Annus
2 0 0 4

PRAELECTOR (VII)

PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.

Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.

CAPITULUM OCTAVUM

 

Diebus sequentibus mulier laboravit per spatium temporis maturum. Eadem domum venit hora duodecima, ego diem de die ultima hora institutioni defui, ut mulierem exspectarem in ultimo scalarum gradu ante eius habitaculum sito. Una sumpsimus lavacra pluvia et inter nos amavimus, et brevi ante horam primam et dimidiam propere me indui et rapide profectus sum. Hora enim prima et dimidia familiares mei prandebant. Die autem dominico prandium sumebatur iam hora duodecima, sed etiam mulieris tempus laborandi incohabatur et finiebatur serius.

Equidem malebam omittere lavacra pluvia. Mulier enim, cum diligentissime studeret corpori purgando, iam mane lavacrum pluvium sumpserat, et ego diligebam odorem myri et sudoris recentis et transviae, quem illa domum secum afferebat, cum laborasset. At nec minus diligebam corpus mulieris umidum, sapone oblitum; libenter ab illa sapone illinebar libenterque ipse illinebam illam, et mulier me docuit hoc facere nullo cum pudore, sed quadam cum subtilitate secura et cupida. Etiam inter nos cum amabamus, illa animo securo me possidere solebat. Mulieris ore meum sumebatur, eiusdem lingua ludebat cum mea, illa mihi dicebat, ubi et quomodo ipsa a me esset tangenda, et quandocumque me equitabat, usque dum coitum patraret, ego nemini aderam nisi huic mulieri, cum frueretur me et corpore meo. Ne dicam illam non blande mecum egisse neve voluptatem mihi parasse. At mulier hoc faciebat, ut ipsa frueretur voluptate lusoria, usque dum discerem, quomodo ipse possiderem illam.

Hoc postea factum est. At numquam ex integro didici illam possidere. Hoc per longum tempus non desideravi. Cum essem adulescens, celeriter patrabam, et postea cum paulatim reviviscebam, libenter patiebar me ab illa possideri. Mulierem aspectabam in me sedentem, eius ventrem, qui supra umbilicum erat alta plica, mammas, quarum dextra paululo maior erat quam sinistra, faciem, quae erat ore aperto. Illa manus suas solebat niti pectore meo ultimoque momento easdem raptim tollebat, caput tenens clamorem edebat singultientem, gargarizantem, quo primum territus eram et quem postea cupide exspectabam.

Deinde eramus fatigati. Saepe illa obdormiebat mihi incumbens. Ego audiebam serram in aula stridentem et magnas voces fabrorum, qui serra laborabant eiusdemque strepitui praevalere studebant. Si serra obmutescebat, soni vehiculorum in Via Stationis ferriviariae vehentium in coquina submisse audiebantur. Quando parvulos audiebam vociferantes et ludentes, sciebam institutionem scholarem esse finitam et horam primam transactam. Cum vicinus, qui meridie domum veniebat, maenianum suum conspergeret pabulo aviario, columbae veniebant sonos edentes.

"Heus tu quis vocaris" illam interrogavi die sexto aut septimo. Mulier, cum mihi incumbens obdormivisset, modo expergiscebatur. Usque ad hoc tempus nullo pronomine usus eram ad illam appellandam, neque "Sie" neque "Du".

Illa raptim de lecto exsiluit. "Quid?"

"Quis vocare!"

"Cur hoc scire vis?" Me aspexit suspiciose.

"Tu et ego ... novi nomen tuum gentilicium, sed ignoro praenomen tuum. Velim scire tuum praenomen. Cur hoc ..."

Illa risit. "Nequaquam, puerule, nequaquam hoc displicet. Vocor Hanna." Perrexit ridere, ut ego quoque riderem.

"Perquam mire me aspexisti."

"Adhuc fui semisomna. At tu, quis vocaris?"

Opinatus eram illam hoc scire. Illo tempore enim in more erat res scholares non iam gerere chartophylacio inditas, sed bracchio subditas, et quando easdem deponebam in mensa mulieris coquinaria, supra inscriptum erat nomen meum, fasciculis et libris, quos didiceram involvere charta crassa et cui agglutinaveram notam titulo libri et nomine meo instructam. At illa hoc non respexerat.

"Nomen mihi est Michael Berg."

„Michael, Michael, Michael."

Mulier nomen meum exercebat pronuntiandum. "Puerulus meus nomine est Michael, est alumnus academicus..."

"Discipulus."

"...est discipulus, habet, quot, septendecim annos?"

Cum spiritum sumerem, quod illa aetatem meam aestimavit duobus annis maiorem., motu capitis nutavi.

"...habet septendecim annos et vult, si adultus erit, fieri illustris..." Mulier cessavit.

"Nescio, quod munus gessurus sim."

"Sed discis sedule."

"Aliquatenus." Mulieri dixi eandem a me maioris fieri quam scholam et labores discendi. Me velle saepius apud illam versari.

"Hanc classem scholae certe non superabo."

"Quam classem non superabis?" Mulier surrexit. Primo inter nos vere colloquebamur.

"Secundam classem inferiorem. Nimis multa discenda praetermisi mensibus proximis praeteritis, quibus aegrotavi. Si hanc classem adhuc superare vellem, necesse esset laborarem, quasi essem stupidus. Necnon nunc necesse esset me institutioni interesse." Mulieri narravi me iam saepe de industria a schola ipsum apoculasse.

"Exi foras." Illa lodicem revolvit. "Exi e lecto meo. Ne redeas, nisi laboraveris. Laborem tuum esse stupidum? Stupidumne? Quid sentis esse vendere tesseras vectorias et perforare." Surrexit, corpore denudato in coquina stans personam gessit conductricis. Manu sinistra parvum aperuit chartophylacium, cui inerant tesserae compactae, pollice eiusdem manus, cui infixum erat digitale cummeum, destrinxit duas tesseras vectorias, dextram manum ita vibravit, ut caperet forcipem e palmae parte prima dependulam, denique bis perforavit. "En duas, Rohrbach." Forcipe remissa manum protendit, schedinummum accepit, ante ventrem suum aperuit peram pecuniariam, schedinummum inseruit, peram pecuniariam clausit, e receptaculis monetariis expressit pecuniam mutatoriam. "Quis nondum habet tesseram vectoriam?" Illa me aspexit. "Stupidumne? Tu nescis, quid sit stupidum."

Ego consedi in margine lecti. Tamquam sopitus eram. "Doleo. Laborabo. Nescio, num hoc assequar, post sex septimanas annus scholaris erit transactus. Conabor. At non assequar, nisi mihi licuerit te convenire. Nam ..." Primo volueram dicere: Nam te amo. At deinde nolui. Fortasse illam recte sentire, certe illam recte sentire. At non aequum esse illam a me postulare, ut scholae plus discerem, et sola sub hac condicione mihi occasionem concedere se conveniendi. "Non - non videre te possum."

Sono horologii in androne positi indicata est hora prima cum dimidia. "Oportet abeas."

Illa cessavit. "Ex die crastino laborabo spatio temporis principali. Hora quinta cum dimidia - ego domum veniam, tibi quoque venire licebit. Si quidem antea laboraveris."

Nos quamvis unus adversus alteri staremus denudati, mulier haud minus infesta mihi visa est, quasi induta esset veste sua uniformi. Non intellexi, quid hoc sibi vellet. Illan curare me? An se ipsam? Num concluserat, si labor meus esset stupidus, suam etiam esse stupidiorem? Num sententia mea laesa esset? At ego non dixeram laborem meum aut illius esse stupidum. An illa nollet amasionem, cui nihil bene succederet? At ego num essem illius amasio? Qualisnam homo ego illi fui? Me indui, cunctabar, sperabam illam aliquid dicturam esse. At mulier nihil dixit. Deinde ego indutus, illa adhuc stabat nuda, et cum valedicens amplecterer, nihil fecit nihilque dixit.

Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica

apoculare,-o,-avi, -atum: se a schola apoculare =

die Schule schwänzen; to skip school, to play truant

*chartophylacium,-ii n. = Mappe; folder, file

digitale,-is n. = Fingerhut; thimble

pecunia mutatoria = Wechselgeld; (small) change, small money

*schedinummus,-i m. = Geldschein; bank note, bill

tessera vectoria = Fahrschein; ticket

(Nona pars sequetur !)

Haec fabula offertur a Leone Latino:

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae