|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
De Peregrino Artusi (1820-1911)
Linguam Italicam simplicem, claram, hilarem (non sine vocibus vernaculis, at semper correctam) usurpavit Artusi, qui, etsi studia universitaria non perfecit, litterarum tamen expers non erat. Quare omnia ciborum coquendorum praecepta (circiter septingenta), tam bene descripta sunt, ut ipsa salivam moveant et cupidos reddant lectores lectricesque gustandi ea fercula, quorum docte iucundeque facit Peregrinus mentionem. Hic liber, qui nonnullas in linguas Europaeas conversus est, apud Italos, etsi ad legendum parum procliviores, etiamnunc imprimi solet. Itaque Peregrinus Artusi: laudandus est saltem ab hominibus qui, inter multas vitae difficultates, aliquid levamenti in cibis gratis opiparisque mensis inesse non immerito putent. Scripsit Victorius Ciarrocchi |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||