Annus
2 0 0 5

DE MARCO POLO EIUSQUE LIBRO "MILIONE" INSCRIPTO CULTUS

DE MARCO POLO
EIUSQUE LIBRO "MILIONE" INSCRIPTO.

Scripsit Victorius Ciarrocchi.

Marcus PoloEtsi neque dies neque mensis constat, quibus Marcus Polo natus est, fere omnes tamen rerum gestarum scriptores eum anno 1254 Venetiis natum esse tradunt. Quem virum cum ad mercaturam bene exercendam instituissent Nicolaus pater et Matthaeus patruus, negotiatores etiam faciendorum itinerum experti, anno 1271 veluti longissimi itineris socium duxerunt usque ad orientales Sinarum regiones. Trium annorum fuit iter illud, quo tandem confecto audaces illi viri ad aulam pervenerunt imperatoris, qui erat Kubilaius Khan, nepos Gengisi Khan (sed forsan rectius: Cing(h)i Khan): hic Mongolorum imperium condiderat, quod ille firmavit ampliavitque adeo, ut Serum urbem principem occuparet atque 'Khanbalik' appellaret, quae postea 'Pekinum' est vocata. Circiter septendecim annos apud Kubilai aulam commoratus est Marcus, qui ab illo imperatore munera legati et consiliarii explenda accepit atque haud paucis honoribus emolumentisque honestatus est. Cum autem Kubilaius paene septuagenarius esset cumque quid post eius mortem futurum tres illi Polo metuerent (nam res et vivendi condiciones in peius mutari praecipue eis in regionibus poterant), una cum patre et patruo Marcus consilium Venetias redeundi cepit. Marcus Polo Nicolaus Matthaeusque a Kubilaio sub tentorio accipiunturTerra marique iter fecerunt; demum anno 1295 eam in urbem, cuius incolae, ut illis temporibus mos erat fere ubique in Italiae regionibus, cum Genuensibus bellum gerebant, tandem redierunt. Ab his Marcus, qui navem bellicam duxerat, captus est et in vincla coniectus. Anno 1298, dum in carcere Genuensi custoditur, Rustic(h)ello Pisano, eiusdem calamitatis consorti dictasse Marcus fertur quosdam eventus, quorum apud Seres particeps fuerit. Insequenti anno, pace Genuenses inter et Venetianos conciliata, e custodia Marcus est dimissus et, Venetias reversus, uxorem duxit librumque illum vulgandum curavit. Cuius quidem libri, quem Rustic(h)ellus sermone Francogallico Italicoque composuerat, exemplar 'originarium', cui titulus fuerat "Orbis terrarum descriptio (sive dispositio)", desideratur; exstant nihilominus circiter centum quadraginta codices, variis linguis conscripti et illius operis textum servantes, quod plerumque "Milio" inscriptum est (Italice: 'Milione'). Hoc autem verbo, quod est "Milio", nec pecuniae summa significatur nec rerum mirabilium numerus a Marco narratarum, qui 'decies centena milia' sit; sed "Milio" est solum forma breviata cognomenti cuiusdam, quod erat "Aemilione", quo plerique Marci familiam vocitare solebant. Saeculo quarto decimo ineunte vir quidam 'ordinis praedicatorum', nomine Franciscus Pipino, "Milionem" Latine vertit. Kubilaius KhanAnno 1932 in tabulario ecclesiae cathedralis Toletanae, i. e. urbis Hispanicae, codex quidam inventus est, quo textus "Milionis" Latinus continetur discrepans ab illo 'Pipin(i)ano'. Quem codicem, siglo <ms.49.20 Zelada> signatum, maximi momenti esse adfirmant plerique viri docti, etiam quoniam propior videtur esse exemplari 'originario' deperdito. Nam Alvarus Barbieri, qui anno 1998 textum illum edendum curavit una cum translatione Italica (=<'Milione', domus editoria Guanda, Parmae, ISBN 88-8246-064-9>), cum alia tum scripsit haec: "Textus igitur Latinus, qui codice Toletano continetur, primum locum obtinet prae ceteris aliis codicibus" (p. XXXV praefationis libri supra memorati). Latinitate sane neque Ciceroniana neque Augustiniana neque Gregoriana usus est scriptor illius textus Toletani, sed rudi, simplici, uno verbo: 'mediaevali', quae dicitur. Attamen "Milionem" in libris Europaei cultus civilis gravioribus adnumerandum esse omnes viri docti censuerunt et una voce adfirmant, seu vera seu partim commenticia sint, quae Marcus et Rustic(h)ellus scripserint; "Omnium virorum, qui orbis terras et Civitates investigaverint, ille (scil. Marcus Polo) maximus fuit" (Alexander von Humboldt). E codice Toletano, qui in CLXVI capita est dispertitus, en quaedam excerpta:
Itineres familiae Polo - preme ad imaginem amplificandam 1) "Sunt igitur in civitate Cambalu [=Pekino], inter christianos, saracenos et cathaicos, circa .Vm. [=quinque milia] astrologi et divinatores, quibus Magnus Can [=Kubilaius] quolibet anno provideri facit de victu et vestitu veluti pauperibus supradictis; qui continue in civitate eorum arte utuntur. Habent enim quoddam eorum astrologium, in quo scripta sunt signa planetarum, hore et puncti totius anni" (XLIV, 1-2).
2) "Cum vero discedendo ab insula Seylan itum est versus ponentem circa miliaria sexaginta, invenitur magna provincia Maabar, que nuncupatur India Maior, videlicet nobilior India que sit (...) Item vobis extraneum novum dicemus, videlicet quod iste rex multos habet fideles in hunc modum, quia sunt fideles regis in hoc mundo et in alio. Isti fideles serviunt regi in curia, et equitant secum et habent magnum dominium et locum erga ipsum. Et cum rex moritur, corpus ipsius comburitur. Et tunc omnes isti sui fideles se simul in ignem proiciunt cum rege et cum ipso comburuntur causa assotiandi ipsum in alio seculo (...) Deus per se stat in uno altari sub una cuba [cuba= fortasse 'conopeum', 'aulaeum'], et dea per se in alio altari sub alia cuba; et dicunt gentes ille quod deus solatietur cum ea multociens et simul coniungantur, ita quod, cum conturbantur, simul non se coniungunt. Et tunc iste domicelle supradicte illuc veniunt ad pacificandum eos; et cum ibi sunt, incipiunt cantare, tripudiare, salire, et diversa solatia facere ad comovendum deum et deam ad leticiam et ipsos reconciliandos (...) Iste quidem domicelle, dum domicelle sunt, ita sunt dure carnes quod nullus posset eas in aliqua parte modo aliquo comprehendere vel pizigare [=vellicare]. Earum mamille propter duriciem non pendent, ymo stant sublevate et irte" (CVII, 1; 56-62; 174-185).
Europam rediens, in Ormuz appellit Marcus Polo 3) "De quibusdam preliis habitis inter Magnum Dominum [=Kubilaium] et regem Caydu narabimus. Et primo dicemus qualiter ad prelium pergunt. Est eis preceptum quod quilibet ipsorum in prelium portet sexaginta sagittas, quarum triginta sunt minores, causa transfigendi, relique vero triginta sunt maiores, quae ferrum habent largum. Istas proiciunt cum sunt prope inimicos, et de ipsis se in vultu feriunt et in brachiis, et sibi invicem cordas arcuum incidunt et magnum damnum sibi vicissim inferunt (...) Et manus apposuerunt ad arcus et sagitare ceperunt. Et aer spissus erat de sagitis ut pluvia. Tunc videri possent multi homines et equi vulnerati ad mortem. Tunc audiri posset clamor et tumultus tam magnus quod mirabile erat. Et cum sagitaverint omnes sagitas, manus apposuerunt ad enses et clavas et unus in alium irruebant" (CXXX, 21-24; 54-61).
In librorum denique indice ad Marcum eiusque opus pertinentium, quorum vir doctus H. Watanabe mentionem fecit, 2.237 tituli continentur ("Marco Polo Bibliography 1477-1983" inscribitur ille 'librorum index ab anno 1477 usque ad a. 1983 editorum'; qui liber Tokii, apud domum editoriam 'Toyo Bunko', anno 1986 in lucem prodiit).

Pisauri, die 30mo m. Dec. a. MMIV p. Chr. n.//a. MMDCCLVI ab Urbe
condita.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae