Annus
2 0 0 4

PRAELECTOR (XII)

PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.

Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.

CAPITULUM DUODECIMUM

Cum non memoriter teneam mendacia, quae parentibus meis narravi, ut iter cum Hanna faciendum occultarem, recordor pretium, quod mihi solvendum erat, ut mihi liceret ultima feriarum septimana solus domi remanere. Non iam scio, quo parentes mei iter fecerint una cum sorore maiore natu et fratre meo. Difficultas autem quaedam exorta erat propter sororem meam natu minorem. Eam enim sororem apud familiam amicae habitaturam esse parentes mei voluerunt. At soror, si ego domi manerem, se ipsam quoque domi manere velle dixit. Hoc autem displicuit parentibus meis. Ergo me apud familiam alicuius amici habitaturum esse voluerunt.

Hanc rem recordatus miror, quod parentes permiserunt, ut ego quindecim annos natus per integram septimanam manerem domi solus. Num animadverterant, quam bene nunc agerem arbitrio meo proprio (melius egi ex quo Hannam agnoveram)? An postquam acceperunt me, quamquam per menses aegrotaveram, classem superavisse, inde concluserant me esse maiore sensu responsabilitatis dignioremque esse fiducia quam ipsi opinati essent? Nec recordor a me parentibus rationem fuisse reddendam propter multas horas, quas illo tempore degi cum Hanna. Parentes videntur mihi credidisse me, postquam reconvaluissem, multum temporis velle convivere cum amicis, una discere unaque transigere horas subsicivas. Praeterea parentes, quibus est agmen quattuor liberorum, non possunt semper simul omnes curare, sed necesse est iidem animum maxime attendant ad eum filium eamve filiam, qua sibi parentur difficultates extraordinariae. Equidem sat diu paraveram difficultates; allevatae sunt parentium sollicitudines, quod reconvalueram et proximam classem assecutus eram.

Soror minor a me interrogata, quid postularet, ut habitaret apud amicam suam, quamvis ego manerem domi, postulavit bracas Genuenses (quas nos illo tempore vocabamus ‘Genuenses caeruleas’ vel ‘bracas clavulatas’) et thoracem vellutinum. Hoc intellexi. Bracae Genuenses illo tempore adhuc habebantur pro re decora ac extraordinaria; iisdem etiam adulescentes liberari sibi videbantur a synthesibus cantheriatis vestibusque istis, quae decoratae erant florum magnorum lineamentis. Ut mihi vestimenta avunculi gerendo erant deterenda, sic sorori meae minori deterenda erant vestimenta sororis maioris. Sed pecunia mihi defuit.

"Ergo furare vestimenta!" sororcula dixit vultu aequo.

Equidem stupui animadvertens quam facile hoc fieret. Varias bracas Genuenses induendo expertus sum, diaetam cum iniissem vestes mutandi, mecum abstuli etiam duas bracas, quae erant sororculae magnitudine, easque bracis syntheseos latis suppositas ventrique appressas e taberna extuli. Thoracem autem vellutinum furatus sum in Aula Venalicia. Aliquo die sororcula egoque in compartimento vestiario ab una ad alteram mensam ambulabamus, usque dum inveniremus aptam mensam aptumque thoracem vellutinum. Postridie ego animo firmo properavi per compartimentum, thoracem apprehensum sub iaccam syntheseos abdidi, sine mora ii foras. Postridie pro Hanna furatus sum vestem nocturnam sericeam, a detectore Aulae Venaliciae deprehensus tam rapide fuga salutem petivi, ut aegre effugerem. Postea Aulam Venaliciam per annos non iam intravi.

Inde ex illis noctibus communibus itineris nostri omni nocte desideravi Hannam sentire iuxta me cubantem, Hannaeque me insinuare, ventrem meum apponere Hannae clunibus, pectus meum Hannae mammis, nocte experrectus Hannam bracchio quaeritare, invenire, crus meum superponere Hannae cruribus, faciem apprimere Hannae umeris. Per unam septimanam solum domi versari, hoc esse septem noctes concumbere cum Hanna.

Aliquo vespere Hannam invitavi eique cenam paravi. Me cenam coctam perficiente haec mulier stabat in coquina. Me cibos mensae imponente Hanna stabat in apertis foribus valvatis mediano et cenaculo interpositis. Eadem sedebat ad mensam rotundam, ubi alioquin sedebat pater meus. Hanna circumspectabat.

Eadem oculis suis omnia attingebat, supellectiles Biedermeierianas, clavicymbalum alatum, vetus horologium stativum, picturas, pluteos libris completos, vasa instrumentaque escaria mensae imposita. Cum Hannam solam reliquissem, ut pararem mensam secundam, rediens eam non inveni ad mensam sedentem. Hanna ab uno conclavi ad alteram itaverat, nunc stabat in zotheca patris mei. Ego submisse posti ianuae annixus Hannam aspectabam. Quae pluteos librorum, quibus parietes erant obtecti, oculis perlustrabat, quasi textum legeret. Deinde iit ad quendam pluteum, manus dextrae digito indice dorsa librorum lente praeterlapsa iit ad pluteum proximum, digito praeterlabi perrexit, ab uno dorso libri ad alterum, et per totum conclave transgressa est. Apud fenestram constitit, inspexit tenebras et imagines pluteorum suique ipsius repercussas.

Haec est una ex Hannae imaginibus, quae mihi relictae sunt. Quas conditas in album quoddam visificum animi mei possum proicere, eoque proiectas aspectare, non mutatas, non detritas. Interdum diu non cogito de illis imaginibus. At cum evanuerint, semper in mentem mihi reveniunt et deinde fieri potest, ut easdem compluries in album visificum proiciam atque aspectem. Una in imagine video Hannam tibialia induentem. In altera eandem video ante pyelum stantem manibusque dilatis pannum spongium tenentem. In alia Hannam video birotantem, cum gunna fluitat vento perflata. Etiam memoriter teneo imaginem, in qua Hannam video in zotheca patris mei stantem. Ibidem Hanna veste induta, quae est virgis caeruleis albisque instructa, qualis illo tempore vocabatur vestis pelusiae camisiatae. Hac veste induta Hanna est aspectus iuvenilis. Quae digito dorsa librorum praeterlapsa per fenestram prospexit. Nunc se vertit ad me, tam cito, ut gunna brevi momento temporis circa crura oscilletur, priusquam pendet laevigata. Oculi Hannae sunt fatigati.

"Suntne hi libri a patre tuo tantummodo lecti an etiam ab eo ipso scripti?"

Scivi patrem de Kant et de Hegel scripsisse libros, quos ambos quaesitos inveni Hannaeque monstravi.

"Paululum praelegas mihi ex iis libris. Nonne vis, puerule?"

"Ego…" Nolui praelegere, sed nolui quoque optatum Hannae recusare. Itaque librum Kantianum a patre scriptum sumpsi et ex eo textum Hannae praelegi de analytica et dialectica, quem neque illa neque ego intelleximus. "Sufficitne hoc?"

Hanna me aspectavit, quasi ipsa omnia intellexisset aut non multum valeret utrum talia verba intellegerentur necne. "Tun’ quoque aliquando scribes tales libros?"

Caput concussi.

"Scribesne alios libros?"

"Nescio."

Illa capite annuit. Deinde mensa secunda comesa iimus ad Hannae habitaculum. Cupiveram equidem cum illa concumbere in lecto meo, sed illa hoc noluit. Quae sibi ipsa visa est parentium domum more invasoris inquietare. Quod non dixit verbis, sed modo, quo stetit in coquina aut in apertis foribus valvatis, quo itavit ab uno conclavi ad alterum, quo libros patris est praetergressa, quo mecum cenans consedit.

Donavi Hannae sericeam illam camisiam nocturnam. Quae camisia erat talaris, colore melongenae, tenuibus sustentaculis, umeros bracchiaque non obtegebat. Haec camisia fulgebat et nitebat. Hanna autem gaudens ridebat renidebatque. Ea in corpus suum despexit, se vertit, per nonnullos gradus saltavit, se ipsam in speculo vidit, breviter imaginem sui ipsius conspicata perrexit saltare.

Haec quoque est imago Hannae, quae mihi relicta est.

Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica

Aula Venalicia orig. Kaufhof

bracae *clavulatae orig. Nietenhosen

bracae Genuenses orig./Angl. Jeans

*clavicymbalum alatum orig. Flügel; (grand) piano

*compartimentum (sc. tabernae) orig. Abteilung;

Genuenses caeruleae orig./Angl. Blue Jeans

fores valvatae orig. Flügeltür; double door, folding door(s)

gunna,-ae f. orig. Rock; skirt

(vestiâria) synthesis cantheriata = orig. Fischgrätanzug (quod verbatim significat ‘synthesis vestiaria spinarum piscinarum). Quod verbum originaliter theodiscum Francogallice dicitur „le complet veston à petits chevrons". „chevron" Latine est: canthêrius,-ii m. (t.t. architecturae, VITR.4,2,5). Propono ut verbum fingatur secundum exemplum Francogallicum.

*melongena,-ae f. orig./Fr./Angl. Aubergine

pluteus (librorum) orig. (Buch)regal; Angl. shelf

synthesis vestiaria orig. Anzug; dress, suit

thorax *vellutinus orig. ‘Nicki’ (Samtpullover); velvet pullover.

(Pars tertia decima sequetur!)


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae