Annus
2 0 0 4

PRAELECTOR (VI)

PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.

Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.

CAPITULUM SEXTUM

Mulier domi non fuit. Ostium domus margini erat applicita, per scalas ascendi, tintinnabulum impressi, exspectavi. Iterum impressi. In habitaculo ianuae erant apertae, hoc vidi per vitrum ianuae initoriae; recognovi in androne esse speculum et vestiarium et horologium, quod poteram audire submisse sonans.

In scalarum gradibus cum consedissem, exspectabam. Animus meus non erat remissus, qualis est alicuius, qui antequam aliquid constituit male se habens effectum timuit et re constituta et confecta gaudet, quod nullum effectum malum patitur. Nec spe deceptus eram. Firmo enim animo constitueram, ut illam viderem et exspectarem, dum esset adventura.

Horologium androni impositum sonabat hora quadranti, dimidia, plena. Conabar sonum eiusdem submissum sequi et numerare nongentas secundas ab uno pulsu usque ad alterum, sed animus meus iterum iterumque aversus est ab hac re facienda. In aula stridebat serra fabri scriniarii, in domo ex aliquo habitaculo audiebam voces modosque musicos, ianua movebatur. Deinde audivi aliquem hominem per scalas ascendentem gradu aequo, lento, gravi. Sperabam eum habitare in tabulato secundo. Idem homo si me conspexisset, ego quomodo explicarem, quid ibi facerem? At gradus non constiterunt in tabulato secundo. Iidem pergebant fieri. Ego surrexi.

Ille homo erat Domina Schmitz. Quae ferebat duo receptacula carbonum, una manu coctorum, altera compressorum. Domina induta erat veste uniformi et iacca et gunna, quibus cognoscerem eandem esse conductricem transviariam. Haec mulier me adesse non animadvertit antequam attigit scalarum partem finalem. Quae me aspexit neque stomachans neque mirans neque irridens - nihil illorum, quae timueram. Mulier mihi visa est fatigata. Carbonibus depositis in iaccae sacculo clavem perquirebat; quo factum est, ut monetae deciderent tinnientes. Quas ego sublatas reddidi mulieri.

"In hypogeo etiam stant duo receptacula. Vin' eadem mihi complere et afferre? Ianua est aperta."

Per scalas rapide decurri. Ianua hypogei aperta erat, lumen erat accensum, in parte scalarum longarum infima inveni saepimentum tabularum, ad quod ianua tantummodo erat applicita et claustrum pensile apertum de sera pendebat. Cella erat magna, carbones cocti erant accumulati usque ad aperturam lacunari substructam, per quam de via in hypogeum erant infusi. Iuxta ianuam uno in latere carbones compressi tabulatim erant dispositi, in altero stabant receptacula carbonum coctorum.

Nescio, quid falso fecerim. Domi quoque carbones ex hypogeo afferre solebam, neque umquam ibi si hoc feceram mihi fuerat difficultas. At ibi carbones cocti non in tantam altitudinem erant accumulati. Primum receptaculum bene complevi. At cum alterum manubriis comprehensis e pavimento essem sublaturus, mons carbonum coepit delabi. E summo loco parva fragmenta magnis, magna parvis saltibus desiliebant, in loco inferiore carbones delabebantur, in pavimento promovebantur atque circumrotabantur. Nubes pulveris nigri exorta est. Ego territus constiti, hoc aut illo fragmento impingebar, ut mox usque ad talos circumdarer carbonibus coctis.

Mons cum constitisset, e carbonibus egressus alterum receptaculum complevi, quaesivi et inveni scopas, quibus fragmenta, quae provoluta erant in hypogei andronem, in saepimenta tabularum verri, ianuam conclusi, receptacula sursum ferebam.

Mulier autem iaccam exuerat, focale laxaverat, summum botonem resolverat, ad mensam coquinariam sedebat cum hyalo lactis. Me aspecto primum risit modice et singultim, deinde fortiter cachinnavit. Digito me monstravit alteriusque manus palma mensam impegit. "En qualem speciem, heus puerule, qualem speciem!" Deinde, cum speculo supra eluacrum posito viderem faciem meam nigratam, ego quoque risi.

"Talis tibi non licet domum ire. Pyelo infundam aquam, ut laveris, et vestimenta tua excutiam." Mulier pyelum aggressa epitonium expedivit. Aqua vaporans cum strepitu in pyelum scaturiens infundebatur. "Caute exuas vestimenta, ne pulvis niger invadat in coquinam meam."

Ego cessavi, thoracem laneum et camisiam exui, iterum cessavi. Aqua autem celeriter exaucta est, ut pyelus fere integra compleretur.

"Vin' balneare calceis bracisque indutus? Puerule, ne pudeat, non aspiciam." At cum epitonio clauso etiam subligar exuissem, illa quiete me aspectabat. Ego erubui, pyelum inscendi, eidemque immersus sum. Cum emersus essem, illa cum vestimentis meis in maeniano fuit. Audivi illam calceos unum alteri impingere et bracas thoracemque laneum excutere. Mulier aliqua verba fecit deorsum directa, de pulvere carbonum et de serragine, e loco inferiore alquis sursum vocem sustulit, et illa cacchinavit. In coquinam cum rediisset, vestimenta mea in sella deposuit. Semel tantum breviter oculos in me coniecit. "Sume saponem crinalem et lava capillos. Mox afferam pannum spongium." Aliqua re ex armario vestiario sumpta coquinam reliquit.

Me lavi. Aqua pyelo infusa cum esset turbida, curavi recentem aquam affundendam, ut sub scaturigine caput et faciem eluerem purgandas. Deinde cubabam, audiebam fornacem balnearem frementem, sentiebam faciem meam afflari aura frigidula per rimam ianuae in coquinam inacta, sentiebam corpus meum allui aqua tepida. Iucunde me habebam. At hoc sensu iucundo tam vehementer excitatus sum, ut arrigeretur meus sexus.

Cum mulier coquinam adveniret, oculos non sustuli, eandem eo momento demum aspexi, quo constitit ante pyelum. Quae bracchiis dispansis tenebat magnum pannum. "Veni!" Surgens et e pyelo escendens mulieri dorsum ostendi obversum. Eadem autem a tergo stans panno me involvit, a capite ad pedes, et me abstersit. Deinde pannum e manibus sivit decidere in pavimentum. At ego non ausus sum me movere vel pauxillulum. Mulier autem tam prope ad me accessit, ut sentirem dorso meo apprimi mammas illius, ventrem clunibus. Mulier quoque erat nuda. Me amplexa est, una manu pectori imposita, altera sexui meo arrecto.

"Hoc nempe voluisti!"

"Volui..." Nescivi, quid dicerem. Neque 'etiam' neque 'non'. Me verti. Haud magnam partem vidi corporis muliebris. Nimis propinquus stabam mulieri. Tamen summa admiratione perculsus eandem aspectabam denudatam. "Ah tu quam pulchra es!"

"Vah, puerule, quid loqueris." Illa ridens bracchiis collum meum circumplexa est. Ego quoque mulierem amplexus sum.

Timui: illam ne tangerem, ne oscularer, ne illi displicerem neve non sufficerem. At paulisper cum nos mutuo complexi unus alteram tenuissemus, cum ego mulieris odorem odoratus vim caloremque sensissem, omnia facta sunt sua sponte: Mulieris corpus ore atque manibus exploravi, ora nostra unum ad alterum attigerunt, denique illa fuit supra me, oculo in oculum coniecto, usque dum patrarem et oculos firme clauderem et primum conarer me cohibere, deinde clamarem tanta voce, ut mulier palma ori impressa clamorem meum restingueret.

Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica

camisia,-ae f. = Hemd; shirt

carbones cocti = Koks; coke

carbones compressi = Briketts; briquette

claustrum pensile = Ringschloss, Vorhängeschloss; padlock

conductrix *transviaria = Straßenbahnschaffnerin;

streetcar/tram conductor

(faber) scriniarius = Schreiner; joiner

focale,-is n. = Krawatte; neck-tie

gunna,-ae f. = Rock; skirt

hypogeum,-ei n. = Keller; cellar

iacca,-ae f. = Jacke; jacket

ianua *initoria = Eingangstür; entrance door

pannus spongius = Frottiertuch; Turkish (terry, rough) towel

(coitum) patro,-are,-avi,-atum (ANTHOL.LAT.358,5; PORPHYR. Hor.sat. 1,584) = 'kommen' (sexuell); 'to come' (sexual).

pyelus,-i m. = Badewanne; bath(ing) tub

sapo crinalis = Shampoo

serrago,-inis f. = Sägespäne; saw-dust

sexus,-us m. (metonymice, cfr PLIN.nat.22,20; LACT.1,21,16) = Geschlecht(steile); genitals

subligar,-aris n. = Unterhose; drawers

thorax laneus = Pullover

tramen *transviarium = Straßenbahn (Fahrzeug); tram

*transvia,-ae f. = Straßenbahn (Strecke); tramway

vestiarium,-ii n. = Garderobe; cloak-room, check-room

vestis uniformis = Uniform

(Septima pars sequetur !)

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae