DE INCENDIO IN ARGENTINA
NUNTII HEBDOMADIS (26.12 2004 - 01.01.2005)
DE CAEDE IMMANI CIRCA OCEANUM INDICUM
Vix crediderit quivis tam amplam atque immanem vastationem et mortem inferri umquam posse, ante terrae motum et singulariter altas undas, tsunamim (1) vocatas, qui die XXVI mensis Decembris omnia litora circa Oceanum Indicum verberaverunt.
Adhuc circiter LXXX milia mortuorum in Indonesia numerati sunt, XLIV milia in Sri Lanka insula, XIII in India, V milia in Thailandia; etiam in omnibus civitatibus Asiae et Africae, quarum oras alluit Oceanum Indicum, multi perierunt: plura centena milia hominum censet Ordo Nationum Unitarum tsunami interfecta esse, quamvis existimatio certa nemo umquam adepturus sit.
Superstites domo amotos quinque miliones aestimantur, tecto cibo aqua egentes, luem per pollutum potum vectam periclitantes.
Multa milia civium Europaeorum, qui ferias in terris longinquis paradiso terrestri aequatis habebant, vitam amiserunt simul cum egentissimis incolis; ii autem, qui ad colles confugerant, pauperum indigenum hospitio summa cum benevolentia accepti sunt: quod ditiores populos aliquid edocere potest.
Civitates Unitae Americae, postquam XXXV miliones dollarorum obtulerant, videlicet pars quinquagesima pecuniae uno die belli Iraquici causa consumptae, vehementer a moderatoribus civitatum ictarum reprehensi sunt, quam ob rem decies tantum quam prius polliciti sunt. Divites civitates, necnon ecclesiae et privati, pecuniam et opes tsunami affectis populis mittunt, ut poenas leniant et a peioribus calamitatibus, sicut morbis, infelices arceant. [hpiz]
DE CONSTITUTIONE EUROPAEA
Constitutio Europaea, si tandem a nationibus 25 approbaretur, erit certe, velis nolis, iter ad foederationem; primo Communitas pro Chalybide et Carbone fuit, dein Communitas Europaea, quae septem nationes in principio amplectebatur, postea duodecim, et iam 25 nationes intersunt, quae nunc Foederatio Supranationalis conformantur, et mox forsitan ad triginta; his diebus etiam Turcia, quae ab Europae cultu civili partim abest, Federationi interesse vult; itaque Communitas vel Unio, quamvis non aperte potestatem oeconomicam ostendat, tamen novum imperium Usae simile constituitur, quippe quod dollarium ab eurone iam superatur vel etiam ab eurone in commercio internationali mox substitueretur. Iam vero haec Constitutio Europaea ad eorum mentem, qui foederationem cupiebant, composita est, vel Francogallia et Germania, fere invitis aliis nationibus, quae ad Septemtrtionale Europae perimetrum pertinent, vel Britannia et Dania et Suecia et Norvegia, quae consociationem non amplam sed certam finitamque malunt. Non facile ab omnibus nationibus, quae sunt 25, Constitutio approbata erit; iam parva Lituania approbavit, quae Europaea fieri et Unionis Sovieticae oblivisci cupit; at Francogalli in annum 2005 et Britanni in annum 2006 comitia de hac re indixerunt; in Francogallia socialistae Constitutionem fovere iam confitentur, qua de causa si ibi demum reprobaretur, omnis res periret; in Britannia vero, ad perscrutationem, si hodie suffragia numerarentur, haec nova Charta Magna approbationem non obtineretur; Britanni enim libris suis non euronibus utuntur et "splendidam insulanitatem", qua olim fruebantur, servare malunt; si laboristae suffragiis reelecti sint, magnum opus in umeris habebunt ut plebiscitum pro Constitutione eveniat; iter ad Constitutionem Europaeam haud paucos annos adhuc pergendum est. [pkan]
DE INCENDIO IN ARGENTINA
CLXXVI homines in flammis perierunt in caupona nocturna (1) "Re Publica Cromagnon" vocata Boni Aeris, in urbe maxima Argentinae; ad hoc urbis rectores confirmaverunt circiter nongentos vulneribus affectos esse, postquam flammae suscitatae sunt, multa nocte Iovis diei: sex milia in caupona convenerant ut gregem musicorum "Errabundos" (Los Callejeros) audirent. Unde ortum incendium sit adhuc ignotum: testes nonnulli tamen rettulerunt machinam pyrotechnicam ad annum incipientem celebrandum incensam esse, flammas per tecta diffusas, cauponam fumo repletam omnesque simul ad portas exitum concucurrisse, ita permultos fumo suffucatos esse.
Moderator interiorum rerum Hannibal Fernandez plerasque ianuas clausas esse perseveravit, urbis autem rectorem id factum esse censet, ne quis gratis cauponam iniret: custodes igni extinguendo addicti portas omnes patefecerunt.
Adulescentes, qui in caupona nocturna convenerant, laborantibus et adiutoribus succurrerunt, dum corpora exanimata super pavimentum disponuntur. Et parentes liberos exquisitum celeriter pervenerunt. [hpiz]
IUSTSENKO PRAESIDENS UCRAINAE
Victor Iustsenko comitiis repetitis praesidenti Ucrainensium eligendo victorem discessit, 52% suffragiorum colligens. Aemulator eius, fautor angustium relationum cum Moscovia, Victor Ianukovyts, qui adhuc munere ministri primarii regiminis fungebatur, 44% suffragiorum sibi allicere potuit. Hi, paucis diebus postea, munus relicturum vitaque ex politica se egressurum nuntiavit.
Sicut antea, Iustsenko favent incolae partis occidentalis (cum urbe principali Leopoli) et mediae (cum urbe capitali terrae Kievia) Ucrainae; Ianukovyts tamen hi fautores sunt qui fines orientales meridionalesque terrae inhabitant, ubi urbes magnas industriales (Donetsk, Dnepropetrovsk) necnon portus praeclari (Sebastopolis, Odessa) inveniuntur.
Statim post victoriam Iustsenko dictator Turcmeniae Saparmurat Niazov, amicus Russiae et ipsius Ianukovyts, inopinate pretium petrolei volatili, quod Ucrainensibus venum dari solebat, magnopere crescendum nuntiavit. Dimidiam fere partem huius gasii Ucraina e Turcmenia ducit, impedimentum ergo oeconomiae regiminis novi haud parvum hoc pretii incrementum erit.
eph28
BREVES:
Cuba relationes diplomaticas cum octo terris Unionis Europaeae meliores reddere vult. Legati Britanniae, Francogalliae, Italiae, Germaniae, Portugaliae et Sueciae denuo ad cenas solemnitatesque omnes a regimine paratas invitabuntur, quod a mense Iulii anni 2003, cum moderatores Europaei regimen Fidelis Castro persecutionis partis adversae reum nuntiasset, solitum non erat. Invicem hi octo terrarum legati polliciti sint ne partibus adversis Cubani studentes ad sua caerimonia invitarentur.
Satis est multum amygdalae, alii, piscis, socolatae nigrae necnon vini nigri diaetae tuae addas, ne morbis circulationis sanguinis, sicut est infarctus et haemorrhagia, saepe afflicteris – docent studiosi Universitatis Roterodamiensis. Maximi momenti sit hic vinum (deinde amygdalae), quod tamen modice bibi debet, ne alias in morbos incidias.
Quadringentas, omnes scilicet quae habebantur, pilulas virilitatis, vulgo potius nomine Viagra notas, furati sunt sex fures qui cum manubalistis ignivomis pharmacopolium urbis Brasilianae Ianuarii Flumen (Rio de Janeiro) invaserunt. Insuper septem milia dollariorum Americanorum abstulerunt.
Cutis lycopersicarum adhiberi potest ad perulas faciendas, quibus perulis res variae parvae edendae (dulciola exempli gratia) et aliae in tabernis venum datae involvi possint – putant investigatores quibus munus est apud Institutum Chimiae Biomolecularis in vico Pozzuola ad Neapolim situm. Nunc enim ubi sucus lycopersicarum fabricatur, milia ibi tonnarum cutis huius holeris sicut sordes eiciuntur, quod Neapoliensibus prodigitas maxima esse videtur.
Iam tantum 64% civium Francogalliae se catholicos esse confitentur – nuntiant acta diurna "La Croix", Lutetiae Parisiorum edita. Ante viginti annos 81% Francogallorum se Sancti Petri sectatores esse confirmare solebant. 41,4% autem catholicorum hodiernorum huius terrae aut omnino aut semel maxime bisve per annum ecclesiam visitant.
Caupones Italiani apud tribunale supremum terrae querentur de lege nova qua fumificatio tabacci omnibus in locis publicis parietibus clausis prohibatur, exceptis conclavibus separatis, fumificatoribus tantum deditis. Permultae tamen cauponae parvulae, quae 90% omnium cauponarum huius terrae complectuntur, unum tantum conclave visitatoribus praebere possunt. Caupones Italiani detrimentum maximum sibi nova lege inlaturum timent, nam maxima pars potatoribus fumificare ad poculum amat.
Diaeta et motus – haec sunt duo medicamenta contra crassitudinem corporis bene omnibus nota. Nunc tamen studiosi Universitatis Chicagiensis tertium addiderunt: somnum. Monstratur enim ab iis est homines, qui varias ob causas non satis somni cottidie capere possint, multo celerius pinguitudine auctos esse. Econtra, nimis longe dormire – aliter quam adhuc credebatur – saepissime non nocet, sed quoque salubritati corporis quadamtenus prosit.
Vigiles publici Italiani sive carabinieri eripuerunt traheam, ex qua dona pueris distribuere voluit sanctus Nicolaus quidam urbis Lazzate. Causa prehensionis traheae fuit quod certificatione ut dicitur securitatis currus carebat. Duabus septimanibus antea alius sanctus Nicolaus eodem in oppido eandem ob causam iisdem a carabinieri tramine privatus est. Quibus rebus pueri Lazzatenses maxima voce reclamant.
|