Annus
2 0 0 5

Mulier in Birmania instituit lactare tigres NUNTII HEBDOMADIS (03.04 - 09.04.2005):

ROMANUS PRODI ET SILVIUS BERLUSCONI LUGUBRI COMITIO DE PRINCIPATU PARTIUM CERTANT.

Raro accidit, ut unum negotium universa negotia superet momento, ut una res distrahat totam civitatem ab studiis simul et ab stadiis; ut precones nihil de certamine politico defferant, et stationes radiophonicae sileant comitia, dum lectores exacervati raritate exemplarium contendunt alii cum aliis Acta diurna Vaticana emendi causa: sed recens Sancti Patri funus id fuit, quod adderet frenum comitiis aliisque rebus hac feria in Italia gerendis, -quum et Silvius Berlusconi et Romanus Prodi, qui in comitio conflicturi pro partibus erant, salutationes et caerimonias publicas in Urbe abrogarent, et multi cives abstinere se a comitio nuntiarentur, et vasta stadia vacua essent, plena delubra, plena Platea a Sancto Petro, per televisionem ministro ab internis Giuseppe Pisanu praedicante: "Certamina pedifolica supprimi posse, politica non posse". Neque enim dubium est quin Italicis populis pedifolium non solum studio, sed quasi religioni sit. Ob id ipsum, Comitatus Olympicus Italicus, per suum principem Giovanni Petrucci, rogans imperavit impetravitque, ut honori tribuendo defuncto Patri athletae spectatoresque vacarent. In principio dictum est, ne turbae fierent, postponendum esse certamen inter greges Latium et Livornum, sed postea institutum est, ne non solum is sed omnes etiam postponerentur ludi. Res publica et praefectura Urbis Romae extraordinarias habuerunt contiones, quibus contionibus de peregrinis ad funera pontificia accipiendis actum est. Numeratis autem suffragiis, partes optimae, quibus praeest Silvius Berlusconi, claram cladem acceperunt, quum II modo provincias ex XIII obtinuerint. Ut videtur, Grandis Hominis funus universas populi voluntates movit. cfp


DE PRAESIDE IRAQUIAE CREATO

Jalal Talabani, Curdus qui diu pugnavit pro libertate populi sui, creatus est a senatu, nullo adverso, praeses rei publicae Iraquiae; praesides vicarios ipse nominavit Shiitam Adel Abdul Mahdi et Sunnitam Ghazi Al Yawar; simul constitutum est consilium praesidis, quod rectorem supremum sequenti die Ibrahim al-Jafari Shiitis gratissimum designavit. Die autem dominico elegerant senatores praefectum senatus eiusque vicarios, postquam duos menses vivide actum est. Conventum senatus televisione spectavit in vinculis Saddam Hussein, ante duos annos dignitate praesidis spoliatus.
Jalal Talabani, primus praeses non Arabicus, vix electus contionem ante senatores habuit: se legem oblivionis rogaturum esse, ut Iraquici vi illecti, dimissis armis, aedificationi novae rei publicae intersint et sententiam suam maxima cum libertate aperiant, etiam si copiarum exterarum, quas occupantes appellent, recessionem postulent.
Quam recessionem repetens Saturni die convenit Bagdatum magna multitudo hominum Sunnitarum necnon Shiitarum illorum, qui parti ducis Muqtada al Sadr favent: iter fecerunt omnes ad forum Paradisi dictum, ubi ante duos annos deiecta est statua aënea dictatoris Saddam Hussein: "America tutior forsitan facta est - ait orator - sed in ceteris terris augentur pericula: cur arma reluctantum Iraquiae, non Israelis arma nuclearia aufertis? Cur cogitur Syriacum regimen ut copiae a Libano domum revocentur, Americanus aggressor Iraquiam non relinquit?"
Interea non desinunt insidiae in milites Civitatum Americae Unitarum; tamen tres diurnarios Dacoromanos, die XXVIII mensis Martii abreptos, constat liberatos esse, quamquam nuntius adhuc confirmatus non sit. - HP.


COMITIA BRITANNICA

Antonius Blair, Britannorum Primus Minister, quamquam annus supersit ut a magistratu suo ex lege abeat, in diem 5 mensis Maii comitia convocavit ut Parlamentum renovetur. Id possit Antonio Blair esse periculo, eo quod ex inquisitionibus publicis comperitur politicam pro Laboristarum partibus opinionem minutam esse. Tamen, si concives denuo Blair eligerent, id esset tertia gubernatio continua ab Laboristis suscepta; id nunquam antea visum est. In duobus comitiis anteactis, Antonius Blair fere adversario caruit; etenim, Pars Conservativa, primo a Margarita Tatcher, dein a Iohanne Major apte moderata, duce populari, qui esset maxime a civibus acceptus, in illis duobus comitiis caruit, et adhuc omnino caret. Inde victores Laboristas evenire possint et gubernationem sibi tertio adipiscere. Insuper, Laboristae iam ad sinistras partes non valde se adiungunt, sed in mediam politicae partem concursant et ea politica incepta vel consilia, quae antea Conservativi, nunc etiam Laboristae fovent.
Certum est Antonium Blair, ob Georgio Bush auxilium ad bellum Iraquiense pugnandum, popularitatem minutam vidisse; at certum etiam est Conservativos id bellum suffragiis fovisse; itaque se erigere videntur ii, qui contra bellum Iraquiense suffragiis in Parlamento agerunt: Demosocialistae a Michaele Kennedy conducti. At rebus oeconomicis prosperis forsitan Antonius Blair comitiis confirmetur. Comitia Britannica exspectatione non carent. - PK.


"MONA LISA" ABIT AD AULAM AMPLIOREM ET MAGIS HODIERNAM IN MUSEO A LOUVRE.

Risus perplexissimus mundi mutavit hodie caelum quum Lutetianum Museum a Louvre celeberrimam "Mona Lisa", ex Leonardo Vincio, in aulam renovatam et ampliorem transtulit. Nova saecularis tabulae sedes vocatur "Aula Civitatum", quae quattuor annis et 7.83 millonibus euronum per architectum Piruvianum Lorenzo Piqueras novationem accepit. "Est omnino nova, plane differens", dixit nuntia diurnaria in eo Louvre, Veronique Petitjean. Amplior quam prior aula tabulae, ea multo minor Aula Rosea, haec offeret plus loci sex millonibus hominum visitantium quotannis Museion. Translationis causa tabula non est exhibita hodie populo, neque heri, quamvis museum patet. Poterit rursus spectari ex die mercurii, semper adamanteo protecta vitro. In eadem aula exponentur aliae L tabulae pictorum saeculi XVI, in quibus adest maxima tabula musei, "Festa Nuptiarum in Cana" quam fecit Veronensis; quam, ut perspicias, debes viginti passus distare. Clara vero illa et parva "Mona Lisa", qua creditur repraesentari Lisa Gherardini, uxor cuiusdam mercatoris Florentini, picta est inter annum 1503 et 1506. Hanc Leonardus Vincius attulit in Galliam anno 1517 tabellam, quae manet in Louvre ex anno 1804. Dicitur autem ab arbitris, earumque rerum curiosis, absurdam fuisse translationem: nunc enim reliquae tabulae in aula suspensae a vitro repercussae referuntur in deceptos spectatores, qui vident Nuptias, non Giocondam. Praeterito anno refectores operum nuntiaverunt, eam tabulam ostendere indicia deformationis in curvum incipere. Semel fere in anno a vitrea capsula movetur, ut periti queant comprobare quantum detrimenti a vetustate acceperit. Apr. 5, 2005. - cfp


FEMINAE MILITARES VALLUM GAZAE TUEBUNTUR.

Vallum Gazae, ardentissimus inimicarum nationum terminus, tuendus tradetur feminis militaribus arma ignivoma automataria gerentibus. Sunt enim arma sive tormenta quae remoto temperamento geruntur, uti tela plumbea per se torqueant; quorum ictus ad MM metra adipiscuntur scopum, et quae super vallum in munimentis locanda sint postquam coloni Israelitae e regione recesserint. Vallationis ratio et machinanatio, quae "Letalis" ab exercitu vocatur, constat simul cammeris televisificis ad observandum, sensoribus et eis tormentis automatariis adversus Palestinos, qui clam penetrare quaesierint, infestis. Immo in Gaza excubiae huiusmodi iam funguntur observationi finium; quas excubias feminae militares remoto imperio gerunt. Nam operatrices possunt quoque turmas militum dirigere ad locum valli, qua penetrari a Palestinis videatur. Prope ad vallum quod dividit Gazam ab Israel sunt nonulli vici Israelitarum deffendendi, atque ob eam causam stationes confines custodient, ne quis penetrans faciat impetum in eos. Minus autem quam in feminarum imperio, novitas huius termini "Letalis" in eo est quod milites stationum poterunt eminus, remoto imperio, sine errore, in hostem vallo penetraturum armorum seriem et letalem icere plumbum. Hoc est novissimum inventum artium, quibus populus electus, per consuetudinem vivendi cum hoste agitatus, excellit. - cfp


DE SUFFRAGIIS IN ITALIA HABITIS

Partes dexterae, quae Italiam dirigunt ab anno MMI, victae sunt die III mensis Aprilis: nam ex tredecim regionibus, quarum renovandae erant administrationes, duas tantum servaverunt, si autem cunctas regiones Italicas consideraveris, hodie quattuor a dextera, sedecim a laeva parte reguntur.
Populus ita demonstravit spem deceptam, postquam summo rectori Silvio Berlusconi magnam fidem tribuerat: iuvenes nullum aut fluxum laborem inveniunt, pretia mirifice augentur, commercia languent, officinae operarios dimittunt, aes alienum rei publicae fines a societate Europaea statutis superat.
Maximi momenti fuere suffragia in regione Latii, ubi diurnarius televisificus Petrus Marrazzo inopinate profligavit praesidem regionis Franciscum Storace, Foederis Nationalis asseclam - id est partis illius, quae etiam nunc in signo suo flammam ostendit e feretro dictatoris Mussolini resurgentem.
Mira fuit etiam apud Apulos, plerumque catholicos, victoria Nicolai Vendola, communistae viri qui sese palam virorum amantem profitetur.
Mox discordia orta est inter partes dexteras: Foedus Nordicum accusatur de nimia contemptione erga cives et regiones meridionales, qua multi suffragia dexterae parti denegaverint; item factio Silvii Berlusconi, quae "Bene Italiam!" appellatur ("Forza Italia!", quae locutio a pedifollii studiosis accepta est), res oeconomicas male gessisse censetur.
Quid post tantam cladem eveniatur, praesertim de renovatione rei publicae ab regimine incepta, nemo providere potest: nam plus quam semel comprobatum est rectoribus iam plerorumque civium consensum defecisse. - HP.



Vespere Jovis die fuit explosio pyrobolae Cairi in mercato frequenti hominibus BREVES:

Mulier in Birmania instituit lactare tigres. - Hla Htay est mater III puerorum, -quórum unus septem menses natus-, eademque mulier cultoris horti bestiarum in Rangún, XL annos nata, magnaque commota misericoridia catulorum, quos modo pepererat saeva tigris Bengalae, eos nondum crescentibus dentibus inoffensos lactare promisit, administoribus horti affirmantibus catulos periclitari, ni lac eis praeberetur; tigridem ravidam, qua nati essent, eos laniare posse. Itaque catuli, primi qui nati sunt in horto abhinc XV annos, particulari cura culti, aluntur lagoenis lactis, necnon IV sessionibus, dimidiam horam durantibus, ubi lactantur ab Hla, quae prodest eis velut adoptiva parens. Catuli fortasse dimittentur in loca libera, saltusque praeseptos. Nam Birmaniae militare regimen creavit maximum in orbe terrarum reservatum tigribus saltum. Ubi ad 250 belluae tamquam suis palantur in silvis. cfp

Vespere Jovis die fuit explosio pyrobolae Cairi in mercato frequenti hominibus. - Scelus attentatum est ab homine Aegypto qui sibi mortem voluntariam conciscens homines duos necavit et vulneravit circiter viginti alios adsentes, ex quibus quattuor Americanos, tres Francogallos et Italum unum. Novem homines vulnerati adhuc in nausocomio Cairi inter vitam et mortem manent. Sceleris auctor solus egisse videtur, et adhuc ignoratur ratio facinoris. Anno MCMXCVII terroristae islamisti sita ubi multi congregati erant peregrinatores aggressi erant, quod in discrimen attulerat Aegyptum totum. Haec enim natio maxime pendet ab pecunia ex viatoribus accepta. - DB.

Compertus homo 10 abhinc annis quaesitus, siccarius convictus, qui fugerat cum muliere sub moderatore carcerum in U.S.A. - Pridie kalendas septembres anno 1994 Bobbi Parker, II filiarum mater, domo prodivit relicta marito Randy, qui sub moderatore carcerum laborabat, hac in mensa nota: "carissime, mercatum eo". Ivit autem cum Randolpho Dial, nec unquam reversa est. Nam Dial, qui accedebat in domum per dies, ut fictilia cremaret furno, famosus sculptor et academicus, pervenerat in conventum Granite, ad meridiem Oklahomae, in carcerem statalem coniectus, -magistri artium martialium interfecti causa-, seseque bene placideque agebat: reliquos reos docebat artem, et quom sibi per custodiam multa licere videret, eo die Bobbim abduxisse fertur. Et abdidit se cum muliere in loco, ubi nunquam quaesitus est: in eodem conventu in villa avícola, falso nomine Richardus et Samantha Deahl; X ibidem annos permanserunt incolumes, sed nuperrima emisione televisifica 'America's Most Wanted' (sive de X quaesitissimis in America capitibus) nescioquo indicio dato, quod quidem indicium vigiles civitatis et operarii FBI sequuti latebras offenderunt, in carroque (sive casa rotante) apud Camptos, Texarum, nullo labore capturam hodie fecerunt. Dial, 60 annos aetatis suae, fugae et homicidii accusatus, se sine pugna lictoribus dedit. Atqui Bobbi ab operario FBI narratur, decennium permansisse captiva hominis, invita et ob metum ne quid detrimenti familia sua caperet ab isto, neu quid filiabus noceretur, nihil egisse; tot autem annis in villa lapsis, se iam praeferre villam et villicos, apud quos mansuram esset. Hoc extremum a duce custodum civitatis Fernandez vehementer negatur; sed eam voluisse dicere, se multas gratias habere eis, apud quos in villa tot annos mansisset. Apr. 5 - 2005. Cfp

Regentes Sinenses dixerunt XL officinas vis electricae nucleares in proximis XV annis aedificatas fore. - Sina nunc enim vim electricam suam producit ex combusto carbone, quod fumi facit multum et tempestatem terrae corrumpit. Greges Francogallus Areva, Americanus Westinghouse et Russus Atomstroyexport auxilium adferre proponunt. Artes nucleares acceptae maximi momenti erunt exercitui Sinensi. - DB.

Pristinus egregius praeclarusque propugnator latrunculorum Gari Kasparov nutiavit Mercuri die 6 Aprilis se, una cum legumlatore Dumae Vladimiro Ryjkov, novam factionem politicam conditurum esse. - Hoc tamen decretum est post conventionem "Consilii 2008" qua Kasparov sperabat omnes fautores democratiae liberalis secum congregare adversus praesidem Putin, quod efficere non valuit. Multi lamentantur factiones liberales denuo dispersas fore in futuris comitiis. -AF.

Finietne bellum intestinum in Re Publica Litoris Eburnei? - Praeses Rei Publicae Africae Meridionalis Thabo Mbeki qui omnes bellantes Praetoriae invitaverat, magna patientia utens, Mercurii die, post quattuor dies conciliationum obtinuit ut omnes ad pactionem acciderent documentumque subscriberent quo "statim et ad summum bella absisterentur". Chirographum apposuerunt Praeses Laurentius Gbagbo, Abidjan inopinatu relicta, adversariusque septentrionalis Alassane Ouatara, pristinus praeses Henricus Konan Bedie et primus minister Seydu Diarra, necnon dux pristinorum seditiosorum factionis "Virium Novarum" Guilhelmus Soro. Hoc successu politico ab universo laudatur praeses Mbeki; multi tamen referunt pacta anteriora (Linas-Marcoussis anno 2003 et Accra anno 2004) sine ullo effectu mansisse. - AF.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae