Annus
2 0 0 5

SEXAGENARIA EST DUX ADVERSARIORUM BURMAE TYRANNORUM NUNTII HEBDOMADIS (19 - 25.06.2005):

DE GRAVI DISCRIMINE UNIONIS EUROPAEAE

Nullus consensus inter rectores Unionis Europaeae de ratione oeconomica, quae ab anno MMVII usque ad annum MMXIII vigebit, adeptus est, tametsi per quattuordecim horas sine intermissione die XVIII et XIX mensis Iunii actum sit: praesides Unionis Iohannes Claudius Juncker, Galliae Iacobus Chirac et Germaniae Gerhardus Schröder rectorem Regni Coniuncti Antonium Blair accusaverunt, quod nihil denuo pactum esset.
Raro audiuntur in palatiis Unionis Europaeae verba, quibus in colloquio cum diurnariis usi sunt ipse Juncker et Collegii praeses Iosephus Barroso: "maestitia", "spes decepta", "animi abiectio", "pudor".
"Fides Europae non eget pactum quodlubet aurora instante subscriptum - inquit Martis die Londinii ante senatum rector supremus Regni Coniuncti Blair - sed pactiones recte confectas, quae discrimen hodiernum agnoscant: quod discrimen ortum non est, quod moderatores inter se dissenserint, sed quia aliter sentiunt atque cives Europaei."
Antonius Blair, qui Unionem Europaeam per menses sex ut praeses a Kalendis Iuliis reget, rationem oeconomicam a rectore Luxemburgensi Iohanne Claudio Juncker comparatam tempestati non convenientem et incertam existimavit eamque funditus mutatum iri annuntiavit. Exemplum tulit Blair, aiens nimiam esse vim pecuniae subsidiis agricolis attributam, minimam vero scientiae, renovationi technologicae necnon iuvenum eruditioni.
Maxima dissensio orta est de pecunia, quam civitates Unionis communitati debent: nam Margarita Thatcher, quae ante sex et viginti annos Regnum Coniunctum regere coepit, effecit ut debitum annuum patriae suae Unioni longe minor esset, quam ceterarum civitatum; quod factum praeteriti temporis, nulla ratione fultum, vocat rector Francogallicus Dominicus Villepin, cui respondet Blair non tantum deductionem hanc obsoletam esse, sed etiam amplissimam portionem pecuniae agriculturae auxiliandae attributae: omnia mutanda esse, mutata temperie.
Postquam Galli et Batavi legem supremam Europaeam reiecerunt, confirmavit autem Blair se suffragia in patria sua habenda sine die dilaturum esse pactamque legem procedere non posse: de Europa futura diutius cogitandum et disputandum esse.
Nihilo minus cives Luxemburgenses die X mensis Iulii suffragia de dicta lege ferent. - HP.


SEXAGENARIA EST DUX ADVERSARIORUM BURMAE TYRANNORUM

Aung San Suu Kyi, animosa mulier quae democratiae obtinendae gratia iam diu conflictatur ideoque domi captiva reclusa est, sexagesimum annum complevit: cui dies XIX mensis Iunii idem atque ceteri recentissimorum duum annorum sine dubio visus est. Cuius factionis fautores interea per totam Burmam liberationem frustra postulabant. Neminem mulieri licet videre, nisi medicum, neque ullum colloquium telephonicum habere, dum milites a rectoribus missi circum domum perpetuo vigilant.
In sede "Foederis nationalis pro democratia" centeni ipsam celebraverunt, antea orationibus Buddhistico more, deinde decem columbis et sexaginta sphaeris aëre calescente inflatis ad caelum liberatis; denique praeses Foederis Aung Shwe litteras perlegit, quibus "longam vitam, benedictionem et salutem" Aung San Suu Kyi optabat.
Custodes etiam ibi sine intermissione vigilaverunt, pelliculas filmicas totius eventus conficientes.
Novem ex recentissimis sedecim annos captiva mansit Aung San Suu Kyi, cui tributum est praemium Nobel paci dicatum. - HP.


URBS NEW YORK OPUS PICTORIS HENRICI MATISSE TEXTILIBUS INSPIRATUM ACCIPIT MONSTRATQUE

Non pauca enim opera Francogallici pictoris Henrici Matisse conformata ad quasdam perornatas telas atque vestimenta proprias nationum Marochii Romaniaeque, quae fontes inspirationis ei pictori fuisse creduntur, in prima monstratione quae textilium pondus in operibus Henrici Matisse explorat nunc iam exhibentur. Igitur a die vigesimo tertio mensis Iulii usque ad diem vigesimo quinto mensis Septembris in Musaeo Metropolitano New York haec opera videri poterunt.
In eo enim Musaeo quadraginta quinque tabularum pictarum atque triginta delineationum selectio monstrabitur, quae patefacit eam validam fascinationem quam Henricus Matisse (1869-1954) experiebatur ob telas variegatas impressis floribus, lineis et Arabicis ornatibus.
Haec enim collectio, cui nomen " laboris bibliotheca " ex pictore ipso erat, penes eius familiam ab Henrico Matisse anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quarto vita defuncto erat.
Inter tabulas pictas monstratas eae praestant quibus nomina "Turca concubina sessa" (1926) ex Musaeo Artis Metropolitano; "Caerulea mulier" (1937), ex Musaeo Artis Philadelphiensi; atque etiam "Purpurea cubicularia vestis cum anemonis" (1937), ex Musaeo Artis Baltimoriensi. - A. L.


IUDAEI AGNOSCENTES DOMINUM IESUM CHRISTUM

Die Dominico proxime praeterito ac pridie Barii, in urbe Italiae meridianae, actum est tertium conventum inter Catholicos et Iudaeos propinquos Ecclesiae, qui dicuntur Hebraei Messianici. Qui, cum observant legem Mosaicam omnesque eius normas rituales, acceptant Novum Testamentum et credunt in Dominum Iesum Christum promissum Messiam (id est Unctum) atque Salvatorem. Haec factio confessionalis orta medio saeculo XX, nunc in sola civitate Israel - non computatis aliis terris - habet plura centena hominum. Quapropter spes est, ut illa conferat ad conciliationem inter Christianos et populum Iudaicum. - Fr.BH.OFM.



BREVES: BREVES:

Novum culmen mundanum pretium petrolei attigit – ultima die Lunae dolium petrolei generis Brent in foris argentariis Asiae Orientalis quinquaginta novem dollariis venum ibat, cum in bursa Neoboracensi eodem die pretium quinquaginta novem cum quinquginta duabus centesimis dollarii (59,52 USD) attigit. - ST.

Mortua est, post regnum biennii tantum, *regina imbris* gentis Malobedu provinciae Limpopo Africae Australis, nomine Macobo Modadi VI nota. Malobedu credunt reginas suas, nam solis mulieribus ibi regnare licet, potestate magica imbutas esse, qua imbres, tempore siccitatis, ad advolatum cogere possint. - ST.

De sanctitate defuncti papae Iohannis Pauli II licet epistulis electronicis nuntiare – qui credunt eum beneficia mirabilia divina fecissse aut etiam adhuc facere, ad inscriptionem: postulazione.giovannipaoloII@vicariatus urbis.org scribere debent. - ST.

Neuro solus nummus fuit quo praeterito die Solis in cauponis oppidi Pontida Italorum, ubi dies festivus Ligae Septentrionalis tunc habebatur, cibos potionesque mandare potueris. Liga haec enim factio est politica cuius viri politici usum euronibus cessare volunt, reditum ad liram (monetam pristinam Italorum) cupientes. Hi neuronum tesseras typis mandaverant, posteaque euronibus mutari Pontidae incolis praebebant. - ST.

Licebit militibus Theodiscis capillos capitis in crinitam modulatos, intonsos ergo, tenere. Quod effectus est dicae apud iudicium militare Monacense a tirone quodam *crinitato* positae, qui miles eandem libertatem iure poposcit qua milites mulieres Theodisci iam diu fruuntur. - ST.

Factio a Saad Hariri moderata victorem discessit e tertia et ultima parte suffragiorum parlamentariorum Libanensium. Summatim septuaginta duae sellae captatae sunt a factione Hariri, qua re licebit iis solis regimen novum constituere. Hariri fautor foederis cum Syria frangendi est, pater eius, pristinus praeses regiminis Rafik Hariri in insidiis, quibus speculatores Syriaci verisimiliter manus admovissent, vitam amisit. - ST.

Recte Britannos vituperare sumptus Unionis Europaeae censet pristinus praesidens Francogalliae Valerius Giscard d’Estaing. Nam – ait - non potest ita in sempiternum esse ut agricolae, quorum vicesima tantum pars (5%) est civium terrarum UE, dimidiam fere partem impensarum unionis sibi attrahant. Huic privilegio agricolarum maxime tamen favet hodiernus regimen Francogalliae. - ST.

Inter picturas, quae in domo venditoria Bonhamis Londinii emptoribus ultimo die Lunae venaliciae praebebantur, praeter has a Renoir et Andy Warhol pictas, inventae et cito emptae sunt opera manu simiae nomine Congo factae. Quae simiola generis troglodytis nigri annis 1954-64 vivebat, plus quam quadragentas picturas abstractivas posteritati relinquens. Nec Renoir nec Warhol hac auctione emptores invenire potuerunt. - ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae