DE IURE IURANDO PRAESIDIS UCRAINAE
NUNTII HEBDOMADIS (16 - 22.01.2005).
DE IURE IURANDO PRAESIDIS UCRAINAE
"Promitto me libertatem Ucrainae defensurum esse". Sic sollemniter ait Victor Yuscenko, novus praeses rei publicae Ucrainae, altera manu super librum imposita, quo leges primariae rei publicae continentur, altera super Biblia Sacra, ius iurandum senatui reddens: senatores una cum omnibus hospitibus illi diu plauserunt. Postquam iuravit, se contulit Yuscenko in Forum Libertatis, ante populum orationem habiturus.
Bis ad eligendum rectorem Ucrainae suffragia habita sunt: primum victoria tributa erat Victori Yanukovic, Russis maxime acceptus, sed post diuturnum populi tumultum comprobata fraude irritus factus est exitus; nova suffragia, die XXVI mensis Decembris praeteriti habita, Yuscenko principatum dederunt, sed Supremis Iudicibus controversia dirimenda fuit, libellis multis a candidato altero suscitata.
In urbe Kieva quattuor et sexaginta legati nationum convenerunt: praesidis Nationum Unitarum Americae officio fungitur Colin Powell, qui adhuc sedit ad gubernacula rei publicae Americanae, externis rebus deditus. [hpiz]
SANCTACRUTIANI A BOLIVIA DISCEDERE CUPIUNT
Regio Boliviana, quae Sancta Crux vocatur (Hisp. Santa Cruz), reliquis regionibus ditior est; cuius incoloae, qui –variis argumentis et praesertim petrolei pretio- Praesidi Carolo Mezae obsistunt, gubernationem autonomam sibi volunt creare; eis iam est Commisio (Hips. ‘comité’) quae de hac re curat; itaque municipes contionem die 28º Ianuarii, invito Praeside, habebunt; eorumque, qui autonomiam postulant, iam sunt ad 500 milia; Legislatorum autem Praeses, Marius Cossío, istam Commisionem fovet. Praeses Meza nempe Boliviam unitam postulat, dixitque se tempus gubernandi suum impleturum esse; quid fieri posset, si manu militari Commisio abrogaretur? In summo discrimine res esset, nam aut Praeses aut Commisio potestatem amiserit, utinam civibus incruentis. Etiam dicitur Commisionem fovere ab iis, qui latifundia colunt nec velint legem agrariam probari; at plerosque Sanctacrutianos –ut videtur- dicionis centricae (scilicet in urbe capite constitutae) magnopere piget. Huc accedit ut Philippus Quispe, qui indigenis Aymaraeis praeest, monuit se, si Sanctcrutiani autonomiam obtinerent, operam esse daturum ut res publica Aymara statueretur in iis regionibus, quas aborigenes habitabant antequam Hispani in Americam pervenirent: partem Peruviae Meridionalem et Occiduam Bolivianam, et partes Argentinae et Chiliae Semtentrionales; alioquin Philipppus Quispe tres Praesides in Bolivia gubernare posse dixit. [pkan]
BRITANNICA SUPPLICIA IN CARCERE IRAQUIENSI
Copiae Septentrioamericanae accusantur quod in captivos Iraquienses crudeliter milites victores egerunt; unus saltem miles ex iis copiis ad 10 annorum poenam ab ipsorum iudice damnatus est; etiam nunc de copiis Britanniis accusatio nulla audiebatur, at nuperrime Britanni milites etiam ad iudicium sunt vocati in Arce Britannica in Germania posita; ibi photographemata in omnium conspectu habita sunt, ex quo comperitur Britanni captivos, qui latrocinii accusabantur, supliciis et iniuriis afficiebant; harum rerum veritas oritur a phographematibus ab ipsis militibus in Angliam missis, qui affirmarunt se ita iussos esse ut in captivos graviter et severe agerent; inde autem quaeritur utrum ex suo duce militari talem illegitimum iussum acceperint necne; quidam eum ducem, qui in Basora auxilium humanitarium curabat, ad iudicium et vocandum esse putant, quippe qui se imperavisse graviter et severe in captivos agere dixit, propterea quod de re tumultuosa et bellicosa ageretur. Nunc omnes in Britannia et Antonius Blair et reliqui ministri hanc rem, quae copiis suis notam impudicam imponit, fortiter repudiant; ii vero, qui bellum in Saddamum Hussein suscipere nolebant, copias Britannicas quam primum ex Iraquia revocandas esse postulant; mox biennium implebitur ex eo die quo bellum in Saddamum Hussein indictum est, nec arma maxime exitiabilia inventa sunt, nec Iraquienses pacem invenire possunt; Antonio Blair comitia Iraquiensia ordinatim fieri magnopere iuvabit, nam ipse comitia intra paucos menses in Britannia habebit; die 22º mensis Ianuarii in actis diurnis, quae "The Guardian" nuncupantur, nuntiatum est et Antonium Blair et Georgium Bush consilium cepisse ut copias ex Iraquia in patriam cum liceat transducerent; in hac re plurimum valebit ad pacem servandam, ut nova gubernatio Iraquiensis suffragiis confirmata sit. [pkan]
DE REBUS AD TSUNAMEM ASIAE SPECTANTIBUS
Amplius ducenti sex et viginti milia hominum perierunt postridie diem Natalem Iesu Christi anni praeteriti propter maris motum ab Oceano Indico ortum: nam moderatores Indonesiae recenti Mercurii die quinquaginta milia victimarum in Aceh provincia et in Nordica insula Sumatra existimationi pristinae addiderunt; quibus multa milia corporum, quae adhuc non sunt reperta, superaddenda sunt.
Rectores Indonesiae sperant se colloquia cum rebellibus libertatem Aceh persequentibus ante finem mensis Ianuarii habituros esse.
Multa milia puerorum et puellarum necnon infantium, in terris tsunami ictas derelictorum, in gravi periculo versantur: abundant enim illi scelesti, qui parvulos venales habent. In Indonesia, Sri Lanka, India ac Thailandia multos parvulos nemo custodit: facillime eos venumdari posse, praecipue ubi iam diu inopia dominatur, denuntiant societates ad pueritiam et iuventutem tuendam, sicut Unicef et "Parvulos servate!" (Save the children).
Interea in urbe Japonica Kobe, ante paulos annos terrifico terrae motu concussa, Societas Civitatum Unitarum (ONU) congregata est ad instituendum gregem vigilantium in toto orbe terrarum, cuius ope tsunames futuri praenuntientur: constat enim terrae motum in medio mari aliquamdiu saepe antecedere undas mortiferas. Institutum Europaeum caelo deditum (ESA), licet principatum vigilantium obtinere non appetat, libenter maxima cum omnium utilitate adiuvabit: "Studia de caelis cognitiones amplificare possunt: nobis est intelligendum, praevidendum et recte agendum" ait praeses dicti instituti Iohannes Iacobus Dordain. Verentur tamen Europaei moderatores, ne exstruendum institutum calamitatibus praevidendis dedicatum novas facultates Civitatibus Americae Unitis (USA) praebeat omnibus datis ita collectis potiendi. Iam Japonici se quattuor miliones dollarorum daturos polliciti sunt, Unio Europaea duos, Suetia autem sesquialterum milionem.
Omnes tamen confirmarunt vigilantiam calamitatum satis non esse, nisi populi tsunamibus subiecti certiores fiant de periculo et de consiliis habendis undis imminentibus. [hpiz]
Aptane sunt mulieres ad artes mathematicas physicasque discendas
BREVES.
Jovis die 20 januarii Georgius W. Bush investitura alteri ejus praesidentis USAe mandati in verba juravit. Oratione sua confirmavit Unitos Status Americae libertatem in orbe terrarum defensuros terrorismumque oppugnaturos. Compertum est eum bis et quadragies verbum "libertas" pronuntiavisse sed ne semel quidem verbum "Iraquia". Pretum internationale, in commentariis suis inter captionem et suspicionem haesitat.
Aptane sunt mulieres ad artes mathematicas physicasque discendas? - hanc quaestionem posuit Laurentius Summers, praeses universitatis Harvard acroasi de loco mulierum minoritatumque in studiis scientificis habito. Et negative respondit dicens "compertum est viros in periculis melius quam mulieres succedere. Causa autem ignota est; verisimiliter agitur de causa biologica". Quae verba non ab omnibus lauta sunt, praesertim a mulieribus.
Prima aeronavis Europea magniportans AIRBUS A-380 mox Tolosae (in Francogallia) inaugurabitur principibus Francogalliae, Britaniae, Germaniae Hispaniaeque praesentibus. A-380 inter 550 et 840 vectores vehere poterit. Tamen haec gloria Industriae Europeae Americana erit pro 40%, praecipue motra et haud pauca instrumenta electronica. Constat ejus fabricatione 40000 munerum in Germania creatum iri, 100000 autem in Unitis Statis Americae.
Praeses Reipublicae Foederalis Germaniae Horst Köler Israel visitabit occasione quadragesimi anniversarii restitutionis rationum diplomaticarum inter Israel et Germaniam et locuturus est coram Kneseth. Ubi primum hoc noverint, nonnulli legumlatores declaraverunt se hanc sessionem deserere si acroasis ejus proferetur Germanice. Haud pauci autem monent ipsum Theodorum Hertzl, praeclarum conditorem Sionismi, in mentem habuisse linguam Germanicam intituere ut lingua officialis novae Civitatis judaeae. Quod consilium exposuit in libro suo "Der Juden Stadt" ("civitas judaea) Germanice scripto et in lucem edito anno 1896.
Dum Unitarum Nationum Organisatio de victimis Tsunamis curat, conventus ab ipsa UNO de Praeventione Cladium Naturalium incidentias multo gravioras in futuro eveniendas vaticinatur, nam multae megalopoles mundi cladibus sismicis (necnon aliorum generum) afflicti possint. Periculosissima urbs omnium constat esse Toquium. Caput enim Japoniae non solum 35 milliones incolarum numerat sed etiam in regione valde instabilis sita est. Jam, anno 1923, terribile terris motus, magnitudine 8, a Tsuname statim secutus, 150000 hominum necaverat atque 2,5 milliones aedificiorum deleverat.
Jam per haud paucos dies principes Russiae patiuntur rebellatione emeritorum Russorum. Petriburgi diversisque in urbibus reclamatores per vias decurrunt gubernatores vituperantes qui ad commoda socialia, heredia temporum communistarum, reformanda vel etiam supprimenda intendunt. Auctoritates jam recedere coeperunt factione praesidentiali "Russia Unita" ministros exhortante.
Maria circum Britaniam sita, propter cultum intensivum profundorum, glaream et harenam recipiendi piscandique causa, necnon petroleum extrahendi, in statum miserabilem deducta sunt. "Turpissime est ex parte nationis maritimae! -clamat Janus Brown, curator WWF (Fundus Mundialis pro Natura) - Auctoritates nihil fecerunt. Condicio deteriora est quam quinque ante annos, quando recensionem anterioram vulgata est".
Mercuri die 19 Januarii, secretarius Conferentiae Episcopalis Hispaniae, Johannes Antonius Camino, declaraverat se usum preservativi favere in contextu praeventionis epidemiae morbi AIDS. Vix autem 24 horas post, Vaticanum redarguit doctrinam nullo modo esse mutatam: abstinentia et fidelitas unica esse debet praeventio. Quae verba vitupaverunt magna pars preti vocisque populi (quae dici solet esse vox Dei).
|