Annus
2 0 0 4

PRAELECTOR (IV)

PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.

Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.

CAPITULUM QUARTUM

Exspecta paulisper", illa inquit, cum abiturus surgerem, ego quoque debeo abire, aliquantulum te comitabor."

In androne mulierem exspectabam. Quae in coquina vestimenta mutabat. Ianua patebat rimae latitudine. Mulier, cum succinctorium exuisset, non induta erat nisi subterindumento, quod erat colore lucido-viridi. De sellae arcu dependebant duo tibialia imposita. Illa unum sumptum manibus vicissim comprehendentibus in formam cylindri convolvit. Uno pede aequilibravit, eius genui calcem alterius pedis imposuit, caput proclinavit, tibiale convolutum summo pedi obduxit, summum pedem sellae imposuit, tibiale surae, genui, femori superstrinxit, corpore in latus declinato tibiale taeniis affixit. Corpore erecto, pede de sella deposito alterum tibiale apprehendit.

At ego non poteram oculos ab illa avertere. A mulieris cervice umerisque, a mammis, quae subterindumento magis circumvolvebantur quam abdebantur, a mulieris clunibus, quibus subterindumentum obtensum est, cum pedem imposuit genui sellaeque imposuit, a crure, primum nudo pallidoque et deinde in tibiali tamquam sericum fulgente.

Illa autem sensit se a me aspectari. Alterum tibiale comprehendens subito constitit, ad ianuam versa oculos meos inspexit. Nescio quomodo mulier me aspexerit mirata, quaerens, vituperans. Erubui. Per breve momentum temporis constiti facie ardente. Deinde, cum hoc non iam sustinerem, foras me prorui, per scalas rapide descendens e domo cucurri.

Lente ibam. Via Stationis ferriviariae, Via Häusseriana, Via Florum ex annis per has vias in scholam ire solebam. Noveram omnem domum, omnem hortum omneque saepimentum, hoc, quod quotannis impingebatur, illud, cuius lignum tam griseum et marcidum factum erat, ut manu possem conterere, saepimenta ferrea, quorum baculos puer cum essem praetercurrens fuste tetigeram, ut clangerent, et altum murum lateribus coctilibus constructum, post quem mirabilia et terribilia esse mente confinxeram, usque dum nixus viderem ibidem nihil esse nisi areolas florum, bacarum, holerum serie parum conspicua compositas. Noveram viae lapides capitatos atque tegimentum bituminatum et crepidinis laminas, bitumen, rudus, taxillos basalticos forma undarum instratos.

Haec omnia consuetudine mihi erant familiaria. Cum cor meum non iam solito celerius palpitaret faciesque non iam arderet, memoria illius conventus inter coquinam et andronem remota erat. Stomachatus sum. Tamquam parvulus aufugeram pro eo, ut firmum promptumque me praestarem, quod exspectaram e me. Non iam eram novem, sed quindecim annos natus. At omnino nescivi, quomodo me praestare potuissem firmum promptumque.

Praeterea omnino nescivi, quid mihi factum esset, cum mulierem viderem inter coquinam et andronem. Qua re non potueram oculos ab illa avertere? Haec mulier erat corpore valde valido valdeque feminino, solidiore quam illae puellae, quae mihi placebant et quas oculis insequebar. Pro certo habui hanc mulierem si in natabulo vidissem mihi non futuram fuisse notabilem. Neque eadem nudiorem se monstraverat quam puellae mulieresque, quas in natabulo iam videram. Praeterea eadem multo maior natu erat quam puellae, de quibus somniabam. Plus triginta annos nata? Difficile est aetatem aestimare, quam nondum assecutus es aut quam exspectas.

Annis post inveni me oculos ab illa non avertere potuisse non sola staturae causa, sed etiam habituum motionumque. Rogabam amicas, ut induerent tibialia, sed nolebam explicare, quare hoc rogarem, narrare illud aenigma, quod expertus eram mulierem spectans inter coquinam et andronem. Itaque illae opinabantur me hoc optantem cupere stroppos et opera denticulata eroticamque extravagantiam neque hoc optatum explebant nisi cum habitu ambitioso. At hoc non erat illud, a quo non potueram oculos avertere. Illa enim non praebuerat habitum lascivum, se non gesserat ambitiose. Nec recordor illam hoc fecisse alioquin. Recordor illius mulieris corpori, habitui, motionibus interdum inesse aliquid grave. Ne credas illam fuisse tam ponderosam. Sed mulier videbatur ipsa quodammodo recessisse in corpus suum medium, idque remisisse ad corpus ipsum eiusque proprium rhytmum tranquillum, et oblita esse mundum exteriorem. Eadem mundi oblivio videbatur inesse habitibus motionibusque, quibus mulier induebat tibialia. At in iisdem induendis illa non erat gravis, sed fluida, amabilis, seductoria seducebat non, ut mammas et clunes et pedes subigitarem, sed ut medio in corpore mundum obliviscerer.

Haec illo tempore nescivi si nunc quidem scio, nisi tantummodo hariolor. At illo tempore cum deliberabam, quare tam vehementer excitatus essem, denuo excitabar. Ut aenigma solverem, conventum illum in memoriam revocabam, quo distantia, quam effeceram eo quod eundem aenigmaticum esse animo confinxeram, tollebatur. Denuo omnia videbam mihi oblata nec oculos ab iisdem poteram avertere.

 

Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica

opus denticulatum = Spitzen; lace work

stroppi,-orum m.pl. = Straps; garter, (stocking) suspender

*subterindumentum,-i n. = Unterkleid; (full-length) slip

(Quinta pars sequetur !)


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae