Annus
2 0 0 4

Capitulum septimum decimum

PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.

Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.

CAPITULUM SEPTIMUM DECIMUM

Postridie Hanna defuit. Vêni horâ solitâ et tintinnavi. Per ianuam vidi omnia talia esse qualia fuerant, et audivi horologium ticcîre. .

Denuo consedi in gradibus scalarum. Primis mensibus, quamvis non iam conatus essem eandem comitari aut mecum abducere, semper sciveram, quibus in transviis Hanna laboraret. Aliquando hŏc non iam ex Hannâ quaesiveram, non iam cupiveram hŏc scire. Nunc demum animadverti me hanc rem non iam curare.

Ex cellâ telephonicâ iuxta platêam Villelmi sitâ telephonavi cum societate transviae ferriviaeque montanae, aliquoties conexus audivi Hannam Schmitz non venisse laboratum. Redii in Viam Stationis Ferriviariae, in officinâ scriniariâ interrogavi, quis esset possessor domûs, accepi nomen inscriptionemque cursualem Kirchhemiensem. Illuc vectus sum.

„Dominan’ Schmitz? Quae hodie mânê sedem mutavit."

„At restant eius supellectiles!"

„Quae non sunt Dominae Schmitz."

„Ex quo tempore ea ibi habitavit?"

„Quid hoc ad te?" Mulier, quae mecum collocutus erat per ianuae fenestram, eandem clausit.

In aedificio administrativo societatis transviae ferriviaeque montanae cum essem, interrogando invêni sectionem personalem. Vir officialis, cuius erat administrare munus Hannae, comiter atque sollicitê mecum collocutus est.

„Illa hodie bene mane nobiscum telephonans, in tempore, ut adhuc inveniremus aliquem in illius locum supponendum, dixit se non iam venturam esse. Omnino numquam." Vir caput quassit. „Quattuordecim diebus ante illa hôc locô cum sederet, ego illi proposueram, ut apud nos fieret auriga transviae. At nunc illa totum munus abiecit."

Nonnullis diebus post demum in mentem mihi incidit ire ad officium registrationis. Hanna ibi nuntiaverat se Hammaburgum abituram esse, novâ inscriptione cursuali non indicatâ.

Ego per complures dies nauseavi. Studui impedire, ne hŏc animadverterent parentes sorores fraterque. Cum cenarem, aliquantum colloquii particeps eram et comedebam et vomiturus assequebar sellam familiaricam. Scholam natabulumque frequentabam. Tempora postmeridiana solebam degere in aliquo loco natabuli recondito, ubi a nemine quaererer. Corpus meum Hannam desiderabat. At desiderio corporali peior erat quaedam culpae conscientia. Mene, cum illa staret coram me, cur non statim prosiluisse et ad illam cucurrisse! Eo, quod hŏc non feceram, nunc mihi in mentem vênit, mensibus proximis praeteritis quantâ socordiâ fuissem, quâ Hannam infitiarer et proderem. Hannam abiisse, ut me puniret.

Interdum ipse conabar mihi persuadere ut crederem illam mulierem in natabulo visam non fuisse Hannam. Mene quid pro certo habere illam mulierem fuisse Hannam quamvis vultu non recte cognito? Nonne, si Hanna fuisset, futurum fuisse, ut eius faciem cognoscerem? Ideo nonne me certo scire illam non fuisse Hannam?

At certo scivi illam mulierem fuisse Hannam. Quam ibi stetisse et spectavisse – et numquam esse reventuram.

 

Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica

officium *registrâtiônis - orig. Einwohnermeldeamt; Angl. registration office; Fr. bureau des déclarations de résidence; Ital. ufficio anagrafe. *registrâtiô,-ônis f. René Hoven, Lexique de la Prose Latine de la Renaissance, Leiden (E.J.Brill) 1994, p.307.

sectiô persônâlis – orig. Personalabteilung; Angl. personal department/division, staff department.

societâs trânsviae ferriviaeque montânae orig.Straßen-und Bergbahngesellschaft.

têlephônicê alqm. cônectere - orig. weiterverbinden; Angl. to put a p. through to/Am. with; Fr. mettre en communication avec q.; Ital. mettere in communicazione; Hisp. ponér en comunicación;

*ticcîre,-iô,-îvî,-îtum orig. ticken, Angl. to tick; Fr. faire tic-tac; Ital. fare tic tac; Hisp. hacer tic tac; neogr. τμκ-τάκ. Neologismus mihi videtur necessarius esse. Scilicet talem sonum horologiorum modernorum antiquitus non exstitisse. Capitulo sexto ineunte idem verbum theodiscum Latinκ reddidi verbis quae sunt ‘submissê sonare’; sed apparet eandem verborum circuitionem parum accuratam esse. Usque nunc cum in neolatinis litteris nullum verbum invenerim, quo appellarem hunc sonum, propono novum verbum fingendum.

In linguis modernis hic sonus horologiorum solet appellari onomatopoeticê. Multa verba temporalia Latina onomatopoetica, quae (exceptis verbis tinniendi et muttiendi) significant sonos a bestiis editos, sequuntur coniugationem quartam: cfr cucurrîre, fêlîre, friguttîre, gannîre, miccîre, mintrîre, mugîre, muttîre, nictîre(v.Ernout-Meillet s.v.), rugîre, tetrinnîre, tinnîre, vagîre. Consonantes duplices (,-nn, -tt, -cc-) saepe efficiuntur onomatopoesi.

tintinnô,-âvî,-âtum,-âtum orig. klingeln. i.q. uti tintinnabulo. NAEV.com.114. NIGID.ap.NON.40,16.

(Pars duodevicesima sequetur!)


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae