Annus
2 0 0 4

PRAELECTOR (XII)

PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.

Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.

CAPITULUM TERTIUM DECIMUM

Initium novi anni scholaris semper mihi videbatur esse quaedam caesura. Cum e classe secundâ inferiore vêni in superiorem, condicio mea valde vehementerque mutata est. Classis enim mea dissoluta et distributa est in tres classes parallelas. Quia complures discipuli non id assecuti erant, ut transgrederentur limen inter secundam classem inferiorem et superiorem positum, quattuor classes minores redactae sunt ad tres maiores.

Gymnasium, quod frequentavi, diu pueros tantum receperat. Deinde puellae quoque receptae sunt, sed quia fuerunt primo pauciores, quam ut aequaliter distribuerentur in classes parallelas, uni tantum, postea duabus tribusve, classibus attributae sunt, usque dum efficerent classium singularum tertiam partem. Sed inter mei anni scholaris coaequales non fuerunt tot puellae, ut classi meae quoque aliquot attribuerentur; itaque nulla classis ex ceteris, sed nostra est dissoluta et distributa.

De hac re novo demum anno scholari ineunte certiores facti sumus. Rector, cum nos iussisset venire in aliquod conclave classiarium, dixit nos esse distributos et quomodo distributi essemus. Equidem una cum sex condiscipulis per andrones vacuos ii in novum conclave classiarium. Deinde sedes reliquae nobis addictae sunt, mihi sedes quaedam in ordine secundo sita. Fuerunt quidem sedes singulae, sed in tribus seriebus binae inter se erant iuxtapositae. Ego sêdi in serie mediâ. A sinistris sedit veteris classis condiscipulus, Rudolfus Bergen, lusor scacarius atque alsulegiarius, ponderosus, tranquillus, fidelis firmusque, qui in classe vetere mihi fuerat fere alienus, sed nunc mox factus est bonus amicus. A dextris ultra andronem sederunt puellae.

Condiscipula mihi propinqua fuit Sophia. Quae capillis fuscis erat, fuscis oculis, eius cutis sole aestivo erat suffuscata, brachia nuda pilis aureis obsita. Cum consedissem, haec puella mihi circumspicienti arrisit.

Ego autem renidui. Iucunde me habui, gavisus sum de novo initio in novâ classe faciendo et de puellis cognoscendis. Condiscipulos quidem in inferiore classe secundâ animadverteram, sive puellae in eorum classe fuerant sive non, easdem timere ideoque evitare aut coram iisdem in vanum gloriari aut easdem venerari vanâ cum devotione. At ego mulieres cum novissem, allocutus sum aequo animo et more sociali. Quod puellis placuit. Scivi me in novâ classe cum iisdem bene acturum esse itaque etiam pueris fore gratum.

Nonne omnibus hoc accidit? Ego, cum iuvenis essem, semper fui aut nimis certus aut nimis incertus. Aut mihi visus sum prorsus inhabilis, inspeciosus, inutilis aut opinatus sum me esse ex omni parte perfectum et necessarium esse, ut mihi omnia optime succederent. Si animus meus erat certus, superabam summas difficultates. At si quae res vel minima mihi haud bene successerat, statim mihi persuasum erat me esse inutilem. Certus animus numquam mihi redditus est bono successu; nam quidcumque mihi bene successit, semper flebiliter inferius fuit opere et laude a me speratis atque desideratis. Utrum dolerem propter flebilem hanc mei inferioritatem an bonus aliqui successus tamen mihi faceret spiritûs, pendebat ex eo, quomodo me haberem. Cum Hannâ bene me habui per multas septimanas – quamvis rixaremur, quamvis illa me iterum iterumque repelleret egoque me iterum iterumque demitterem. Itaque aestas in novâ classe degenda bene incohata est.

Video conclave classiarium ante me situm: in fronte, a dextris, ianuam, ad parietem dextrum regulam ligneam, cui affixus erat uncus vestiarius, a sinistris video unam fenestram iuxta alteram, per quas prospiciebamus ad Montem Sanctorum et, si in pausis stabamus ante fenestras, deorsum ad viam stratam, ad fluvium et ad prata in alterâ ripâ sita, in fronte video tabulam, sustentaculum, ex quo suspendebantur chartae geographicae et tabulae ostensivae, video pulpitum sellamque magistri in podio pedalis altitudinis positas. Parietes autem infra capitum altitudinem flavo, supra albo pigmento erant óbliti, de lacunari pendebant duae lampades sphaericae coloris lactei. Hic oecus nihil continebat supervacaneum, nullas imagines, nullas plantas, nullam sedem singularem supervacaneam, nullum armarium, cui inerant libri fasciculive negligenter relicti aut creta versicolor. Si circumspiciebamus, per fenestram aut furtim ad discipulam discipulumve propinquissimum oculos conicere solebamus. Sophia cum se a me aspectari animadvertisset, ad me versa mihi arridebat.

Bergi, ‚Sophia’ nomen Graecum quod est, non est causae, cur in institutione Graecâ studeas pernoscendae condiscipulae. Converte hunc textum!"

Convertimus Odyssêam. Quam perlegeram theodiscê redditam et amabam nec desii amare usque nunc. Alioquin a magistro convertere iussus brevissimo spatio temporis solebam verba comprehendere, ut inciperem convertere. At nunc postquam magister me propter Sophiam cavillatus est et classis risit, ego balbutivi aliâ de causâ. Nausicaa enim, aspectu immortalibus similis, virginea, bracchiis candidis – incertus eram, quamnam mulierem eandem esse animo fingerem – Hannam an Sophiam? Unam autem earum Nausicaam esse pro certo habui.

 

Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica

+alsûlegiârius (sc. lûsor) = Hockeyspieler; hockey player

*inferiôritâs,-âtis f. (v.René Hoven (1994), Lexique de la prose Latine de la Renaissance, Leiden/New York/Köln, E.J.Brill, p.183, s.v.: VALLA I,677,23 et 26).

Môns Sânctôrum = Heiligenberg, mons prope Heidelbergam (= Heidelberg) urbem situs. Heidelberga autem ad Nicrum (Nicer, Nicrî m. = Neckar) fluvium sita Almâ suâ Matre pervetustâ in magnam claritudinem pervênit. Ceterum nomen huius montis est verum etymon, e quo derivatum est nomen urbis ipsius; quod spectare ad bacas, quae appellentur Heidelbeeren (+myrtilli sive vaccinia), falso credunt nonnulli peregrinatores sireni aequisonantiae temere confisi (cfr nomen Heidelbergae humanisticum secundum hanc etymologiam popularem fictum: *Myrtillêtum,-i n.).

+scacârius (sc. lûsor) = Schachspieler; chess player

tăbula *ostęnsîva Schaubild/-tafel;diagram, information chart

(Pars quarta decima sequetur!)


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae