Annus
2 0 0 5

NUNTII NUNTII HEBDOMADIS (17.04 - 23.04.2005):

IN IRAQUIA COTIDIE CRUOR EFFUNDITUR

Lunae die occupaverunt copiae exercitus Iraquici vicum Madaen vocatum, quo pervenit viator Bagdato ad meridiem versus iter faciens: nam ab exploratoribus nuntiatum erat aliquot illuc Shiitas obsides a Sunnitis militibus advectos esse. Dux Mohamed Sabri Latif omnes domos, de quibus suspicatus erat, studiose accurateque MD hominibus adiuvantibus inspexit: nullus obses repertus est.
At duos post dies Tigridis fluminis undae apud vicum, quem Suwayrah appellant, LVII corpora virorum mulierum puerorum et puellarum (horrendum dictu!) reddiderunt: quae censent rectores Iraquiae eorumdem obsidum esse, de quibus frustra iam inquisitum erat. "Nomina victimarum novimus, - ait praeses rei publicae Jalal Talabani - novimus nomina sicariorum, qui tantum excidium perpetrarunt".
Cotidie novae caedes hominum in infelici terra Iraquia adnuntiantur: die XVIII mensis Aprilis ob autoraedam pyrobolis plenam tres perierunt in via, quae ad aeroportum ducit, et compertum est cadaver diurnarii Iraquici cuiusdam abrepti; simili modo Mercurii die Bagdati, in insula Al-Amil appellata, duo milites Americani interfecti et XI homines vulnerati sunt; Iovis die decidit helicopterum Bulgaricum cum XIV hominibus, a tromocratis Islamicis ictum, et duo perierunt in illa via ad aeroportum, quam omnes Viam mortis vocant; die XXII Aprilis magna caedes facta est in Shiitarum meschita al Subeih, orantum conferta muslimorum, quibus sacra Veneris dies habetur.
Iocatur interea praeses Jallal Talabani de damnando Saddam Hussein: "Decretum, quo Saddam capitis damnabitur ipse non subscribam, - inquit - sed tres magistratus rem publicam regere constat: illo die fieri potest, ut feriatus absim consiliumque reliqui de re capiant." - HP.


DE PAPA BENEDICTO, SERMONIS LATINI CULTORE

Ad multas laudes, quae merito dictae sunt de novo Pontifice, iuvat addere ea, quae cordi speramus fore specialiter lectoribus Ephemeridis. Ille enim viginti abhic annos questus est linguam Latinam fere disparuisse e vita Ecclesiae idque contra voluntatem Concilii Vaticani II, se autem, cum annis sexagesimis saeculi XIX adhuc potuisset alumnis praelegere textus Latinos, id eo tempore iam non esse possibile, propter mutatam dispositionem lectionum in scholis mediis (Relatio de statu fidei, cap. IX). Semper magni habuit primigenium ritum Ecclesiae Romanae, quod elucet ex eius libris de re liturgica scriptis, praesertim ex ultimo, cui titulus est Introductio in spiritum liturgiae.
Gaudium vero maximum Benedictus PP. XVI attulit postridie suae electionis, cum ad finem Missae cardinales electores alloqueretur Latine. Ex hac oratione satis longa simulque pulcherrima, saltem haec placet afferre: "Venerabiles Fratres Nostri, dilectissimi Fratres ac Sorores in Christo, vos universi homines bonae voluntatis! - Gratia copiosa et pax vobis! (cf. 1Pt. 1, 2). [...] Id quidem dicere possumus: Ioannis Pauli Secundi funus experientia fuit revera unica, ubi quodammodo potentia Dei percepta est per ipsius Ecclesiam, quae cunctos populos magnam familiam efficere vult per coniungentem virtutem Veritatis atque Amoris (cf. LG 1) [...] Nos quoque propterea munus ingredientes, quod est proprium Successoris Petri, firmam certamque voluntatem declarare volumus Concilii Vaticani Secundi continuandi exsecutionem, praegredientibus Decessoribus Nostris atque in fideli perpetuitate duorum milium annorum Ecclesiae Traditionis". - Fr.B.H.OFM.


SENATUS HISPANUS VIAM APERIT MATRIMONIO HOMOSEXUALI

Senatus Hispanus sive Parlamentum, cujus major pars socialista est, Jovis die vicesima prima mensis Aprilis suffragio instituit novam legem qua matrimonium et liberorum adoptionem paribus homosexualibus concedit. Hispania prima natio in Europa fit, quae talia permittat.
Nova lex jus civile mutat his verbis : " matrimonium easdem condiciones habebit et eadem opera efficiet pro contrahentibus ejusdem generis atque generis diversi ".
Summa 183 senatorum pro nova lege suffragium atollit (ex quibus 164 socialistae), 136 contra (factio popularis dexterae numerat 148 senatores neque consilium praecisum habebat) et 6 senatores abstinuerunt.
Administer Justitiae, Johannis Fernandus Lopez Aguilar favebat novae legi quia : " delet obstacula discriminationis quae offendunt jura et libertatem praecipue in conquisitione beatae vitae quod jus fundamentaleest tamquam non scriptum ".
Nova lex suffragio alterius Senatus submittetur quo sine dubio confimabitur. Itaque fautores detractatoresque novae legis putant eam validam fore mense Juno. Hispania prima natio Europaea fiet, quae homosexualibus matrimonium et adoptionem concedat, nam Belgica et Batavia tantum matrimonium concedunt.
" Hispania ostendit novum mundum possibilem esse ; natio nostra non tantum pernas exportat sed etiam novas institutiones sociales " dicebat laete Petrus Zerolo, moderator sectionis socialium motuum in Factione Socialista Hispanica, qui diu tali legi favebat.
Post suffragium plausus multi crebrique auditi sunt in Senatu ubi erant militantes homosexuales. Unus ex eis chartam ostendebat dicentem " habemus matrimonium " .
Regentes catholici, protestantes, orthodoxi, judaei una reprobaverunt legem dicentes " eam nocentem injustamque esse ". Mahumetani tacuerunt. - DB.


REBELLES CACHEMIRAE ACCUSANT MUSHARRAFUM "CIVITATIS VENDITAE"

Quattuor greges rebellium Cachemiri hodie praepositum Paquistanis, Pervez Musharrafum, accusarunt relictae populi sui causae, nimias concessiones Indis faciens inter sermones, quos cum praefectis Indorum Novae Delhi per finem septimanae habuit. "Musharrafus Cachemiram mercatoribus hospitibusque vendidit", asserit scripto allato nuntius a gregibus rebellium missus ad officium Associated Press apud Srinagar, aestivum indicae Cachemirae caput: iuravisse Musharraffum et primarium ministrum Indorum, Manmohan Singh, in utriusque nationis nomine pollicentes, auferendas restrictiones in Linea Imperii (LoC) pro commercio mercaturarum et viatorum ducendo. "Nunc primum in memoria nostra princeps aliquid vicinis concedit Indis", -asserit nuntius rebellium praedicans eos non recessuros sanctis esse ab armis -Jihad-, quoad tota Cachemira liberetur". Gregum duo noti sunt praeteritis maleficiis, duo ferme novi. Quippe qui nondum patratis innotuerunt maleficiis. Apr. 18, 2005.- cfp


RES PUBLICA GRECOCYPRIA AESTIMAT EGRESSUM DUCIS DENKTASH "EVENTUM FUISSE APTUM"

Res publica grecocypria salutavit in egressu ducis turcocyprii Rauf Denktash "eventum maxime aptum" simul ac rogavit novum praesidentem, Mehmet Alí Talat, respondeat "provocanti fortunae" et Cypro quaerebundo "exitum iustum et expeditum" opituletur, sicuti firmavit nuntius a re publica Kypros Chrysostomides, evocatus officio gubernativo CNA. "Res publica Cypri –inquit- sperat ductum turcocyprium sub Talat fore parem provocationi temporum, ubi necesse est iuvare exitui iusto et expedito quam primum inveniendo", "… egressus ducis Rauf Denktash e ductu societatis turcocypriae utilem omnino eventum constituit ". "Quod autem restat videndum, hoc est: quales et quarum rerum mutationes in societate turcocypria ductanda futuros eventus bonis afficiant?". "Res publica sperat Turcas et turcocyprium principatum sub domino Talat respondeat ex vero invitationi nostrae: dent operam ut renoventur colloquia, auspiciis secretarii generalis O.N.U. utentes; secundum Consilii Securitatis providentiam, post necessariam praeparationem, valeant tangere metam cuiusdam Cypri sociati, ubi omnibus insulanis liceat vivere pace, democratia et prosperitate fruentes", commemoravit nuntius, qui admonuit etiam Cyprum pergere arbitrari regimen turcocyprium extra legem esse. Apr. 18, ann. 2005.- cfp


SUDANENSES RECONCILIATIONEM GRATIAE FACTURI IN NAIROBI CONVENIUNT.

Complures legati rebellantium factionum, politicarum ac religiosarum societatum, e meridianis agris Sudanicis in vicinam civitatem Kenianam convenerunt ad resumendam pactionem, quae confirmata erat mense Ianuario per maximam rebellantium catervam nomine "Motum Liberandi Populi Sudan (MLPS)" regentesque a Khartum. Tum vero non adfuerant reliqui greges in Sudane operantium. Quapropter ii, qui ad Conventum IV dierum continuis deliberationibus habendum convocant, volunt persuassum reliquis gregibus, qui in Nairobi non convenerint, respiciendum esse pactum, quod illic concelebratur. "Haec enim non est negotiatio paucorum, sed omnium felicissima reconciliatio. Adsunt enim 120 legati rebellium, factionum, ecclesiarum, muslimorum, qui bello civili adulto, viginti annos nato, contra Rem publicam Sudanensem exagitantur, II millionibus hominum absumptis per famem ac morbos violentia sparsos. Ad hoc quattuor milliones hominum perterriti, relictis arvis, penatibus, foris pagibusque suis peregrinati sunt, -quas res finitas omnes volumus", -commemoravit Aaron Tuikong, excellens Instituti Moi ad Africam rector, isdemque unus e presidentibus kenianis, qui ab anno 2003 navant reconciliandam concordiam Sudanensium. Ad hoc - cfp



1 BREVES:

Alter magister inventorum quaeritur servitiis secretis Britannicis. - Discretae officinae, unde proveniunt machinae apparatusque usitati agentibus a Regno Britannico tectis, Dux repertorum quaeritur. Nobilitatum cinemate munus ab ea persona, cuius cognomento erat "Q" in pelliculis de James Bond, sive de Agente 007, non est commentitium. Re vera existit et supra fabulam est. Actis diurnis Londinii -"The Times"- lunae die vulgatum est John Widdowson, praesentem Centri Comunicationis Rei Publicae (HMGCC) magistrum, iam iam dimissum iri accipiendae iubilationis causa, quum diversissima instrumenta, velut mures displodentes, fibulas pyxides nauticas adsimulantes, atque "fimos camellorum dolosos" sit machinatus. Pro eo queritur inventor habens simul eam experientiam in artibus bellicis, -quae maxime sunt progressae-, et eos mores invictos, quibus ornatus erat decessor. Apr. 18, 2005.- cfp

Recedentne coloni an non? - Coloni Iudaei petiverunt ex Ariel Sharon Israelis praeside, ut tres septimanas serius a regione Gaza recedant, id est postridie Idus Augustas (XIV die mensis Augusti): cum luctus propter antiqua templa diruta incipente mense Augusto quotannis commemoretur, domorum desertionem multo maestiorem piis Iudaeis fore.
Praefectus agriculturae addictus suasit autem ut recessio in mensem Novembrem differatur.
Aliquot coloni, qui quattuor vicos deserendos incolunt, cum ipso Sharon collocuti ut coniunctim alioquin amoveantur, illius benevolentiam et gratiam laudaverunt.
Post duos dies per radiophonicam emissionem Sharon ipse asseveravit Iudaeos a Gaza profecto recessuros esse et illos errare, qui moram longiorem aut foederis effractionem suspicantur, pactiones autem a Palaestina auctoritate cum Israelis rectoribus confecta omnino servanda esse, praesertim de securitate in regionibus occupatis et de copiis, quae auctoritati non oboediunt, exarmandis: nulla amplius caedes tromocratum tolerabitur, nec rectores Israelis se foederi, quod pacis iter appellatum est, nequaquam obligatos esse, quoad Palaestini tromacrates reprimant omniaque officia recepta persolvant. - HP.

Ante creatum pontificem de prophetia Malachiae sermocinabantur. - Paulo ante vocatum Josephum Ratzinger in ministerium "petrium", periti et speculatores curiosique rerum Vaticani, prophetiam Malachiae agitantes, destinabant cardinalem Carolum Mariam Martini "Papam olivi" fieri posse. Malachia fuerat Irelandiae archiepiscopus et anno 1190 sactificatus. Cuius prophetiae apocriphae habentur. Malachiae, iter facienti Romam circa 1139, visa dicitur omnis (112) paparum ante Judicium Finalem series. Ipse Martini constituerat anno 2002, completis 75 annis aetatis suae, jubilationem inire et, studiorum biblicorum resumendorum causa, proficisci Ierosolyma, ubi ramus olivi insignis habetur: prophetia loquitur fere de Gloria olivi. Secundum vatem, hic "Papa Olivi" successurus est Iohanni Paulo II, isdemque tertius ante Judicium Finale pontifex creatur. Fuere tamen qui destinarent "Hispanum aliquem" propter abundantissimum in Hispaniis olivetum. Sed Cardinalis Martini, carismaticus archiepiscopus emeritus Mediolani, e melioribus unus, isdemque distinctus Josepho Ratzinger, ei tamen fovisse, et onus tradidisse fertur. Iohannis Paulus I, 109us Papa in indice Malachiae, deffinitur in "de medietate lunae", id quod fortasse indicet brevitatem oneris; quod uno mense peracto finivit: sicut circuitus lunae. Papa Iohannes Paulus II, 110us in serie, fuit descriptus in "de labore solis" et Carolus Wojtyla natus est die 18 maii, 1920: qua die sol laboravit; praeterea, erat unicus papa egressus ab orientis Europae partibus: qua sol oritur. Prophetiae deffiniebant Papam Iohannes XIII ut "Pastorem et nautam": Patriarcha fuit Venetiae. Paulum VI vocavit "Florem florum": in cuius scuto Papali repercussa sunt tria lilia. Ultimus papa indicis "Petrus Romanus" vocatur, qui nomen Petri II sit sumpturus, et qui videbit deletam Urbem septem collium, sive Romam. - cfp

Sipangum quassatur terrae motu violento citra victimas mortales. - Terrae motus violentia summa (5,7 graduum Ricther) Iaponiam meridionalem quassavit, tremefactis funditus aedificiis et fluctu electrico ita interrupto, uti clarissimum tramen, quod vocatur Missile, ea regione labens, constiterit. Non autem nuntiantur victimae humanae, magnae noxae rerum, timendumve tsunamium. Trepidatio factast mercurii die hora locali 6:11, sicut Officina Centralis Meteorologica docuit, simul ac futurarum periculum convulsionum. Epicentrum fuisse constat circa urbem Fukuoka, caput provincia eiusdem nominis, 900 kilometra procul ad orientem meridionalem venientibus a Tokio, ubi novissimo mense Martio vehemens "seismós" unum confecerat hominem, nonnullosque vulneraverat. Hic neminem interfecit. At sequentibus diebus plures centuriae vulneratae ferebantur. - 20 Apr. 2005.- cfp

Comitatus Miami-Dade solvet magnam indemnitatem. - Est comitatus nomine Miami-Dade in Florida, qui pepigit solvere VI circiter millionum thalerorum (4,59 euronum) ad sedandam litem positam a tribus mulieribus coactis olim per auctoritates nudari, ut perquirerentur, captae quum essent in contestatione adversus liberum commercium labente 2003 anno. Pactum in causa collectiva quam conflaverunt Judith Haney, Liat Mayer et Jamie Loughner, confirmatum est heri ab iudice foederali districtus Adalberto Jordan, Miami. Speratur approbatio finita circa XX diem septembrinam, quum erit audiendum Tribunale. Actio adduxit comitatum ut mutaret antiquos inquirendi mores et sineret inquirere homines captos delictuum minorum causa, dixit Janelle Hall, portans vocem Aulae Correctionum in Miami-Dade. Tres illae feminae, quae aderant aliis 230 hominibus captis per acroassim super Foedere de Libero Commercio in Americis (ALCA) habendam, dixerunt se fuisse coactas ponere vestes in carcere comitatus, ubi huiuscemodi perquisitiones iamdudum fieri consueverint. Haney, 50 annos nata, gerens consilia societatis biotechnologicae in California, commemoravit se fuisse offensam in carcere imperantibus ministris ut nudaretur, sese curvaret, saltaret. Quod exercitium fieri dicitur quasi ad decutiendum quodcumque ferrum e corporibus suspectis. IV deinde mulieres adhaeserunt querentibus et septem communicabunt inter se ter centies milia thalerorum (229.696 euronum), secundum pactum. Necnon aliis multis per auctoritates comitatus prioribus annis perquisitis distribuentur aliquot milia thalerum. Apr. 19 2005.- cfp

Quidam occupant villam dominae absentis in Argentina. - Eva de Albertengo, e sanguine Argentino, quum sanitatis causa in urbe Sancta Cruce Bolivianorum deguisset, ad oppidum natale suum nomine "Azul", quod apud Bonaerenses iacet, subito reversa, in villam penetrans offendit virum ignotum cum muliere commode in domo sua considentes; qui non solum omne genus novationum effecerant, sed etiam, vocati ad iudicem ut falsi "inquilini", ita poscunt crassam argenti vim (4.500 US$) ob quaestus refactionum solvendos. Domina de Albertengo adirata commemoravit, "eos videlicet ausos esse excitare parietes, postes plantasque in horto eruere, absurdas fenestras in structura aedificii aperire, colorem muris mutare, postremo casam, quae ad accipiendos hospites post peristylum exaedificata esset, convertere in speciem cubilis cuniculorum pleni. Id autem ‘calamitatis domesticae’ potius quam ‘refactionum’ nomine dignum". Sic denuntiato maleficio, considit pro tempore apud amicos qui eam liberaliter acceperunt. Apr. 18, 2005.- cfp

Coniectus vinculis vir qui speculabatur puellam in cammera web. - Novum est electronici furti genus quod utinam ne profundatur globali, ut aiunt, in pago. Etenim mercurii die custodia Cypri denuntiante, vir 45 annos natus, suspectus etiam citra crimen, captus in insula est atque accusatus persequisse puellam e colloquio electronico –sive "chat"-, dehinc ingressus computatrum puellare se in systema trudisse atque incendisse cammeram web, ut specularetur incautam domi, id quod constituere delictum obsessi sexus dicitur. Et ob eam causam tenetur vinculis. Apr. 20, ann. 2005.- cfp

Quidam inmigrantes ex Africa deferuntur in "Fauces Leonis". - Est locus arduus in litore apud Melilla La Vieja Hispanorum, cui nomen Fauces Leonis, sive Bocas de León. Eo delati fluctibus immigrantes septem, qui rate navigabant, capti a Vigilia Civili sunt. Eorum quattuor ultra Saharam, tres Marroco provenerant. Vigiles autem agentes albente caelo primum illos IV viros, iuvenesque subsaharianos e Ghana, Kenia, Uganda et Liberia, vix expositos in litore, ceperunt; postea persecuti ratem qua vecti erant Hispaniae ad oras, nullo labore reliquos fugientes ceperunt. Erant omnes in magno periculo vitae ob frigus. Madidis igitur mutatis vestibus, dati sunt in custodiam Corporis Nationalis Vigiliarum. Ad patrias deportabuntur, nisi graviorum scelerum conscii reperiuntur. 21 Apr. Ann. 2005.- cfp

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae