Annus
2 0 0 4

PRAELECTOR (VII)

PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.

Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.

CAPITULUM SEPTIMUM

Nocte sequenti incidi in mulieris amorem. Non iam arte dormiebam, illam desiderabam, de illa somniabam, mihi videbar illam sentire, usque dum animadverterem me tenere pulvinum aut lodicem. Toties tamque vehementer osculabar, ut os mihi doleret. Iterum iterumque sexus meus arrigebatur, sed nolebam masturbari. Ne semel umquam volebam masturbari. Volebam semper cum illa coire.

Nonne in amorem mulieris incidi, ut eo compensarem, quod illa mecum concubuerat? Usque hodie si noctem degi una cum aliqua muliere, mihi videor beneficium accepisse, quod debeam remunerari - mulieri, eo quod saltim coner eandem amare, necnon ceteris hominibus, quibuscum agam.

Una ex paucis rebus in infantia mea priore factis, quas recordari valeo, est illa, quae mane aliquo hiemali mihi accidit puero quadrimulo. Cum conclave, in quo dormiebam illo tempore, non soleret calefieri, nocte et mane ego saepe valde frigebam. Recordor coquinam calefactam fervidumque focum, ferreum instrumentum ponderosum, in quo apparebat ignis, si harpagine adhibita laminae atque anuli locorum focalium detrahebantur, et cui inerat lavabrum gratissimum semper calida aqua completum. Foco admoverat mater sellam, in quo ego steti, cum ab eadem lautus sum et indutus. Recordor, quam iucundus mihi fuerit calor et quanta mihi fuerit voluptas, quam eo percepi, quod hoc calore lautus sum atque indutus. Necnon recordor, quandocumque in mentem mihi venisset haec res, me ipsum interrogasse, quare mater mea mihi tam vehementer indulsisset, ut tantum beneficium mihi donaret. Num aegrotus fuissem? Num fratres sororesque aliquid accepissent, quod ego non accepissem? Num mihi tempore illius diei reliquo imminerent iniucunda et difficilia, quae mihi essent superanda?

Etiam quia mulier, quam considerans nullo nomine poteram appellare, tempore postmeridiano tantum beneficium mihi donaverat, postridie denuo scholam frequentavi. Accessit, quod volui ostendere quendam sensum virilitatis novum, quo affectus eram. Nolui quidem gloriari. At cum mihi viderer valere aliisque praestare, hac vi et praestantia praeditus volui obviam ire condiscipulis meisque magistris. Praeterea nondum locutus eram cum muliere de hac re, sed animo finxi eandem, cum esset conductrix transviaria, saepe operari usque in vesperum et noctem. At si domi mihi esset manendum nullaque causa mihi exire liceret nisi propter ambulationes meas reconvalescendi, quomodo fieri posset, ut illam cottidie convenirem?

Cum ex mulieris mansione domum redii, parentes mei et frater sororesque iam cenabant. "Cur tam sero venis? Mater de te sollicitata est." E voce apparuit patrem meum magis stomachari quam sollicitari.

Dixi me via deceptum esse; cum ambulare voluissem per coemeterium memoriale ad Molkenkur, tamen me per longum tempus nullum vicum advenisse, tandem vicum Nußloch. "Quia pecunia mihi non erat, a vico Nußloch domum pedibus eundum erat."

"Potuisti petere convectionem." Soror mea minor natu interdum convectionem petebat, quod a parentibus meis solebat reprobari.

Frater meus maior natu contemptim anhelavit. "Molkenkur et Nußloch - hi vici siti sunt directionibus vehementer variis."

Soror mea me aspexit more examinantis.

"Cras denuo scholam frequentabo."

"Oportet bene attendas, si particeps es institutionis geographicae. Est autem septentrio et auster, et sol oritur ..."

Mater mea sermonem fratris interrupit. "Medicus dixit corpus tibi adhuc reficiendum esse per tres septimanas."

"Si iste per coemeterium memoriale ire potest in vicum Nußloch indeque domum redire, etiam potest scholam frequentare. Quem non vires deficiunt, sed mens atque ratio." Cum essemus pueruli, frater et ego iterum iterumque unus alterum mulcaverant, postea verbis rixati erant. Tribus annis post ille me superavit tam una re quam altera. Aliquando desieram illi resistere, ut frater frustra conaretur animum meum irritare et ad pugnam provocare. Ex illo tempore idem non iam mihi obstitit, nisi obmurmuravit.

"Quid tu sentis?" Mater mea versa est ad patrem. Qui cultrum et fuscinulam in catino deposuit, se reclinavit, manus in gremio complicavit. Tacuit vultu cogitabundo, quod solebat facere, si a matre interrogatus erat de liberis aut de re domestica. Me interrogare solebam, utrum pater revera de matris quaestione deliberaret an de opere suo. Fortasse conatus est deliberare de matris quaestione, sed, cum coepisset deliberare, non potuit, quin cogitaret de opere suo. Cui cum esset professor philosophiae, vivere erat cogitare, cogitare et legere et scribere et docere.

Interdum nos, familia patris, mihi videbamur esse tamquam bestiae domesticae. Canis, quocum ambulas, et catta, quacum ludis, etiam catta, quae blandule fremens corpus suum circumflectit, si a te mulcetur, - hae bestiae fortasse tibi sunt carae, his aliquo modo fortasse etiam eges - et tamen pabulum emere, cattae vas stercorarium purgare, medicum veterinarium adire aliquatenus iam molestum est. Nam vivis aliis. Ego optabam, ut pater viveret nobis, familiae suae. Interdum optabam, ut etiam frater meus obmurmurans atque sororcula mea procacula alius essent indolis morumque aliorum. At illo vespere omnes meos familiares subito vehementer dilexi. En sororculam meam. Me haud scire an illa, cum esset minima natu, laboraret quadam difficultate. Eandem certe ab aliis non respici nisi esset quadam procacitate. En fratrem meum maiorem. Nobis esse conclave commune; quam communitatem illi certe molestiorem esse quam mihi, et insuper illi, cum ego aegrotare inciperem, relinquendum fuisse integrum conclave et dormiendum fuisse in conclavi mediano. Num mirabile esset illum mihi obmurmurare? En patrem. Quatenus oportere, ut idem viveret nobis liberis suis? Nos si adulti essemus, domum relicturos esse.

Nos mihi videbamur ultimo communiter sedere circa mensam rotundam, sub candelabro quinque candelarum, quinque bracchiorum orichalcinorum, ultimo videbamur comedere e catinis illis vetustis, quorum margines ornatae erant pampinis viridibus, ultimo videbamur inter nos colloqui tam familiariter. Mihi videbar ceteris valedicturus esse. Adhuc mihi videbar adesse, tamen etiam abesse. Desiderabam matrem et patrem et fratrem et sororem et cupiebam versari apud illam mulierem.

Pater me conspexit. "Cras denuo scholam frequentabo - nonne sic dixisti?"

"Sic dixi." Ergo pater animadverterat se, non matrem a me interrogatum esse neque me dixisse, me dubitare, an denuo scholam essem frequentaturus.

Pater annuit. "Sinamus te ire in scholam. Si tibi nimis molestum fuerit, iterum domi maneas."

Gavisus sum. Simul mihi perfecta esse visa est valedictio.

Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica

catinus,-i m. = Teller; plate

coemeterium memoriale = Ehrenfriedhof; memorial cemetery

convectionem petere = trampen, per Anhalter fahren; to hitchhike

fuscinula,-ae f. = (Ess-)Gabel; (table) fork

pampinus,-i m. = Ranke; tendril

res domestica = Haushalt; household

(Octava pars sequetur !)

 

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae