PRAELECTOR (XI)
PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.
Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.
CAPITULUM UNDECIMUM
Ne sentias Hannam et me post feriarum paschalium diem primam non iam fuisse felices. Numquam fuimus feliciores quam illis septimanis mensis Aprilis. Istaec prima rixa totaque nostra litigatio difficilis licet fuerit – omnia, quibus excitabantur solitae nostrae actiones communes praelegendi, lavacrum pluvium sumendi, amandi, una iacendi, nobis erant iucunda. Praeterea Hanna eo, quod mihi obiecerat me simulasse se mihi ignotam esse, se ipsam obligaverat. Nam quandocumque ego una cum ea in publicum volebam prodire, Hannae non iam licebat recusare causis generalibus. ‘Ergo illo tempore revera noluisti spectari mecum’ – hoc vituperium Hanna noluit audire. Itaque septimana post festum paschae iter fecimus birotarium, per quattuor dies birotavimus per vicos Wimpfen et Amorbach et Miltenberg.
Non iam scio, quid dixerim meis parentibus. Mene iter facturum esse cum amico Matthia? Cum grege aliquo? Mene visitaturum esse condiscipulum quondam mei? Verisimile est matrem meam fuisse sollicitam, ut semper, et patrem meum, ut semper, suasisse, ne mater sollicitaretur. Nonne modo me classem superavisse, quod me assequi posse neminem credidisset?
Cum aegrotarem, nullam pecuniam erogaveram. Sed scivi pecuniam mihi parcendo relictam non suffecturam esse, si solverem etiam pro Hanna. Itaque pittacia epistularia a me collecta in taberna pittaciorum prope ecclesiam Spiritus Sancti sitam obtuli vendenda. Haec taberna erat unica, in cuius ianua tabernarius scida annuntiabat se emere pittacia epistularia collecta. Qui vir collectaneis meis perspectis sexaginta marcas mihi praebuit. Verbis extuli pittacium mei omnium pretiosissimum, pittacium Aegyptium aequaliter sectum pyramide instructum, quod in catalogo pretii esse quadringentarum marcarum indicatum erat. At tabernarius umeris concussis dixit, si pittacia mea tanti amarem, eadem ut retinerem oportere. Mene eadem vendere num mihi liceret? Parentes mei quid sentirent? Ego conatus sum de pretio cum illo agitare. Si pittacium pyramide instructum non esset pretiosum, me idem retenturum esse. Si ita, se nihil posse dare nisi triginta marcas. Ergo pittacium pyramide instructum num tamen esset pretiosum? In fine accepi septuaginta marcas. Putavi me deceptum esse, sed hoc non curavi.
Non solum ego ardebam cupidine itineris faciendi. Mirabar Hannam quoque nonnullis iam diebus antequam iter fuimus facturi inquietam esse. Quae mulier muginabatur, quaenam res secum essent auferendae, perisque sellaribus et sacciperio dorsuali a me comparatis nunc hanc nunc illam rem primo indebat deinde eximebat prorsus incerta, quamnam sumeret. Cum vellem Hannae in charta geographica monstrare, quodnam iter nos ut faceremus decreveram, illa hoc neque voluit audire neque videre. "Equidem nunc nimis excitata sum. Tu certe hoc bene facis, puerule."
Die lunae paschali profecti sumus. Sol splendebat nec desiit splendere per quadriduum. Mane tempestas fuit frigidula, postea aer incaluit; non factus est tam calidus, ut birotare molestum esset, sed satis calebat, ut sumeremus sportulam. Crederes silvas esse virides tapetes maculis scutulisque exornatos, quarum viriditas aut flaveret aut luceret aut colori lagoenarum haud esset absimilis aut in nigrum caeruleumve transiret. In planitie Rhenana iam florebant primae arbores pomiferae. In Silva Odiniana modo florescebant forsythiae.
Saepe fieri poterat, ut nos unus iuxta alterum birotaremus. Tum unus alteri monstrabat, quid spectaremus: castrum, hamiotam, navem in fluvio vehentem, tentorium, parentes liberique more anatum in ripa unus post alium procedentes, amplissimum autocinetum Americanum tegimento aperto instructum. Si viam directionemve mutabamus, mihi erat praevehendum; illa nolebat curare viam directionemque. Alioquin, si commeatus nimis erat frequens, modo illa post me, modo ego post illam vehebamur. Hanna habuit birotam, quae erat radiis et calcabulo rotaque dentata obtectis, gerebatque vestem caeruleam, cuius gunna ampla vento commota fluitabat. Aliquanto demum post desii timere, ne gunna radiis rotaeque dentatae involveretur, quo fieret, ut Hanna depulsa incommodum pateretur. Deinde placuit mihi eam videre me praevehentem.
Quantum gavisus eram de noctibus. Animo finxeram fore, ut invicem amaremus, obdormisceremus, expergisceremur, iterum amaremus, iterum obdormisceremus, iterum expergisceremur, eqs, noctem de nocte. At prima tantum nocte semel experrectus sum. Hanna cum iaceret dorso mihi adverso, capite flexo eandem osculatus sum, me sibi ingesto bracchiis suis tenuit. "Mi puerule, mi puerule". Deinde obdormivi Hannae incumbens. Ceteras noctes perdormivimus, itinere, sole ventoque fatigatissimi. Mane invicem amavimus.
Hanna non solum ad me remisit vias directionesque eligendas. Ego quoque elegi deversoria, in quibus pernoctavimus, ego nomina nostri quasi matris filiique inscripsi scidulis nuntiis, ut Hannae nihil restaret nisi ut iisdem nomen subscriberet, ego in indice ciborum elegi cibos non solum mihi, sed etiam Hannae. Quae "placet" inquit "nihil curare".
Semel tantum rixati sumus, idque in vico Amorbach. Mature experrectus submisse vestes indueram, clam e conclavi erepseram. Nam volueram ientaculum illi afferre, volueramque videre, num invenirem tabernam florum apertam ibique emerem rosam Hannae donandam. In mensula nocturna posueram scidulam, cui haec verba erant inscripta: "Salva sis! Afferam ientaculum, mox revertar" – aut similia. Cum revenirem, illa stabat in conclavi, seminuda, ira tremens, facie pallida.
"Heu quid audes ultro abire!"
Cum ferculum, cui inerant ientaculum rosaque, deposuissem, Hannam volui complecti. "Hanna…"
"Ne tangas me." Hanna manu tenebat angustam zonam coriaceam, qua, cum gradu rediisset, semel cecidit faciem meam. Quo factum est, ut labio meo diffisso saperem sanguinem. Non dolui. At perterritus sum. Illa iterum lacertum excussit. Tamen non iterum me cecidit. Bracchio delapso, zona demissa Hanna lacrimas effudit. Quam numquam videram lacrimantem. Cuius vultus erat contortus. Hanna os oculosque raptim aperuerat, palpebrae eius post primas lacrimas effusas intumuerant, collum genaeque maculis rubris erant obsitae. Hanna crocitare vel gargarizare videbatur, sonos edebat, qui similes erant absono clamori, quem edere solebat, quando invicem amabamus. Eadem stabat meque aspectabat oculis lacrimosis.
Cupiebam Hannam complecti. Sed non poteram. Nescivi, quid facerem. In familia mea nemo ita lacrimabat. Neque ullus mei familiaris caedebat, non manu, nedum loro coriaceo. Nos solebamus rixari loquendo. At nunc quid dicerem?
Duobus gradibus me accessit, ad pectus meum se proripuit, pugnis me planxit, brachiis me firme complexa mihi adhaesit. Umeri Hannae palpitabant, Hanna fronte pectus meum plangebat. Deinde eadem alte gemens brachiis meis blande se insinuavit.
"Heus nonne ientemus?" Hanna complexum solvit. "Bone Deus, puerule, qualis es!" Umido manteli allato Hanna purgavit os meum mentumque. "Camisia sanguine est offusa." Camisiam mihi exuit, deinde bracas, tum se ipsam exuit, denique invicem amavimus.
"Quidnam factum est? Quare tam vehementer suscensuisti?" Nos una iacebamus, unus iuxta alterum, tam contenti et saturati, ut crederem nunc omnia explicari posse.
"Quid factumst, quid factumst – quam stulte tu semper interrogas. Tibi non licet ultro abire."
"At scidulam tibi…"
"Scidulamne?"
Consedi. Ibi, ubi scidulam deposueram in mensula nocturna, eadem non iam erat. Surrexi, quaesivi scidulam iuxta et sub mensula nocturna, sub lecto, in lecto. Non inveni. "Hoc non intellego. In scidula tibi scripseram me cibos ientaculi allaturum et mox rediturum."
"Verumne? Non video scidulam."
"Num mihi credis?"
"Libenter velim tibi credere. Sed scidulam non video."
Non iam rixati sumus. Num scidula vento repentino arrepta et ablata erat in locum ullum an nullum? Num omnia facta erant errore, animus Hannae ira incensus, labium meum discissum, facies Hannae vulnerata, mea inopia?
Quid facerem? Num pergerem quaerere scidulam, causam, qua Hanna suscensuerat, causam, qua ego nescivi, quid facerem diceremve? "Praelegas aliquid, puerule!" Illa mihi blande se insinuavit, sumpsi Eichendorffii fabulam "Grassatoris" ("Taugenichts") et perrexi ibi praelegere, ubi finiveram. "Grassator" facilis erat praelectu, facilior quam "Aemilia Galotti" et "Insidiae et amor" ("Kabale und Liebe"). Hanna, ut solebat, verba audivit animo attento et suspenso. Eadem amabat carmina fabulae interserta. Amabat vestes falsas, res confusas et intricatas et insidiosas, quibus vir fabulae praecipuus involutus est in Italia. At simul eundem virum vituperavit, quod erat grassator, quod nihil praestabat, nihil callebat neque ullam rem callere volebat. Hanna modo sic, modo aliter de Grassatore iudicabat horisque post quam praelegi me de hac fabula interrogavit. "Teloniarius" inquit "talis vir nonne est bona professione?"
Iterum tam fuse rettuli de rixa nostra, ut nunc velim etiam narrare de rebus felicibus, quae nobis acciderunt. Nobis rixantibus enim effectum erat, ut tamquam artiore vinculo inter nos coniunctiores essemus. Videram eam lacrimantem, Hanna etiam lacrimans propior mihi erat quam Hanna semper valens. Quae coepit mihi patefacere quandam animi sui lenitatem, quae mihi fuerat ignota. Hanna labium meum discissum, usque dum sanaretur, iterum iterumque aspectabat tenereque tangebat.
Novo more nos invicem amavimus. Diu me totum tradideram Hannae ducenti atque possidenti. At nunc ego quoque didici illam possidere. In itinere et itinere transacto nos non iam unus alterum possedimus.
Adhuc habeo carmen, quod illo tempore scripsi. Nullius est artis poeticae. Illo enim tempore helluabar carminibus Reineri Mariae Rilke et Godefridi Benn; nunc autem cognosco me studuisse, ut ambos simul imitarer. Sed etiam cognosco illo tempore Hanna et ego quam arte inter nos coniuncti essemus. Ecce illud carmen:
Si nos ipsos aperimus
tu te mihi egoque tibi me,
si demergimur
in me tu et ego in te,
si evanescimus
tu in me egoque in te.
Tum
sum ego ego
et es tu tu. |
Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica
*birota,-ae f. = Fahrrad; bicycle
*birotarius,-ii m. = auriga birotae, is, qui gubernat birotam.
*birotarius,-a,-um = ad birotam spectans/pertinens
*biroto,-are = Fahrrad fahren; to go by bicycle
*calcabulum,-i n. = Tretwerk (est pars birotae).
ferculum,-i n. = Tablett; tray
fluito,-are (e.g. de veste, velo vento permotis) = flattern; flutter
*forsythia,-ae f. = Forsythie; forsythia
frigidulus,-a,-um = frisch, kühl; cool, chilly
gunna,-ae f. = Rock; skirt
hamiota,-ae m. = Angler; angler
ientaculum,-i n. = Frühstück; breakfast
iento,-are = frühstücken; to have breakfast
mensula nocturna = Nachttisch; bedside table, nightstand
pera sellaris = Satteltasche (des Fahrrades); saddle-bag (of the bicycle)
pittacium epistulare = Briefmarke; (postage) stamp
radius,-ii m. = Speiche; spoke
rota dentata = Zahnrad; toothed wheel, cog-wheel, gear-wheel
sacciperium dorsuale = Rucksack; (loose) knapsack, rucksack
Silva *Odiniana = Odenwald (est tractus montium mediae altitudinis, qui situs est in Hassia (Hessen) australi, Franconia (Franken) inferiore, Badenia (Baden) Boreali. Verisimile est nomen huius tractus montium derivatum esse a nomine Odin, quo appellabatur deus Germanorum antiquorum. Mons quidam Silvae Odinianae nomine est aut +Melibocus aut Mons +Malscus (theodisce Malschen). Qui mons situs est iuxta viam montanam Hassiae australis. Altitudine 517m (quingentorum septendecim metrorum) conspicitur ipsis e locis planitiei Rhenanae (Rheinebene) remotissimis.
sportula,-ae f. (IUV.3,249) = Picknick
teloniarius,-ii m. = Zolleinnehmer
(Pars duodecima sequetur!)
Haec fabula offertur a Leone Latino:
|