Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 21 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
Die 27 Apr

Rochus (Rocky) Marciano, (1923–1969)

Die 27 Apr. 1956 Franciscus Rochus Marchegiano in conventu quodam diurnariis edocendis habito nuntiavit se veluti pugilem non iam certaturum. Is Kal. Sept. a. 1923 in urbe Brockton, quae prope Bostoniam sita est, ex humili pauperrimaque familia Italica ortum habuerat. Quem adulescentulum id ludi genus adlexerat, quod apud Americanos 'baseball' vocitatur, in quo tamen exercendo parum aptus esse ipse agnovit. Quodam die anni 1943, dum stipendia Cardiffae, Britannica in urbe, meret, rixâ milites Britannos inter et Americanos exortâ, commilitonem quendam uno pugno Rochus prostravit.

In Patriam reversus ac fame impulsus, palaestras obire pugilatorias coepit et certamina participare, quorum e non paucis, siquidem regulas athleticae disciplinae illius non observaverat, summotus est antequam certamen ipsum concluderetur. Carolus Goldman, celeberrimae tunc palaestrae cuiusdam Novoeboracensis moderator, olim dixisse fertur: "Neque robustiore est corpore Rochus neque staturâ procerâ; accedit quod crurum agilitate caret; at humilis est et operam navat indefessam et, quod plurimum, non manibus praeditus, sed clavis instructus videtur esse".

Recte quidem Carolus ille, qui intrepidos pugiles ictu oculi ab ignavis distinguere valebat. Nam ex anno 1948 Rochus, cuius nomen gentilicium nuntiator quidam in 'Marciano' mutaverat, adversarios magis magisque validiores in ea vicit pugilandi classe, quae 'maximi ponderis' nuncupatur. Pugilibus, qui ob corporum mensuras huic inseruntur classi, vis ac potentia immanis esse solet; atque si eorum certamina secundum regulas constitutas proeliantur, mirum non est quod pugilatum 'artem nobilem' plerique appellaverint. Nullo enim in alio athletarum certamine tanta animi corporisque contentio patefit, quantam in binis deprehendas pugilibus, qui, sonitu cymbali reddito initium uniuscuiusque congressionis indicante, e suggestu fugere nequeant et pugnare cogantur vitando adversarii pugnos, dum alterum quisque ferire contendat. Atque memoratu digna sunt Ciceronis haec: "Faciunt idem, cum exercentur, athletae, pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior" ('Tusc.', II, 23, 56). Si quis praeterea historiam omnium ludorum investigare voluerit, pugilatum antiquissimum esse haud dubie is intelleget, quoniam prima luctandi forma in eo est, ut alter alteri pugnos impingat.

Nihilominus inter duos pugiles, qui vel asperrime pugnaverint, raro eam rabiem invenias perdurantem, qua certamina alìus generis saepe inquinantur adeo, ut athletae odio, non certandi solum ac vincendi animo, incensi esse videantur. Cuius quidem rei documentum fuit Rochus ipse qui, etiamsi numquam nihilque intentatum reliquerit ut adversarios prosterneret ac pugnos iactaret paene mortiferos, tamen, certamine pugilatus confecto, non semel coram adversario se excusaverit: postquam pugilem Italum Americanum nomine Carmen Vingo, validum quidem adversarium, in sexta certaminis congressione pugnis violentissimis adeo verberaverat ut Vingo ad Rochi pedes sanguinolentus ac semianimus iaceret idcircoque in valetudinarium adduci necesse foret, hunc multos per dies paene moribundum Rochus saepe invisit, pecuniam ad ipsum curandum necessariam solvit atque adiuvit tam liberaliter, ut Carmen, qui demum convaluit sed quin pugilatum denuo exerceret stricte a medicis prohibitus est, omnibus aliis Rochi certaminibus semper gratulabundus adesset. Postea in 'Horto Quadrato Madisoniano' sive 'Madison Square Garden'- aedificio Novoeboracensi, quod pugilatus templum non immerito aetimabatur- Rochus victoriam reportavit ab Iosepho Louis, qui ex annis trigesimis usque ad quadragesimos praeteriti saeculi summus pugil fuerat et duodecim annos titulum ponderis maximi primarium servaverat. At nihil contra Rochum potuit Iosephus, quem ille certamine confecto adloquens in apodyterio ac lacrimans ferme haec dixit: "Te sicut huius artis exemplum imitandum ego adulescentulus sum admiratus!".

Alii pugiles perinsignes Rochum provocarunt spe fisi fore ut aliquando et ipse in suggestus tapete ita prosterneretur, ne in posterum umquam somniaret eam gloriam se adepturum, qua solum certator omnium pugilum princeps dignus sit. At illos fugiebat quo animo Rochus praeditus esset, utpote qui eo magis viribus polleret quo robustiores essent adversarii. Quos inter summi fuerunt Jerseus Iosephus Walcott et Ezzardus Charles. Vespere diei 23 Sept. 1952 cum Walcott certavit Rochus cui in prima illius proelii congressione accidit quod numquam antea passus erat, scilicet fulmineo ictu Iosephi attactus est atque in tapete cecidit. Usque ad tertiam decimam congressionem Iosephus, cui optima erat pugilandi ars atque crura tam agilia ut 'panthera' cognominaretur, certamen illud dominatus est; e contra anhelabat Rochus, dum e laevo supercilio graviter vulnerato copiosus fluit sanguis. Nihil huic pugili tunc restabat nisi ut, etsi sub pugnis celerrime a Iosepho iactatis, hunc adversarium vigilantissimum tandem ferociter appeteret: dum brevissmo temporis puncto Iosephus ad restes retrocedit, forsan quo melius pugnos terribiles suos iterum in Rochum iactet, hic adversarii faciem ictu dextero tam forti verberat, ut ille cadat seseque sublevare non queat. Frustra post octo menses reddita est Iosepho iterum certandi potestas, quoniam is prima in huius certaminis congressione prostratus est. Etiam cum Ezzardo bis anno 1954 proeliavit Rochus, qui bis victor evasit ex illo adversario, cui idem erat animus resistendo ferreus. In altero certamine nasus Rochi tam fortiter vulneratus est, ut circiter quadragintae suturae necessariae fuerint ne deturpatus maneret vultus. Ex illis interea nummatis pugilatus certaminibus pecunias ingentes fecerat Rochus, quibus divitiis non prodige, ut aliorum pugilum fuit mos, ille est usus, quoniam et veteris paupertatis haud oblitus et patrimonia cumulandi tam avidus fuit, ut nullius exhibitionis particeps esset, nisi antea sibi magna dollariorum copia a spectaculorum moderatoribus promitteretur. Alia huius viri cupido seu nimia libido fuerunt feminae, quas ille etsi uxoratus avebat adulescentulas nec umquam cum ipsarum eàdem bis iacere solebat. Post autem certamina supra memorata alius pugil idemque fortissimus, Archibaldum dico Moore, qui etsi titulo 'medii maximi ponderis' honestaretur, tamen Rochum, iam triumphali corona maximorum ponderum decoratum provocare non timuit. Die 21 Sept. 1955 in stadio Novoeboracensi 'Yankee' appellato habitum est illud certamen: Archibaldo, quamquam duos et quadraginta annos nato, tam ingens erat etiamtunc pugnorum vis, ut Rochus ter quaterve violentissime ictus sit atque miserrime conciderit. At statim se sublevavit et, veluti leo in furorem actus, crebriore ictuum grandine adversarium oneravit contuditque adeo, ut congressione nona Archibaldus cedere sit coactus.

Quinquaginta igitur abhinc annos Marciano nobilem pugilatus artem exercere desiit: gloriam, laudem, divitias sibi comparaverat, quas nullus alius pugil ne somniavit quidem. Sed homines nimis fortunatos quaedam deorum premit invidia, si Herodoto fides est praestanda. Nam pridie Kal. Sept. a. 1969 Rochus, qui cum familia urbem 'Fort Lauderdale', quae in Civitate Floridensi sita est, inhabitat, uxorem Barbaram ex urbe Chicago telephonice compellat dicens se noctu domum perventurum, quia cuiusdam exhibitionis antea particeps esse debeat; insequenti die suum ipsius annum quadragesimum sextum tota cum familia atque amicis celebraturum iri. Exhibitione confecta, hora sexta postmeridiana Rochus, Franciscus Farrell, Glennus Belz parvum aeroplanum ascendunt, quod a Glenno, volatus imperitiore, gubernatur. Turbida est caeli temperies: ut nubes vitarentur, aeroplanum nimis demisse volat; quare in quercetum cuiusdam agri Iowaensis adliditur. Nemo superstes. Rochum subsellio adnexum invenerunt, sicut decuit virum, qui in munere suo explendo numquam locum, quem sibi sors tribuisset, reliquerit. In undequinquaginta certaminibus ille pugnaverat, e quibus victor semper discessit. Adversarios ter et quadragies humi prostravit eorumque vim atque ictus adeo sustinere ac retundere valuit, ut iure meritoque 'Arx' appellaretur et sicut pugil invictus, quem mors una vicerit, hac nostra quoque aetate commemoretur.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: