Capitulum quintum decimum
PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.
Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.
CAPITULUM QUINTUM DECIMUM
Deinde coepi Hannam prodere. Ne sentias me secreta prodidisse aut Hannam exposuisse aliorum contemptui. Nihil patefeci reticendum. At reticui patefaciendum. Non confessus sum aliis me esse Hannae amatum. Scio quidem amorem infitiari esse genus prodendi non notabile. Extrinsecus non potest cognosci, utrum aliquis amorem infitietur an reticeat, ut hominem amatum respiciat tuteturque a rebus molestis atque odiosis. At is, qui infitiatur, bene hoc scit. Nec infitiando amor minus destruitur quam prodendi generibus notabilibus.
Non iam scio, quo tempore primo Hannam infitiatus sim. E sodalitatibus temporis postmeridiani, quod terebamus in natabulo, exortae sunt amicitiae. Praeter condiscipulum in schola iuxta me sedentem, quem iam noveram ex classe praeteritâ, in novâ classe perquam dilexi Holgerum Schlüter, cui similiter ac mihi placebant historia et litteratura, ut celeriter familiaritatem conflaremus. Mox Sophia quoque familiaris mihi facta est, quae cum haud procul a me habitaret, una mecum ad natabulum ire solebat. Primo putavi amicos mihi minus familiares esse, quam ut iisdem narrarem de Hanna. Deinde non inveni aptam occasionem, aptam horam, aptum verbum. Denique tempus fuit serius, quam ut narrarem de Hanna, eandemque cum ceteris secretis iuventutis ostendere. Putavi, si tam sero de ea narrarem, fore, ut aliis falso viderer tam diu tacuisse, quia amor meus non esset probus et ego conscientiâ morderer. At quocumque mendacio mihi blandiebar - scivi Hannam a me prodi, cum simularem me amicis omnia patefacere quae ad vitam meam valerent, sed tacerem de Hanna.
Haec res haud melior facta est eo quod amici animadvertebant me sibi non esse prorsus intectum. Aliquo vespere Sophia egoque domum vehentes fragoribus caeli oppressi in Campo Neohemiensi, ubi illo tempore nondum aedificia universitaria, sed campi hortique siti erant, nos stetimus sub suggrundâ alicuius trichilae hortariae. Tonabat atque fulgurabat, ventus saeviebat, guttae imbrium decidebant densae et ponderosae. Simul subito temperatura quinque fere gradibus deminuta est. Cum frigeremus, bracchium Sophiae circumposui.
"Heus tu?"
"Quid ais?"
"Heus tu diu aegrotasti, ictero laborasti. Estne haec causa, cur doleas? Timesne, ne numquam recte reconvalescas? Medicine aliquid dixerunt? Estne cottidie tibi nosocomîum ineundum, ut tibi fiant transfusiones vel infusiones?"
Eheu Hannam pro morbo haberi. Cuius rei me puduit. At eo minus licuit de Hanna loqui. "Nequaquam, Sophia. Non iam aegrotus sum. Valores mei iecorales non sunt abnormes et post annum mihi licebit alcohol bibere, sed nolo. Ea res, quae mihi..."
Nolui ibi, ubi agebatur de Hanna, dicere 'Ea res quae mihi molesta est'. "Est alia res causae, cur serius veniam aut maturius abeam."
"Nonne vis de hac re loqui an vis, sed nescis quomodo?"
Utrum nollem loqui de hac re an vellem, sed nescirem, quomodo? Ipse nescivi hoc dicere. At cum ibi stabamus, fulgura videntes, tonitruum crepitûs, imbrium fragores audientes communiterque frigentes, mihi succurrit a me de Hanna narrandum esse Sophiae, ipsi Sophiae. "Fortasse alio tempore de hac re loqui potero."
At numquam factum est, ut de Hanna loquerer. ..
Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica
*álcohol,-ôlis n. vox Arabicae originis. In opere Hermanni Boerhaave, quod inscribitur „Elementa chemiae" hoc verbum semper adhibetur ut verbum tertiae declinationis neutrale. Sed postea chemistae et pharmacopoei solent huic verbo adscribere genus masculinum (cfr illa quae olim scripsi in Voce Latina: VL 54/1978, p.395-410: Duo verba problematica: ‚alcohol' et ‚gas').
cámpus *Neohêmiênsis - orig. Neuenheimer Feld. Est regio Heidelbergensis, ubi nunc est campus Universitatis studiorum Heidelbergensis.
suggrúnda,-ae f. orig. Vordach. pars tecti marginalis deorsum prolongata; is qui stat sub suggrundâ non solet pluviâ umidari.
tríchila,-ae f. hortâria orig. Gartenhaus. Alia vox Germanica (pulchre sonans) est ‚Laube'.
*valôrês iecorâlês orig. Leberwerte. t.t. medicinalis. Sunt numeri mensurationibus inventi, qui spectant ad functiones iecoris physicas et chemicas. Legimus in fabulae capitulo primo praelectorem ictero i.e. morbo iecorali, laborasse.
(Pars sexta decima sequetur!)
|