in dispositione palatii bene videtur. Mutatio negotiorum autem inventione scripturae alphabeticae maturata est, quae praecipue a civitatibus novis, ut Poenis, adhibebatur. Unum primorum alphabetorum est Ugaritense (cuneiformum). Textus pulcherrimi (oeconomici et litterarii) ibi inventi sunt. In acropoli stantes multa scitu digna de historia audivimus, etiam textus magni momenti in hoc itinere saepe recitati sunt.

Dies quintus imprimis rebus a Romanis in Syria gestis dedicatus est, nam diu et tranquille (paene soli peregrinatores fuimus) in ruinis urbis Apameia ambulavimus. Cardo maximus illius urbis columnis formosis ornatus, longissimus omnium cardinum Syriae, sub sole matutino splendebat. Post meridiem rotas aquarias ingentes e ligno factas in oppido Hama vidimus. Hamae quoque collem historicum ascendimus, ubi vestigia palatii noni saeculi a. Chr. n. inventa sunt et textus hieroglyphica lingua Luvica scripta. Hic multa mira de variis populis natis, mutatis, mixtis, interitis audivimus et de variis causis, de quibus nationes vel populi vel societates religiosae se ab aliis differre putent. Robertus Rollinger saepissime illa antiqua cum rebus hodie accidentibus conferre solet.

Die sexto tempestate nunc calidissima Cyrrhum visitavimus, urbem Romanam vel byzantinam, ubi Theodoretus episcopus fuit. Hic etiam de ecclesia Christiana Syriaca locuti sumus, cuius magnus grex in urbe Chicago invenitur. Prope Cyrrhum duobus pontibus Romanis cum pietate conveniente transitis ad ruinas solius templi Hethitici usque adhuc reperti pervenimus. Locus autem Ain Dara appellatur. Lapidibus nigris aedificatum est, mira sunt ingentia vestigia pedum in limine impressa (verisimiliter vestigia deorum sacrum intrantium simulantia) et signa immania leonum. Locus valde singularis est. Laetati sumus moda vestium ibi delineatarum: umbilicum nudum monstrant et calceamenta fastigata non multum ab hodiernis differentia! Iterum de diis vetustis locuti sumus, et dux indigena nos certiores fecit Syriace hodie quoque dici "Baalice irrigatus" pro "imbre naturali irrigatus". Deinde in mundum Christianum pristinum revertimus, nam claustrum Sancti Simeonis visitavimus. Ille asceta (?) triginta annos supra columnam vixit. De hoc modo Dei venerandi (id est de stylitismo) et de modis similibus vehementer disputavimus.

Saeculo sexto hi fines imperii Romani iam vehementer urgebantur. Qua de causa limes secundus cum compluribus castellis aedificatus est, quorum unum est Qasr Ibn Wardan, ubi die septimo itineris fuimus. Hoc castellum pulcherrime tribus coloribus constructum est (basalte nigra, tegulis rubris, materia calcaria alba). Hodie soli pastores ovum ibi sedem tranquillam habent. Temporibus antiquis autem Romani et Parthi varias civitates Arabicas e paeninsula Arabica auxilio arcesserant eosque rem militarem docuerant, ita ut saeculo septimo iam multi Arabes bene instructi in Syria habitarent et muslimis advenientibus vias aequarent. Tali modo, o sodales, Romani in Islamo diffundente non innocentes sunt. Tunc in oppido Maared opera tessellata byzantina summa arte facta mirati sumus. Deinde ad ruinas Eblae (Tell Mardikh) pervenimus, ubi tabularia maximi momenti inventa sunt, quae plus quam quattuor milia annorum optimo ordine disposita effossores felices exspectaverant. Archaeologi, qui ibi laborabant, Itali fuerunt, et nos Syrus quidam aetate provectus recepit, qui Italice omnia explanavit. Usque adhuc ibi quotannis multae res mirae inveniuntur. Post complures horas iucundissime peractas solem occidentem spectavimus, dum ille Syrus senex nos thea recreat.
Ceterum etiam quibusdam aliis diebus solem occidere vidimus, interdum hac occasione dux indigena nobis paululum aquae vitae araq vocatae serviebat, ut semper bene valeremus!

Postridies dies dominicus Paschalis fuit. Illo die , ut decet, ecclesias et monasteria visitavimus, sed ecclesias vetustissimas prorutas in oppidis , quae oppida mortua appellantur. Non omnino mortua sunt, in una ecclesiarum e.g. agricola quidam Kurdus agrum pomorum terrestrium instituit. Apud illum quoque theam bibimus. Tota familia eius concurrit, et omnes valde gavisi sunt, quod photographemata fecimus, quae iis mittemus. Hic mihi in mentem venit interdum etiam nos ab indigenis photographatos esse, quod saepe in regiones pervenimus, ubi peregrini rarissime videntur. Toto illo die octavo multa de variis ecclesiis Christianis audivimus. Dux indigena autem nobis religionem suam, id est fidem Drusarum, explicavit. Vesperi pars gregis in balneis hammam vocatis quietem quaerebat, sed nos mulieres eam non invenimus, cum nimii peregrinae adessent. Feminae, quae corpora nostra curabant, pro dolor celerrime laborare debuerunt.

Ultimum diem totum in urbe Aleppo (Halab) peregimus. Primas horas in museo mox nova, mox nobis iam nota magno cum studio spectavimus. Deinde castellum maximum urbis magno calore vexati ascendimus. In hoc colle Abraham oves suas pavisse dicitur. Homines praetereuntes ex eo quaerere solebant: Lacne iam mulsisti? Et ex his verbis nomen urbis (halab = lac) ortum esse fertur. Tunc meschitam maximam, medresam (scholam) vetustissimam, Khan (deversorium antiquum) pulchre aedificatum visitavimus. Denique ultima hora totius itineris nobis ad commercia (Suq) adeunda concessa est! Parvo pretio ibi nonnullas res iucundas, inter alia condimenta orientalia, coemimus.

Tertio decimo die Aprilis valde satisfacti domos revertimus.

Omnes, qui usque ad hanc lineam perseveraverunt, optime valere iubeo!

Simona omnibus: in hoc itinere solum partem occidentalem Syriae visitavimus, partem orientalem anno proximo nos videre speramus. (Nam quidam vestrum fortasse mirantur, cur Palmyrae non fuerimus.)


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae