QUID IN UNIONE EUROPAEA EVENERIT
NUNTII HEBDOMADIS (05 - 11.06.2005):
DOMUM REDIIT CLEMENTINA
"Liberaliter me tractaverunt, sed doleo de obsidibus etiam nunc captivis"
Haec verba enuntiavit Clementina Cantoni subridens diurnariis in aëriportu Romae exspectantibus die Veneris, tunc emota gratias egit omnibus, qui ad liberationem suam operam dederant.
Clementina Cantoni, mulier Italica XXXII annos nata quae in Afganistania cum societate benefica "Care International" diu viduas et pueros sublevavit, erepta est a latronibus Afganis - hoc nunc censent diurnarii - qui eam XXIV dies segregaverunt et semel atque iterum illius mortem imminentem annuntiaverunt: constat nonnullos captivos, matrem quoque raptus auctoris Timor Shah, qui in vinculis tenebantur, pro Clementina liberatos esse.
Praeses rei publicae Italicae Carolus Azeglio Ciampi exsultavit iuveni muliere liberata, gratias in primis agens Mohammed Zaher, qui rex Afganorum fuerat, praesidi hodierno Hamid Karzai et omnibus Afganis auctoritatibus, qui alacriter operam dederunt ut civi Italicae libertas restitueretur.
Romae accepta est Clementina Cantoni ab auctoritatibus et a rectore supremo Silvio Berlusconi, qui per iocum se eam ad cenam ipso die invitaturum esse dixerat.
De cibo, etiam narratur mulier vix liberata, ut in palatium legati Italici in Kabul pervenit, mox quaesiisse pastam longam, quae "spaghetti" appellantur, allio oleo et acri capsico more patrio conditos. - HP.
AUTORAEDAE SINENSIUM OCCIDENTEM PETUNT
Iam tunicam camisiamque a Seribus factas habes? Certe computatrum titulo "Made in China" signatum iam tibi adest? Nunc autoraeda Sinensis erit tibi emenda! – scribunt diurnarii actorum "Financial Times", credens Sinenses mercatum autocurrum terris in occidentalibus mox invasuros. Maxima societas autoraedis fabricandis Sinensium nomine "Chery" vult enim in spatio duorum proximum annorum quinque genera curruum in America Septentrionali venum praebere. Post septem annos putant mercatores huius societatis plus quam decem centena milia (1 mln) autoreadarum eorum ab Americanis emptum iri. Quae vere fieri potest, nam pretia autocurruum in Sinis factorum multo minora sunt quam autoraedarum occidentalium – verbi gratia genus QQ Mini, quod tam simile est generi Chevrolet Spark a societate "General Motors" facto, tribus tantum milibus et quingentis dollariis (3 500 USD) venditur. Mercatorem generalem curruum societatis "Chery" in Civitatibus Unitis erit Malcolm Bricklin – idem qui olim bono cum eventu efficit ut autoraedae "Yugo" (Iugoslaviensium) et "Subaru" (Iaponum) ab Americanis emerentur. - ST.
TUMULTUS IN AETHIOPIA
Lunae et Martis die in Addis Abeba, capite rei publicae Aethiopiae, exercitus vi repressit iuvenes universitatis discipulos qui saxa proiecerant, per vias et fora urbis reclamantes contra exitum nuper diffusos suffragii Idibus Maiis habitis, quem adulteratum aiunt: quingenti in vincula reducti sunt, unus autem interfectus. Rectores accusant Societatem pro Unitate et Democratia, sibi obstantem, de rebellione fovenda.
Exitus finalis suffragii postridie Nonas Iulias communicabitur.
Discipulus quidam se obstipuisse vi militum confessus est: "Tam debilis sum, ut referre non possim quid nobis fecerint: capita oculos pedes percusserunt, capillos evellerunt."
Moderatores quemvis populi reclamantis concursum mense suffragiis subsequenti vetuerant.
Discipuli autem negant se in universitatem redituros et confirmant fora iterum populo repletum iri, dum socii sui captivi maneant.
Insulas prope universitatem Addis Abeba occupaverunt milites et custodes, aditum cuivis, praesertim diurnariis, interdicentes; quinque homines Aethiopici, qui ut diurnarii Vocis Americae (Voice of America) et Undae Germanicae (Deutsche Welle) operam dabant, vetiti sunt, ne abhinc in patria sua laborent, quod nimio partis studio de tumultu rettulissent. - HP.
BELLUM DIPLOMATICUM DE TRANSNISTRIA
Moldova vi conatur Transnistriam sibi readiungere! – nuntiat ministerium rerum extraneorum Russiae, huic rei reclamans. Reclamatio haec responsum est flagitationi legatorum parlamenti Moldaviae, qui ultimo die Veneris a regimine Moscoviense poposcerunt ut hoc milites suos – quorum est ibi mille et ducenti (1 200) – e regione Transistriae ante finem huius anni domum revocaret. Transnistria pars Moldovae est ad orientem a flumine Nistrul (a Graecis Tyras nominabatur) sita et plerumque a Russophonibus (Russis, Ucrainensibus) inhabitata, quae regio anno 1992 rem publicam sui iuris proclamavit, postquam bellum, armisque Russorum suppeditata, contra regimen Moldoviense per duos annos gerebat. Milites Russi officialiter paci observandae necnon armis et tormentis bellicis, quae e tempore Sovietico magna in copia ibi habeantur, curandis. Praesidens Moldoviae Vladimirus Voronin et factio eius regens, communistae, qui diu amici proximi Moscoviae putabantur, ultimis in annis, magna ex parte ob Transnistriam, oculos in occidentem verterunt statumque membri Unionis Europaeae petunt. - ST.
HORATII POËTAE MEMORIA RECOLITUR
Die Dominico peculiaris festivitas acta est Cineti, in oppido prope Romam sito, quae appellata est quidem „Cinetum in floribus", sed optime vocari potuisset „Horatii festum floreale". Re quidem vera Latinus ille poëta eximius in memoriam saepe revocabatur, quod huius regionis decantaverat pulcherrimam floram, cum prope Cinetum consedisset in villa, quam dono acceperat ab illustri Maecenate amico et protectore.
Haec regio posita circum Montem Lucretilem (vulgo Colle Rotondo) in valle Anionis fluvii, qui paulo supra Romam in Tiberim influit, insignis est florum cultura uberrima, neque mirum est magnam partem florentinariorum Romae provenire utique de valle Anionis ipsamque terram vocari „regionem florentinariorum". Ipsius autem festi ornamentum praecipuum constitit in artisticis ac multicoloribus florum compositionibus dispositis in oppidi partibus principalibus. Placet insuper mentionem facere de Cineti parva ecclesia sancti Francisci, qui hac transivit ad Sublacum versus. - Fr. BH. OFM.
QUID IN UNIONE EUROPAEA EVENERIT
Postquam lex suprema Europaea a civibus Gallicis et Batavis repulsa est, magis arduum videtur iter approbationis a rectoribus Unionis Europaeae instructum.
Lunae die moderatores Regni Coniuncti statuerunt suffragia ad legem supremam probandam, quae antea habere ipsi proximo vere deliberaverant, sine die differenda esse, quod "stultum iter iam inceptum persequi esset": nolunt enim populum Britannum postremum fossorem institutionis Europae vocari. Frustra postulaverant rectores Galliae, Germaniae et Unionis, ut quoquo modo suffragia haberentur.
In re publica Italiae iamdiu senatus legem de qua agitur probavit, sed Foedus Nordicum, qui cum aliis factionibus rem publicam regit, instanter vult suffragia haberi, ut cives adhibere possint iuxta eurones liras, id est nummos pristinos, USAe thaleris colligatas. Unus ex ducibus Foederis Nordici, Robertus Maroni, confirmavit hanc optimam viam esse, ut fabricatorum et incolarum Italiae Septemtrionalis condicio melior fiat: nam multi euronem causam putant difficilis rei oeconomicae.
Qui autem Unionem Europaeam ignorant, paulatim appropinquant: nam Nonis Iuniis incolae Confoederationis Helveticae foedus in Schengen constitutum approbaverunt, ideo cives cuiuslibet rei publicae Unionis Europaeae libere Helvetiam inire abhinc poterunt. Devicta est Factio Popularis Helvetica (SVP), quae suffragia contra liberum motum hominum postulaverant. - HP.
Autoraeda Sinensium occidentem petunt
BREVES:
Salmanticensis populus archivum belli civilis Hispanici magna voce praesentiaque in viis urbanis defendit. - Saturni die ante idus Iuniis magna caterva Salmanticensis populi et a plurimis aliis regionibus Hispanis procedens suam praesentiam in viis praebuit ut recusaret consilium moderatorum Hispanorum decernentium partem archivi historici belli civilis Hispanici, nunc in urbe Salmantica sitam, in urbem Barcinonem transferendam. Circiter enim centum milia cives congressi sunt ad manifestandam sententiam contrariam translatione, ita ut haec secunda magna manifestatio in viis urbanis Hispanicis in brevi spatio temporis (non amplius duabus hebdomadibus) opposita politica gubernatrici partium sinistrarum a José Luis Rodríguez Zapatero moderatarum fiat. - AL.
Octoginta novem per centum (89%) Italorum nolunt ad usum nummi lirae redire – monstrat indagatio opinionum recens. Praeterita septimana, post cladem tractatus Europaeorum a Francogallis et Batavis reiecti, duo ministri regiminis Italiae contra usum euronum se esse pronuntiaverunt. - ST.
Motu Indianorum oppressus praesidens Boliviae Carlos Mesa munere abdicavit, legati parlamenti novum praesidem terrae Eduardum Rodriguez eligerunt, qui statim pollicitus est suffragia nova post dimidium anni habenda. Motus Indianorum, qui maximam partem populi Boliviensis constituunt, totam Boliviam occidentalem cepit, milites regiminis expellens. - ST.
Veterrimam civilisationem Europae archaeologi inventam esse putant – nuntiant acta Britannorum „Independent". De cento et quinquaginta aedibus agitur ante septem milia annorum in hodierna Germania, Austria et Slovaquia structis agitur. Nonnullae aedes longitudine quinquaginta metrorum fuisse putantur. - ST.
Si in Consilium Securitatis ut membra aeterna accipiemur, per quindecim saltem annos licentia vetandi consulta Nationum Unitarum non fruemur – pollicita sunt commune regimina Germaniae, Iaponiae, Brasiliae et Indiae, quae terrae statum membri permanentis huius consilii petunt. Ius consulta vetandi maximum privilegium talis membri est. - ST.
Licebit principis filiae Aiko imperatricem Iaponiae esse, si nulli filii principi Naruhito (futuri imperatoris) nascentur - consiliarii imperatoris veteris Akihito declaraverunt. Adhuc leges Iaponensium generaliter excluserunt officium imperatricis, sed iam octies in sella orchidacea mulieres considebant. Maxima pars Iaponum de hac re indagatorum Aiko imperatricem futuram probat. - ST.
Consensu pactum est die Veneris ultimo inter Unionem Europaeam et Sinas de exportu vestibus textrinis Sinensium in Europam. Antea UE portoria introducere voluit ne textoria Sinensia – quae interdum (e.g. braccae) quater plus quam praeterito hoc anno venum in terris UE eunt – industriam textoriam Europaeorum "necent". Similibus portoriis monet Sinenses regimen Civitatum Unitarum. - ST.
Commisio Europaea litteris regiminibus Bulgariae et Dacoromaniae datis nuntiavit has terras celerius debere oeconomiam legesque mutare ut die 1 Ianuarii anii 2007, sicut statutum est, ambo possint Unionem Europaeam intrare. Bucaresti et Sophiae timetur ne post referenda in Francogallia et Batavia pessime habita UE se paratam ad quamvis expansionem peragendam non esse nunc sentit. - ST.
Galerum cossacorum Russorum nomine papacha notum denuo a praefectis exercitus Russici induetur – decrevit praesidens Vladimirus Putin. Galerum hoc admodum altum, e pelle ovina vel etiam ursina sutum, post revolutionem octobrem anni 1917 prohibitum est, postea tamen, praesertim tempore alteri belli mundani, a nonnullis marescalcis generalibusque induebatur. Licentiam papacham gerere dans sperat Putin minus quam adhuc praefectos exercitum relicturos. - ST.
Computatra mobilia (Anglice laptops) iam plures venum apud Americanos eunt quam stativa, nempe mense Maio huius anni quinquaginta tres cum tribus decimis centesimae (53,3%) mercatus computatrorum in USA constituerunt. - ST.
Culturam animi delphinis adesse monstrat investigatio scientifica Universitatis Civitatis Novae Cambriae Meridionalis (University of New South Wales) in urbe Sidney Australiensium sitae. Studiosi huius universitatis invenerunt delphinos parvulos suos systematice instrumenta nonnulla (sicut spongia) uti docere ad pisces captandas. Haec scientia a novissimis generationibus horum mammalium mariritimorum augere quoque Australiensibus videtur. - ST.
|