Annus
2 0 0 4

PRAELECTOR (VII)

PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.

Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.

CAPITULUM NONUM

Cum illud tempus recordor, quare animus meus tam vehementer contristatur? Num hoc fit desiderio felicitatis transactae – felix enim fui septimanis sequentibus, quibus reapse industria laboravi fere ad insaniam exaucta, ut classem superarem et conviverem cum muliere amata, quasi in mundo nihil valeret nisi nostra amatio. An animus meus contristatur illud tempus recordans, quia scio, quae postea patefacta sint eademque nihil fuisse nisi ea, quae iam antea fuissent?

Quare? Quare ea, quae fuerant pulchra, nobis recordantibus eo videntur fragilia, quod iisdem abditae erant res foedae? Quare memoria annorum connubii felicium foedatur, si emanat alterum coniugem per omnes hos annos operam dedisse amori alieni? Quia tali in re felix esse non potuisti? At felix fuisti! Interdum memoria eo iam fidem non servat felicitati, quod amor finitur dolorose. Quia felicitas non convenit nisi datur in aeternum? Quia nihil finitur dolorose, nisi iam fuit dolorosum, te neque sciente neque cognoscente? At quid est dolor, si neque scitur neque cognoscitur?

Recordanti illud tempus mihi ante oculos positus sum. Gerebam syntheses vestium elegantes a quodam avunculo divite mihi relictas, quas acceperam cum compluribus paribus calceorum bicolorium, nigro-fuscorum et nigro-alborum, e corio ferino et laevi confectorum. Nimis longa mihi erant et crura et bracchia, non ad syntheses vestium, quas mater mihi ex armario exemerat, sed ad motiones meas unam ad aliam ordinandas. Perspicillum mihi erat generis fabricandi vilioris ab assecuratione aegrotorum concessi, capilli mei, quomodocumque a me pectebantur, semper similes erant scopis hirsutissimis. In schola opera mea faciebam neque bene neque male; puto me a multis magistris et a discipulis classi praevalentibus non ita bene animadversum esse. Displicebant mihi aspectus meus et mos meus induendi et movendi, opera mea et auctoritas mea. At quantum roburis mihi inerat, quantum confitebar me aliquando fore pulchrum et prudentem, potentem et admirabilem, quanta mihi inerat exspectatio, qua conveniebam res et homines mihi ignotos.

Estne hoc, quo contristor? Studium et confidentia, quibus illo tempore explebatur animus meus et quibus res in vita mea fore sperabam, quae numquam, nullo umquam tempore fieri poterant? Interdum puerorum adulescentiumve faciebus inesse mihi videntur idem studium eademque confidentia, quae video eadem cum tristitia, qua in memoriam mihi revoco me ipsum. Haec tristitia estne ipsa tristitia communis? Estne haec, qua afficimur, si res pulchrae, quas memoriter tenemus, nobis respicientibus videntur fragiles fieri, quia felicitas, quam recordamur, non solum constat ex re, quae modo feliciter fiebat, sed etiam ex re promissa, quae postea non servata est?

Illa – oportet incipiam illam vocare Hannam, sicut illo tempore coepi illam vocare Hannam – illa quidem non vivebat ex re promissa, sed ex re, quae modo fiebat, et ex nulla alia.

Haec mulier a me interrogata, priore tempore quaenam fecisset et quae ei accidissent, ea quae mihi respondebat invenisse videbatur arcam pulverulentam perscrutata. Hanna adoleverat in Siebenbürgen, Berolinum venerat septendecim annos nata, operaria officinae Siemensianae facta, viginti unum annos nata coeperat officium suum gerere in castris militaribus. Cum bellum finitum esset, quibuslibet operulis studuerat vitam sustentare. In officio conductricis transviariae, quod ex nonnullis annis gerebat, eidem placuerunt vestis uniformis imaginumque mutatio et rotatio, quam sentiebat sub pedibus suis. His ommissis eadem professio Hannae displicuit. Huic mulieri non erat familia. Quae erat triginta sex annos nata. Haec omnia narrabat, quasi non pertinerent ad vitam suam, sed ad vitam alius, quem non bene novisset et qui non spectaret ad se ipsam. Ea quae scire volebam accuratius narranda, illa saepe non iam sciebat neque intelligebat, quare ego cuperem scire, quid factum esset de parentibus suis, num ei fuissent fratres et sorores, quomodo Berolini vixisset, apud milites quidnam fecisset. "Ah puerule, quot et quas res tu scire vis!"

Eodem modo agebamus de rebus futuris. Scilicet me non praedisposuisse connubium faciendum et familiam condendam. At magis curavi rationem, qualem haberet Iulianus Sorel cum Domina de Renal quam illam cum Mathilda de la Mole initam. Libro perlecto malui videre Felicem Krull matrem quam filiam amplexum. Cum inter cenam soror mea Germanicis litteris pernoscendis studens referret doctos inter se dissentire, num Goethe cum Domina de Stein habuisset amorem, ego familia stupente illum revera habuisse vehementer affirmabam. Animo fingebam, qualis futura esset ratio nostra mutua post quinque aut decem annos. Quaerebam ex Hanna, quid sibi videretur de ratione nostra futura. At Hanna ne ad Paschale quidem tempus usque voluit disponere res agendas, quo feriis cum eadem iter facere birotarium mihi in animo erat. Proposui enim, ut, si sub nominibus matris et filii conclave deversorii commune conduxissemus, totam noctem una degeremus.

Mirum est, quod talis cogitatio talisque propositio mihi non fuerunt odiosae. Si cum matre iter fecissem, pugnavissem de conclavi proprio accipiendo. Matrem me comitari, cum medicum adibam aut amiculum eram empturus, aut mihi ex itinere redeunti obvenire, ut me domum abduceret, hoc mihi non iam congruere videbatur cum aetate mea. Matre comitante cum ambulabam, timebam, ne putarer esse filiolus lacticulosus. At quod me ostendebam cum Hanna, quae, quamvis decem annis minor esset quam mater mea, ipsa esse potuit mater mea, hoc nequaquam mihi erat molestum, immo hoc erat causae, cur spiritus mihi sumerem.

Hodie si video mulierem triginta sex annos natam, eadem mihi videtur esse iuvenis. At si hodie adulescentem video quindenarium, video puerulum. Miror, Hanna quanta confidentia me imbuerit. Quod in schola discebam bono cum successu, magistri ad me attendebant meque respiciebant; quo factum est, ut ipse mihi magis confiderem. Puellae, in quas incidebam, animadvertebant necnon bene aestimabant se a me non timeri. Nunc placebat mihi corpus proprium eiusdemque usus.

Eadem memoria, qua priores conventus cum Hanna factos tamquam dilucide illustratas accurate retineo, impedior, ne certo discernere possim singulas res, quas egimus septimanis colloquio primo et anno scholari exeunti interpositis. Haec oblivio una ex parte eo effecta est, quod inter nos conveniebamus semper iisdem septimanarum diebus horisve constitutis. Altera ex parte illas res non iam discernere possum, quia antea numquam mihi fuerant dies tam pleni, vitaque mea numquam fuerat tam accelerata tamque condensata. Si in memoriam mihi revoco labores a me illis septimanis exanclatos, mihi videor, cum ad tablinum consedissem, non surrexisse, antequam omnia addidicissem, quorum scientia mihi defuit, cum morbo icteri laboravissem, omnia vocabula edidicisse, omnes textus perlegisse, omnia dicta mathematica demonstrasse, omnes coniunctiones chemicas coniunxisse. De Re publica Vimariana Regnoque Tertio iam legeram, cum lecto tenerer. Etiam conventus nostros si recordor, nos mihi videmur semel tantum convenisse et per longum tempus una fuisse. Ex colloquio nostro conventus semper facti sunt post meridiem: si Hanna laborabat tempore tardiore, a hora tertia ad quartam et dimidiam, alioquin hora quinta et dimidia. Hora septima familia mea cum cenaret, Hanna primo me ursit, ut domum redirem in tempore. At paulo post conventus noster coepit fieri diutius hora sesquialtera; quo factum est, ut ego falsis causis praetextis cenam praetermitterem.

Quod effectum est praelegendo. Die post colloquium nostrum Hanna voluit scire, quaenam ego in schola discerem. Itaque narravi de Homeri carminibus, Ciceronis orationibus, de fabula Hemingwayi, quae spectat ad senem cum pisce marique pugnantem. Hanna cum vellet audire, quomodo sonarent sermo Graecus et Latinus, eidem praelegi verba ex Odyssea et ex orationibus Catilinariis excerpta.

„Nonne etiam theodiscam linguam discis?"

„Quid hoc sentis?"

„Alienasne tantum linguas discis an in propria lingua restat aliquid discendum?"

„Legimus textus." Me aegroto condiscipuli legerant „Aemiliam Galotti" et „Insidias et amorem", de quibus dramatibus ut mox scriberemus examine probandi constitutum erat. Itaque oportuit me utrumque drama legere, quod feci ceteris rebus confectis. At cum hora processisset, tam fatigatus eram, ut lecta postridie non iam memoriter tenerem iterumque essent legenda.

„Praelege mihi haec!"

„Ipsa legas, textus tibi afferam."

„Ah tu voce tam pulchra es, puerule, malo te audire quam ipsa recitare."

„Ah, vereor ut vere."

At postridie cum venirem Hannae osculum daturus, eadem se avertit. „Primo velim mihi praelegas."

Quod Hanna dixit serio. Debui per semihoram ei praelegere „Aemiliam Galotti", antequam me secum abduxit ad lavacrum pluvium concubitumque sumendum. Nunc ego quoque gavisus sum de lavacro pluvio. Voluptas enim, qua affectus veneram, praelegendo transacta erat. Ad fabulam tanto tenore vocis praelegendam, ut personae agentes ab auscultante dinoscantur verisque similes esse putentur, necesse est animum aliquatenus attendere. Sub tubulo mammato voluptas denuo exaucta est. Praelegere, lavacrum pluvium sumere, coire nec post coitum statim discedere, sed una cubare – haec in omni conventu facere consuevimus.

Hanna praelectiones solebat auscultare magna cum attentione. Cum audirem eam ridere, contemptim anhelare, indignatam aut assensam exclamare, non dubitabam Hannam ad argumentum fabulae attendere animo suspenso eandemque tam Aemiliam quam Luisam habere pro puellis stultis. Impatientia, qua interdum me rogabat, ut pergerem legere, eo effici solebat, quod sperabat illarum stultitiam tandem finitum iri. „Vah! Vix credibile!"

Interdum ego ipse mea sponte perrexi praelegere. Cum dies fierent longiores, coepi diutius praelegere, ut cum Hanna concumberem in crepusculo. Eadem cum mihi insidens obdormivisset, serra cum in aula silebat, merula cum canebat, in coquina colores rerum cum non remanebant nisi plus minusve grisei, ego eram felicissimus.

(Pars decima sequetur!)

Haec fabula offertur a Leone Latino:

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae