PRAELECTOR (II)
PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.
Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a.2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.
CAPITULUM SECUNDUM
Domus iuxta Viam Stationis ferriviariae sita hodie non iam stat. Nescio, quando et cur eadem sit rescissa. Per multos annos non iam fui in urbe mea patria. Nova domus decennio septimo aut octavo aedificata habet quinque tabulata et suggrundium, renuntiat podio aut maenianis et laevi et lucido opere arenato est obtecta. Multitudine tintinnabulorum apparet huic domui inesse multas diaetas parvas, quas homines ineunt inhabitandas et ex quibus exeunt, quasi autocineta meritoria conducant et reddant. In pedeplanis hoc tempore est taberna computatrorum; antea ibi fuerunt aromatopolium et victualium venalicium et scopocasetarum commodatura.
Domus vetus, cum esset eiusdem altitudinis, habuit quattuor tabulata, quae fuerunt pedeplana harenaceis lapidibus quadratis adamante limatis, et tria tabulata laterum coctilium, podiis, maenianis, fenestrarum marginibus lapidibus harenaceis constructa. Ad pedeplana et scalare ibatur per nonnullos gradus, infra latiores, supra angustiores, utrimque muris circumdati; hi muri, quibus inerant epimedia ferrea, infra evadebant in formam cochlearum. Ostio a dextris et a sinistris iuxtaposita erat columna, et ex angulis epistylii unus leo spectabat secundum Viam Stationis ferriviariae, alter in adversum. Introitus, per quem illa mulier me duxerat in aulam ad epitonium aquaticum, erat introitus lateralis.
Iam cum essem parvulus, hanc domum animadverteram. Quae ceteris domibus iuxtapositis quadamtenus dominabatur. Eadem si fieret etiam latior et ponderosior, mihi videbatur necesse esse, ut domus propinquae secederent et locum illi concederent. Animo fingebam scalare huic domui insitum instructum esse opere albario et speculo et tapeti cursorio, more orientali designato, quod contis orichalcinis nitidatis detinebatur in scalarum gradibus. Exspectabam in domo tam imperiosa habitare etiam homines imperiosos. At cum haec domus decursu annorum fumoque traminum esset obscurata, homines quoque eandem incolentes animo fingebam esse austeros, miris moribus insignes, fortasse surdos aut mutos, claudos aut gibbosos.
Annis posterioribus iterum iterumque de hac domo somniavi. Somnia mea unum alii semper erant similia, variationes eiusdem somnii et thematis. Ambulo per urbem alienam et video illam domum. In tribu aliqua urbis, quam ignoro, illa domus stat aliis interposita. Pergo ambulare, mente perturbatus, quia novi domum, sed non tribum urbanam. Tum in mentem mihi venit me iam vidisse illam domum. Hoc momento temporis non cogito de Via Stationis ferriviariae urbis meae patriae, sed de alia urbe aut alia terra. Exempli gratia in somnio sum Romae ibique video illam domum et recordor me eandem iam vidisse Bernae. Talem rem memoriter tentam si somnio, contentus esse soleo; illam domum si denuo video in circumiectis aliis, non magis miror quam si forte in circumiectis alienis revideo amicum veterem. Revertor, ad domum redeo, per scalas ascendo. Volo intrare. Ansam ostii deprimo.
Si illam domum somnio a me spectari in regione rurali, somnium est diuturnius aut postea a me melius memoria tenetur. Autocineto vehor. Domum illam cum viderim a dextris, pergo vehi, primo ea tantum causa perturbatus, quod domus, quae evidenter idonea est ad viam urbanam, stat in agro aperto. Deinde in mentem mihi venit me illam iam vidisse, quo iterum perturbor. Si recordor, quo loco iam in illam inciderim, autocineto verso revehor. In somnio meo via semper est vacua, ut possim autocinetum vertere canthis quiritantibus et revehi magna cum velocitate. Cum timeam, ne nimis sero veniam, celerius vehor. Tum video illam. Quae circumdata est agris, in quibus coluntur napi, frumentum, vites si in Palatinatu, lavandulae, in Provincia Francogallica si versor. Regio autem est prorsus plana, nisi insunt quidam colles minores. Desunt arbores. Dies est lucidissimus, sol splendet, aer tremit, via fervore fulget. Munimento efficitur, ut haec domus appareat desecta parumque sufficiens. Quod munimentum potest spectare ad quamlibet domum. Haec domus non est obscurior quam illa in Via Stationis ferriviariae sita. At fenestrae tanto pulvere sunt obtectae, ut per easdem nihil conspiciatur in conclavibus situm, ne cortinae quidem. Quae domus est caeca.
Sisto autocinetum in margine viae, quam transgressus adeo introitum. Neminem video, nihil audio, ne motrum quidem remotum, ventum, avem. Mundus est mortuus. Ascendo per gradus ansamque ostii deprimo.
At ostium non aperio. Experrectus nihil scio nisi me ansam comprehensam depressisse. Deinde recordor totum somnium necnon me idem antea iam somniasse.
Interpretamenta verborum Theodisca et Anglica:
*autocinetum,-i n. = Auto; car
canthus,-i m. = Reifen; tyre
*commodatura,-ae f. = Verleih; distributing/ lending shop, house, firm
*computatrum,-i n. = Computer
cortina,-ae f. = Vorhang; curtain
diaeta,ae f. = Apartment
epimedium,-ii n. = Geländer; banister
epistylium,-ii n. = Architrav; architrave, epistyle
epitonium aquaticum = Wasserhahn; water tap, - faucet
+lavandula,-ae f. = Lavendel; lavender
maenianum,-i n. = Balkon; balcony
*motrum,-i n. = Motor; engine
munimentum,-i n. (domus) = Brandmauer; fire wall, common (gable) wall
napus (oleifer),-i m. Raps; rape, colza
opere arenato obtectus,-a,-um verputzt; plastered
Palatinatus,-us m. = Pfalz
podium,-ii n. = Erker; oriel
Provincia Francogallica = Provence
*scopocaseta,-ae f.Videokassette = +caseta *magnetoscopica
(*magnetoscopium,-ii n. Videorecorder; DVD (= Digital Video Disc) = *scopodiscus,-i m.).
scalare,-is n. = Treppenhaus; staircase
*scopocasetarum *commodatura = Videoverleih
= Videothek (= *scopotheca,-ae f.)
statio *ferriviaria = Bahnhof; railway station
suggrundium,-ii n. = Dachstock; roof framework, timbering
tapete cursorium = Läufer; (stair) carpet
(Tertia pars sequetur !)
|