Moratio Tergestina
MORATIO TERGESTINA
Scripsit Stanislaus TekieliUrbs, ut omnes in ora occidentali Maris Adriatici, conquiniscit sub pondere montium, quasi in mare ipsum se iacere conantium. Unde - colles monstrans dicit Stephanus di Brazzano, vir praeclarae Latinitatis mystagogusque meus Tergestinus - usque ad Vladivostokiam Slavi habitant, hic - Itali. Quod verum esset, nisi turbae peregrinatorum immigrantiumque e terris pristinae Iugoslaviae venientium urbem ultimis in annis invasissent: sermo eorum multis in locis auditur.
Nisi iuxta litus ergo ambulas, mox in collem incides. Ubi per vias angustissimas, homicidae illi permulti, spe certa pedestres necandi ducti, motoraedis suis parvulis maxima celeritate vehuntur. Quomodo hi Tergestensium, qui pedibus in viis uti audeant, adhuc vivi sint, prorsus nescio.
Semper cum ego, homo borealis, fines imperii Romanorum transeo, mos mihi est nullas ecclesias aedesve antiquas etc. intrare, nam nimis multae sunt vertiginemque postea laboro. De quadam tamen aede anonyma Tergestina dicam, de ruina scilicet basis domus cuiusdam, casu tres ante annos reperta, cum aedes vicinae restruebantur. Quo aevo structa? - rogo, adversus columnas parietesque quasi intactas stans. - Primo post Christum natum - respondet Stephanus, nulla cum agitatione verborum, sicut "aliquando cum puer fuissem" diceret. Hem, ex urbe venio ubi omnia ante bellum ultimum mundanum structa antiquitates sunt...
Optima Tergesti vina, optima esca marina. Sardinas, quas adhuc cogitavi iam fumatas in pyxide natas, hic recentes edunt, frictas scilicet, pomo citreo sparsas! Iuvat itinerari, mores aliorum mirari!
Navis, qua Rovinium petiturus eram, non venit, quo facto (seu vere non facto) apud vigiles publicos vacuo in portu queror, horarium navium in actis diurnis urbis monstrans. "Il Piccolo" non est credendus - pleno risu respondent.
"Il Piccolo" fortasse, "Ephemeris" certe credenda est. Sicut scripserit Conradus (vide partem: Pro domo) nonnullas lineas autoraedarum longarum traminumque urbanorum Varsoviae tempore aestatis fungi non posse, ita re vera est: non vehunt! Est Italis aliquid et a nobis discendum!
|